Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 316 > >|
1nuncupantur terra, aqua, aer, & ignis: quia tamen duas
motiones ſimplices habent, duasque omnine ſimplices qualita­
tes, grauitatem certè & leuitatem, duo eſſe ſimplicia corpora
dicuntur, quæ recto motu cientur: id ex quatuor qualitatum
coniugatione Ariſtoteles probat libro ſecundo de ortu, & in­
teritu particula decimaſexta, vigeſimatertia, & trigeſima­
quarta; hæc non niſi quatuor modis coniungi poſſunt: calidi­
tas, & ſiccitas in igne: caliditas, & humiditas in aere: frigi­
ditas, & humiditas in aqua: frigiditas, & ſiccitas in terra:
frigiditas, & caliditas, humiditas, & ſiccitas, quod eſt contra­
riorum proprium, ſe vicissim deſtruunt: quam ob rem nec quin­
tum, nec ſextum elementum faciunt: ergo quatuor tan­
tum ſunt elementa, vt probare polliciti ſumus.
Elementa vi, naturaque propria de loco ad lo­
cum concitari.
Caput VIII.
QVONIAM veterrimi illi Philoſophi, à quibus vni­
uerſa Philoſophia manauit, hanc veritatem minimè
aſſecuti fuerunt, planum hoc loco facere conſtitui: num
omnia ſimplicia elementa naturalem, ac proprium motum ha
beant: nam ſi eumdem non habent; non est cur quæramus, a
quo nam moueantur: ſi verò hæc naturalem motum habere
demonſtratum fuerit; hinc nobis quærendi anſam nactis peri
culum facere licuerit: an particularem, ac proprium elemen
torum motorem inuenire possimus.
Eadem itaque naturalia
corpora, qua naturalia ſunt, propria quadam vi de loco ad lo
cum moueri demonstrat Ariſtoteles libro primo de cælo par­
ticula quinta: quia natura in eis eſt principium motus; id quod
conſtitutum eſt libro ſecundo Phyſicorum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index