Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1nem aquæ minori parte grauiorem eſſe contingit; & contra maio
rem aquæ partem minori parte aeris accidet eſſe leuiorem, ſi in ma
iori aeris parte plus erit ſolidi, & minus erit inanis; & in ma­
iori aquæ parte minus erit ſolidi, & plus inanis.
Accidet etiam
aurum multum paruo igne leuius eſſe, ſi multum illud aurum,
quod acceperis, paruo igne maius habet inane: quod accidere
poſſe nemo inficias ibit.
Hæc ſi penitus falſa, abſurda, & ri­
dicula ſunt; exiſtimandum non est, ſoliditate, atque inanitate
tantum inter ſe grauia, & leuia corpora distingui, vt ratus
est Democritus: ſed eſt alia grauitatis, & leuitatis cauſa in­
uenienda, propter quam grauia, & leuia differant, ac mo­
ueantur.
Empedoclem nullam grauitatis, ac leuitatis na­
turam cognouiſſe.
Cap. XXII.
Scio ego quam difficile factu ſit, antiquorum quaſdam
opiniones aliquorum mentibus adeo infixas, vt vix certiſ­
ſimis rationibus præmonſtratis penitus euelli possint; Sed
mihi, cui ſemper studium fuit, plus veritati, quam auctorita­
ti tribuere (vtinam ſic multi facerent, qui in pluribus hallu­
cinantur, dum ingenij dexteritatem profitentur) libet hoc lo­
co meam ſententiam in medium afferre, vt noſcant omnes Em
pedoclem grauitatis, & leuitatis naturam ignorauiſſe.
Hic
enim non ex materia aliqua commutat a generationem in hunc
mundum introduxit; ſed tamquam ex abditis quibuſdam re­
cessibus illarum rerum, quæ graues ſunt, & leues generatio­
nem promere tentauit.
Dixerat enim cum aer ex aqua gi­
gnitur, aer prius aquæ permixtus ab aqua per rarefactionem
ſegregatur; & cum aqua ex aere vicissim naſcitur, ab aere per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index