Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1tis cauſas agentes eſſe crediderit: eam ob rem in fallaciam in
cidit, quæ secundum quid ad ſimpliciter nuncupatur, dum
cauſas secundum quid eo honore affecit, quo ſimpliciter, &
abſolutæ cauſæ affici debuerant: hæc ad argumenti materiam.
Nunc ad eiuſdem argumenti formam est tertio loco reſpon­
dendum.
Dixerat Themistius, contrariorum effectuum,
vna & eadem numero cauſa eſſe non potest: sed contrariæ ne­
ceſſe est vt ſint contrariorum effectuum cauſæ: cui reſpon­
dendum eſt; ſi eadem causa ſit eodem modo diſpoſita, id est
vero verius quod Ariſtotelem scripſiſſe libro quarto Metheo
rologicorum paullo ante memorauimus: sed ſi dixerimus vnam
hanc, atque eamdem causam non eſſe eodem modo diſpoſi­
tam, sed modis contrariis: tunc ex eadem causa numero
contrario modo diſpoſita, contrarij effectus naſcuntur: vt
Aristotelem libro secundo Phyſicorum literis conſignauiſſe
nunc diximus.
maior ergo propoſitio Themistij per inficia­
tionem, vt falſa diluitur, ſi abſolutè proferatur: ſi ei­
dem numero cauſæ diſpoſitiones contrariæ additæ fuerint,
vt vera datur, qua ratione argumentum tollitur; Nec ſequi­
tur, graue in medio collocatum ſtat in medio: ergo ab hoc,
quod eſt eſſe in medio, graue habet, vt quieſcat in medio; perin
de ac non ſequitur, graue extra medium poſitum ad medium
fertur: ergo ab hoc, quod eſt eſſe extra medium, graue habet
vt moueatur ad medium: Vera ergo est ſecunda hypotheſis,
quam vti veram poſuimus: & quæ à Themiſtio contra eam­
dem dicuntur, nullum momentum habent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index