Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1put, & cætera ſunt elementa: quoniam hæc (vti diximus)
in alia priora corpora reuertuntur, cum intereunt, ex quibus
facta fuerunt.
Hæc de elementorum definitione breuiter dixiſſe ſufficiat:
quia elementa nec quatenus elementa, nec quatenus ex eiſdem
mixta conflantur, in hodiernam hanc quæstionem accerſita
fuerunt: ſed tantum vel vt grauia ſunt, vel leuia; inſtabilem­
que illorum naturam ſurſum, deorſum commeantem perſe­
quemur: eam ob cauſam ſolius elementi quatenus vel graue
eſt, vel leue definitio longa oratione ſuo loco, & tempore con­
texta, narrabitur: adaperta etiam definitione grauitatis,
& leuitatis vt infra videbimus.
De numero elementorum. Caput VII.
Nvnc ad aliam quæſtionem aggredimur, quæ ad numerum
corporum grauium, & leuium, quæ ſimplicia ſunt, perti
net: præſertim quoniam omnis diſputatio de grauibus,
& leuibus futura eſt.
Ante igitur inuenire oportet quot ſint,
& illis mediis, quæ ab Ariſtotele vſurpantur, in his quæ de cæ
lo, & degeneratione.
Ac primo non eſſe vnum tantum gra­
ue, & leue elementum, plures motus recti, ſecundum quos plu­
ra elementa mouentur, oſtendunt.
Nam quod vnicum, & ſim
plex eſt, ad plura loca, eademque contraria natura ferri non
poſſe, demonſtrat Ariſtoteles libro primo de cælo, & mundo:
ex eo quod vnius corporis ſimplicis vnicus est motus ſimplex:
ſicut vnius motus ſimplicis vnicum eſt corpus ſimplex.
Ad hæc
commutatio omnis tolleretur, ſi vnum tantum eſſet elemen­
tum, non enim haberet à quo afficeretur, cum à ſe ipſo affici
non possit; ſed omne, quod afficitur, à contrario afficitur: at

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index