Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
571
571
572
572
573
573
574
574
575
575
576
576
577
577
578
578
579
579
< >
page |< < of 579 > >|
1
di fluida licèt maximè frigefacta, duritiem non acqui­
rere, ſed poſtea iurare non poſſumus, quòd à vehe­
mentiſſimo gradu frigoris in regionibus maximè bo­
realibus, tandem non concreſcant, & duritiem noņ
acquirant; Sed interim ſufficit vt nuclei particularum
mercurij, aut ſint rotundi, aut quam maximè ad rotun­
ditatem accedant, & è contra particulæ ſolidæ aquæ
figuram angularem habeant, vt ſint octaedræ ſua la­
nugine coopertæ, quæ inter ſe connecti, adaptarique
poſſint, vt ſolidam texturam efficere valeant, non ſe­
cùs ac lateres pauimenti ſolidam texturam componere
poſſunt.
Conſtat ergo, quòd huiuſmodi differentią
fluidorum, vel alia ſimilis diſcrepantia efficere poteſt
duritiem glacialem in aqua, non verò in reliquis flui­
dis ſuperius expoſitis.
Cap. 13 cau­
ſa rarefacti­
onis glaciei
affertur.
PROP. CCLXXVII.
Remanet poſtremo loco inquirenda cauſa ingentis, & vali­
disſimæ virtutis, qua aqua in actu congelationis eius
diſrumpit, ac frangit vaſa ænea conſiſtentia, & du­
risſima.
HOc verò minimè mihi negotium faceſſit, cùm de­
monſtrauerim
in opere de vi percuſſionis, quòd
quælibet vis motus, & impetus ſuperare valet quam­
cumque reſiſtentiam vaſti corporis abſque motu pre­
mentis.
Cogitemus particulas aqueas intra tubulos
aereos contentas retineri ibidem, & reſiſtere ex­
pulſioni, ne dum vi ponderis totius aquæ incumbentis,
ſed multò magis vnione partium pilæ, vel vaſis ænei
tenacis, & duri: hæc profectò reſiſtentia non agit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index