Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1in carnem, oſſa, & neruos diſſoluitur: quæ caput non ſunt.
Nec materia prima verum est elementum: cum actu ſit
oporteat id, quod est pars rei, quæ fit.
Nec materia propin­
qua, quæ rebus certis accommodatur, dici poterit elementum:
quoniam in priora corpora diſſoluitur: eſt enim elementorum
proprium ſimplicia corpora eſſe, quæ ex nullis aliis corporibus
fiant, & ex quibus cætera omnia conflentur: id fieri certè non
poſſet, ſi elementa ex corporibus componerentur: cum duo,
pluraue corpora in vno ſubiecto, & loco existere non queant.
Non tamen putet quis elementa ſic ſimplicia eſſe, vt nulla con­
cretione
conſtare dicantur; habent enim materiam, & for­
mam, id, quod ex eorum mutua, & frequenti mutatione iudi
care licet; quæ abſque ſubiacente materia & abſque forma
habente rationem contrarij, fieri non poſſe inficias ibit nemo:
cum ex nihilo nihil fiat, iuxta illud axioma, quod Philoſophi
omnes ad hanc vſque noſtram ætatem dederunt.
Materia er
go vel ſecunda, vel propinqua, vel proxima, vel quouis alio no­
mine appellata elementum non est, ſed corpus eſt ex elemen­
tis conflatum; & hæc vnà cum corporibus, quorum est mate­
ria, in elementa illa diſſoluitur, ex quibus conficitur.
Nec Anaxagoræ corpora, quæ conſimiles actu habent par
tes infinitas: vt carnem, oſſa, neruos, lapides, ligna, ceteráque
id genus, conſimilium quamquam partium, elementa tamen
eſſe poſſunt.
Nec Democriti, Leucippi, & Epicuri indiuidua illa cor­
puſcula, quæ per medium hoc innane ſpacium volitant, inter
elementa relata vmquam erunt: quoniam hæc corpora ſunt
non ſimplicia, ſed ex prioribus elementorum ſimplicibus cor­
poribus conflata.
Nec corpora dissimilium partium, vt manus, brachium,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index