Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1finitur tum libro ſecundo Phyſicorum, tum libro quinto diuinorum.
Vnum eſt omnium atomorum motus principium, ergo vnus om
nium motus: aliquæ atomi ſunt graues, ergo omnes ſunt gra­
ues, ergo omnes deorsum feruntur; ergo nullæ ſurſum aſcendunt,
ergo vna eſt omnium grauitas, ergo nulla eſt earumdem leuitas,
ergo omnes atomi vno motu ad mundi centrum deſcendunt, ergo
& cætera omnia, quæ ex atomis conflantur, erunt grauia: nam
quod ex grauibus coaugmentatur, non poteſt non eſſe graue,
ergo totus mundus ex grauibus atomis genitus, & ſingulæ totius
mundi partes ex grauibus atomis natæ, ſunt graues, ergo om
nia deſcendunt, ergo nihil aſcendit, quæ ſenſui manifeſtè repu­
gnant: cum plurima leuia ſuopte nixu ſurſum ferri videamus;
ergo falſa eorum eſt opinio, ſenſuique contraria, quod validio­
ribus, vt patet, argumentis ſuſcepimus demonstrandum.
Con­
firmatur ſi ſunt omnia grauia: omnia enim ad centrum natura
deſcendunt, omniaque in centro natura quieſcunt, ergo extra
centrum natura nihil est, & nihil extra centrum natura, aut
mouetur, aut quieſcit, ſed quæcumque extra centrum aut mo
ueri, aut manere inueniuntur; omnia non natura, ſed violentia,
mouebuntur; corpus enim, quod in aliquo loco violentia quieſcit,
ad illum locum violentia mouetur; & reciprocantur hæc, ita vt
omne corpus, quod ad aliquem locum violentia mouetur, in eo
dem loco violentia quieſcat, ſicut quod natura ad aliquem locum
fertur, natura in eo loco manet; & quod alicubi natura stat
immotum, eò natura tendat, quæ Democritus, Leucippus, &
Epicurus, ac cæteri, qui eorumdem figmenta ſectantur, mini­
mè nouiſſe videntur.
Verum, vt ſemet ipſos ab his anguſtiis
explicent, dicere auſi ſunt quaſdam atomos eſſe grauiores, &
quaſdam minus graues, & ex grauioribus atomis grauio­
ra corpora, & ex leuioribus leuiora componi, & quæ magis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index