Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 316 > >|
1
Huic alteram rationem à motu, & quiete petitam addi­
mus; quæ tertio libro de cælo particula duodeuigeſima, & vn­
deuigeſima, & deinceps ab Aristotele literis conſignatur,
ea autem est.
Cum omnia naturalia corpora moueri nemo ſit, qui inficias
ire audeat; propterea quod nullum eſſe naturale corpus, quod
non moueatur, tum ſenſibus, vel etiam ipſis comprehendimus,
tum ratione naturæ, quæ in eis eſt principium motus; vt dixi­
mus; naturalium corporum motum conſtitutum in diſ quiſitio
nem accerſimus, & quærimus naturalis ne, an violentus ſit
motus, quo moueantur: ſi violentus ſit motus, quo in aliquem
locum contra naturam truduntur, ergo motus naturalis illi
contrarius reperiri neceſſe eſt; nam violentum illud dicitur,
quod contra naturam fit: vt ignis qui contra naturam deor­
ſum præceps ruit, motu priori contrario naturaliter in ſubli­
me nitetur: ergo in elementis naturalis inest motus.
Nec non ab ipſamet quiete argumentum facilè petimus;
quo naturalem in corporibus ſimplicibus elementorum ineſſe
motum confirmemus.
Si naturalia elementorum corpora in aliquo loco quieſcunt;
quærimus, vtrum ne violentia, an vero natura ibi maneant:
ſi violentia; ergo ad eum locum violentia feruntur, quemadmo
dum in eo loco natura conſiſtunt, ad quem natura tendunt: at
notum eſt ita, vt nulli ſua domus nota magis, terram in medio
natura quieſcere; ergo terram ad medium natura ferri ne­
ceſſe eſt, ergo motus naturalis est in elementorum corpore na
turali.
Quod ſi violentia in medio terra maneat; ergo aliquid
eſſe neceſſe eſt, quod terram ſurſum euolare prohibeat.
Tum
quærimus, an id, quod prohibet, immotun id muneris abſoluat;
an dum mouetur, atque vtrumque, vel naturaliter, vel violen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index