Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1in Themiſtium nonnulla argumenta colligimus, quorum pri­
mum illud eſt.
Eadem eſt cauſa finis, & eorum quæ ſunt ad finem: ſed
quies eſt finis motus, & motus in quietem, vt in finem ordina­
tur: ergo eadem eſt cauſa motus, & quietis elementorum: ſi
itaque cauſa motus eſt eſſe extra proprium locum, eadem erit
cauſa quietis: ergo ab hoc, quod est eſſe extra proprium locum,
elementa habent vt in proprio loco quieſcant: & ſi elementa
in ſuis locis quieſcunt, quia ſunt in illis; ad ſua propria loca mo
uebuntur, propterea quod ſunt in propriis locis: quæ ſunt tam
falſa, quam falſissima, & tam abſurda, quam abſurdissima:
ergo falſa, & abſurda est ſententia Themistij; ex qua hæc
falſa, & abſurda ſequuntur.
Secundo argumentor: Poſitis cauſis, & effectus ab eiſdem
cauſis manantes omnino ponuntur: vt exiſtente igni, calor exi
ſtit, ex oriente ſole, lux oritur; ſed eſſe extra medium eſt cau­
ſa quare terreum corpus moueatur ad medium: ergo omne
corpus quod erit extra medium, ad medium mouebitur: ergo
leuissimus ignis extra medium collocatus ad medium deſcen­
det: & eſſe in medio eſt cauſa, qua in medio graue quieſcat:
ergo omne corpus, quod in medio erit, in medio quieſcet: ergo ſi
leuissimum ignem in medio constituere contingerit in medio
quieſcet: quæ omnia præter quam quod falſa ſunt, ſunt etiam
abſurda: ergo vt falſa, & abſurda explodenda ſententia The
miſtij eſt; ex qua hæc falſa, & abſurda naſcuntur.
Quod ad ſecundam partem, quam paullo ante polliciti ſu­
mus pertinet: ratus eſt Auerroes hallucinatum fuiſſe The­
miſtium, quod in eam captionem impegerit, quæ dicitur ſecun
dum quid ad ſimpliciter; attulit enim cauſam ſecundum quid
horum effectuum; quæ ſimpliciter, & abſolutè cauſa non est;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index