Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 316 > >|
1arbitror ex vltimis etiam terris à te viros omni libe
rali
doctrina eruditiſsimos Piſas tuas quo virtutis
ergò
vndique iuuenum examina confluunt hone­
ſtiſsima
accerſitos mercede, & quotannis maiore
diligentia
accerſiri, vt vniuſquiſque quam tenet
publicè
profiteatur, & doceat ſcientiam.
Atque
ſumptus
qui faciendi ſunt in eos tam libenter fa­
ctos
, & fieri, cum ſcias numquam melius poni poſ
ſe
quam quos libentiſsime.
Quo circa me quoque
dum
mearum virium imbecillitate cognita nihil
tale
cogitabam ſponte tua accerſendum curaſti, &
putaſti
dignum, vereorne literatorum paucitate,
qui
principem locum obtinerem eorum qui Medi
cinæ
ſcientiam profiterentur.
Quemadmodum igi­
tur
omnes mei labores qualescunque ſint, tibi de­
bentur
, ita etiam mittuntur tibi tamquam Patrono
literarum
optimo, & de commodis ſtudioſorum
toto
(vt dicitur) pectore ſemper cogitanti.
Tuo
igitur
conſenſu, & munere liceat in tuo nomine
huic
meæ locubrationi apparere, quæ quidem ve­
luti
Virgo caſta, & verecunda malebat ſe conti­
nere
domi, quam in publicum prodire.
Et ob id
cum
intelligeret te ſalutatum ſibi meo iuſſu venien
dum
eſſe, ſtatim ad meum amplexum currens, &
oſculum
; Mi pater, inquit num quam futurum eſt,
vt
ego neque ſolem aduerſum neque FRANCI­
SCVM
Med: Etruriæ Magnum Ducem ad quem
me
cogitas honoris cauſa mittere, intueri poſsim.
Quapropter ſi tanti viri ſplendore me vis intermo
ri
, mittito.
Sin me filiam tuam æque tibi dulcem,
niſi
me fallit animus ac ipſam vitam cupis incolu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index