Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 316 > >|
1los non producit: quia hæc definitio non actum, ſed ſolam fa­
cultatem ad edendos dactilos exprimit, idque non ſemper, ſed
statutis à natura temporibus; vt dictum eſt: atque id eſt ra­
tioni conſentaneum: propterea quod, cum rerum differentiæ
plerumque lateant; earumdem accidentia differentiarum lo
co tunc vſurpare conſueuimus: vt ſcripſit Ariſtoteles libro ſe
ptimo Diuinorum particula quadrageſimaprima: & non ra­
ro alibi: atqui grauium, & leuium definitiones ex earumdem
accidentibus conflantur: quia propriis grauium, & leuium
differentiis, abditis illis quidem a maioribus noſtris, non ſunt
impoſita nomina, accidentium vocibus vtimur; quæ acciden­
tia non actum, ſed facultatem ſignificant: ergo, & cet.
Altera hypotheſis eſt: grauia, et leuia ab eadem naturali for
ma habent, vt extra proprium locum poſita, ad proprium na
turalemque locum, perſe, recurrant: & quæ in proprio na­
turalique loco exiſtunt, ibi per ſe quieſcant: vt colligere licet
ex his, quæ Ariſtoteles ſcripſit, libro ſecundo de cælo particu­
la nonageſima & centeſimaſecunda: & ex definitione natu­
ræ libro ſecundo Phyſicorum edita: qua de re infra agemus.
Quæ Themiſtius aduerſus ſecundam hypotheſim
paullo ante deſcriptam.
Cap. XXXI.
HANC ſecundam hypotheſim, quamquam ex Ari­
ſtotelis abditissimis recessibus natam, ratus eſt The­
mistius dignam, quæ confutetur, libro ſecundo de cæ­
lo particula nonageſimaſecunda: quippe quod effectus contra­
rij
non ex eadem cauſa, ſed ex contrariis cauſis naſcantur:
vt teſtatur Ariſtoteles libro quarto Metheorologicorum par
ticula trigeſimaquinta, & quadrageſima: ſed motus & quies

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index