Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 316 > >|
1vno in toto orbe exiſtente elemente, aliquid illi eſſe contrarium
natura non ſuffert.
Neque plura, vnius ſimilisque rationis ſi fuerint elementa,
inuicem agent: ſed mutuo ſe fouebunt, tamquam vnum ſint.
Quin immo ſi forte in elemento, quod vnum eſſe poſitum fuerit,
contrariæ qualitates inueniantur, niſi in elementis pariter ſub
ſtantiæ ſint diuerſæ, diuerſis, atque contrariis affectionum quali
tatibus ſubiectæ, ſuo illæ qualitates vicissim pugnantes con­
greſſu nec hilum quidem illud vnum mutabunt: nam, vt diui­
nus Plato in ſuis de republica libris ſcripſit.
Quod in ſe ipſo, &
quod à ſe ipſo non patitur, nec ab alio quopiam patietur: cum
in ſe cauſam geſtet, quam ob rem pati non possit: & quam ob
rem ſibi ſemper præſto ſit, ſe ſemper ſaluum eſſe velit: ab alio
ergo quod patitur, eodemque contrario patiatur oportet id om­
ne, quod patitur: qui diuini Platonis locus, quomodo intelligi
debeat, infra, Deo dante, videbitur.
Nunc ſcire ſat est, vnum
eſſe vniuſmodi elementum non poſſe: ne commutationes tol­
lantur: vt Hyppocrates, & Galenus probant in libro de ele­
mentis, & in altero libro de natura humana.
His igitur argu
mentis tamquam fuſtibus opinio illa vti falſa, & nulla ratione
ferenda, exploditur: quæ vnum tantum elementum eſſe dicit.
Non eſſe duo ſimplicia elementorum corpora inde intelligere
licet, quod non tantum duo ſunt loca, ad quæ ſimplicia hæc cor
pora tendant, & in quibus poſtquam ad illa peruenerint, om­
nino quieſcant: nec vna tantum est prima contrariorum re­
pugnantia; vt infra dicetur.
Non eſſe tria tantum elementa duæ primæ contrariorum
repugnantiæ docent, quæ inter tria extrema inueniri non poſ­
ſunt: nec tantum tria ſunt loca, ad quæ hæc ſimplicia elemen­
ta duce natura ferantur, & a quibus contra naturam diſcedant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index