Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 316 > >|
1habent: eam ob rem corporum ſimplicium, quæ elementa voca
tur, definitio per quietem data eorumdem definitioni per mo­
tum quauis ratione inuentæ, est omnino præferenda, quod
Ariſtoteles tetigiſſe viſus eſt libro primo de cælo particula de­
cimaſeptima: vbi grauia, & leuia non per quietem, ſed per motum
pingui, et craſſa minerua ſe definiuiſſe teſtatur; donec per quie
tem accuratius, ac diligentius elementorum natura diſputetur,
quod quarto lib.de cælo præstitum fuiſſe nemo eſt qui neſciat.
Quæ Themiſtius contra Ariſtotelem ſcripſit de gra
uium, & leuium definitione.
Cap. XXIX.
EXPLODENDVS est hoc loco Themiſtius, qui has
grauium, & leuium definitiones per eorumdem motum,
& quietem datas, rem quamlibet definitam complecti non
credidit; & multa, de quibus hæ definitiones dicuntur, quæ nec
grauia ſunt nec leuia, ratus eſt inueniri: quod terra ſua ipſius
natura ponderoſa, in aere ſuſpenſa deorſum non feratur, quæ
tamen terra eſt & grauis: ergò non quodlibet graue deorſum
tendit.
Quin etiam terra, dum in centro quieſcit, ibi ſtat im­
mota, & deorſum non citatur: cum locus centro inferior in na
tura non detur, ad quem aliquod ponderoſum corpus deſcendat:
terra ergò, quòd in centro stat immota, & deorſum non cita­
tur, est grauis: ſi graue id eſt, quod in centro quieſcit, & non
deſcendit: ergò graue illud non est, quod deſcendit, ſed graue
id eſt; quod stat immotum.
Idem de leuissimo igni dicendum, qui apud nos genitus, &
quo minus aſcendat ab aliquo impeditus, ad ſuperam huius infe­
rioris mundi oram, vbi nunc luna eſt, non attollitur, & in ſuo pro
prio naturalique loco exiſtens ſurſum altius non euolat: cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index