Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1
C & proinde pendulum horizontale conſtituat; ta­
men aio ipſum retineri ſuſpendique à vi manus, quæ
diaphragma FG retinet ne conuertatur à vi ponderis
in centro D operantis, non ſecus ac ſi fune-pendulum
aliquod CD à ſubiecta manu ſuſpenſum deorſum fer­
ri non poſſet per arcum DE. & licèt fune-pendulum
CD in caſu noſtro non ſit quid continuum & alligatum
centro C nihilominus perindè ſe habet, cum eius co­
natus fiat per arcum DE eo modo præcisè, ac ſi cen­
tro C alligatum fuiſſet; ille verò qui prohibet deſcen­
ſum corporis grauis D, quod ſolummodo moueri per
arcum DE poteſt, neceſſariò impedit operationem̨
eius loco motiuam, ideoque fluidum FAG cum omni­
nò quieſcat, non poterit impellere, & conuerterę
tympanum; nullo enim modo capi poteſt proiectum
impelli ab eo corpore quod omninò in quiete conſi­
ſtit, nam ſemper proijciens & impellens impetu &
motu locali affectum ſit oportet ad hoc, vt proyecto
gradum impetus imprimere valeat, cum igitur hy­
drargyrum FAG omninò iners ſit & motu locali care­
at, videtur omninò impoſſibile vt proiecto ſcilicet
tympano gradum aliquem impetus imprimere queat,
proinde que tympanum non transferetur locali motu,
quare tali artificio motus vertiginis eius nedum con­
tinuari perpetuò non poterit, ſed neque motum in­
coabit.
Sed relicta digreſſione ad rem noſtram redeo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index