Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 316 > >|
1cipium agendi, formæ enim eſt mouere, & agere; alterius ve­
rò naturæ, id eſt materiæ, eſt moueri, & pati: vt ab Aristo­
tele ſcribitur libro ſecundo de ortu, & interitu particula quin
quageſimatertia.
Eam ob cauſam Auerroes libro nono Di­
uinorum ſcriptum reliquit: materiam eſſe principium, quo
aliud mutatur ab alio ſub ratione, qua aliud; & formam eſſe
principium, quo aliud mutat aliud ſub ratione, qua aliud.
Quid conueniat inter Ariſtotelem, Platonem, atque
Pythagoram, dum de his duobus agendi, &
patiendi principiis loquuntur; & quid
inter illos interſit.
Cap. XV.
CIRCA hæc duo naturalium omnium rerum prima
principia, quod ad eorum numerum attinet, inter Pla­
tonem, Pythagoram, & Aristotelem egregiè conuenit;
ea enim, quæ de ſententia Ariſtotelis ſupra retulimus, apud
Platonem in Timæo leguntur; vbi materiam eamdem matrem,
receptaculum, & omnium formarum nutricem appellat: ma
trem quidem, quia perinde ac mater in vtero prolem concipit,
& conceptam parit donec eamdem parturiat; ita & materia
rerum mortalium fœcundissima mater in numerabilibus gra­
uidata formis omnia gignit, & fundit ex ſeſe; receptaculum
autem, quia formas intra ſua viſcera accipit: nutricem, quia
eaſdem fouet, & alit, vt probæ nutrices modo natos infan­
tes amabili ſinu fouere, & alere ſolent.
Sed non minima inter Platonicos diſſenſio inter cedit: nam
Platonicorum alij hoc formæ genus in duas naturas partiuntur,
in mathematicas inquam formas, atque Ideas; Alij verò hæc duo
ad vnam, eamdemque Idearum naturam pertinere contendunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index