Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1
Terra it aque vbi cum que ſit, est terra, & grauis, ſiue mo­
ueatur, ſiue quieſcat, & ignis in quocumque loco inueniatur
est ignis, & leuis, ſiue aſcendat, ſiue non; de quorum vtroque
elemento, veraque grauium, & leuium definitio eatenus dici­
tur quo ad vtrum que elementum, seu graue, seu leue, ſolam
energiam, & ſolam innatam propenſionem ad motum ad lo­
cum, & ad quietem in loco habet; ſiue ad centrum, ſiue in cen
tro, ſiue ad lunæ concauum, ſiue ſub lunæ concauo.
Porrò ab
eadem naturali vtriuſque grauis, & leuis corporis forma, hæc
innata propenſio ad motum naſcitur, à qua quies in proprio
naturalique eorumdem loco exoritur.
Explodenda eſt ergo in
hac parte falſa Themiſtij ſententia, & vera Ariſtotelis est
omnino probanda.
Ad confirmationem noſtram, quam pro Themictij parte
adduximus, reſpondemus.
Terræ vaſtissima, & grauissima
moles ſuæ naturæ derelicta, ad centrum lata, ſi nihil ibi of­
fendat, quod illius motum impediat, infra centrum ſuo nixu
non feretur, ſed quieſcet; nec vltra promoueri poterit, non pro­
pter radices infinitas, quas in parte in feriore habeat, vt Ze­
nophanes Colophonius affirmauit.
Non propter aquam ſubie­
ctam, vt Tales mileſius; Non propter aerem suppoſitum vt
Anaxagoras, at que Democritus crediderunt: à quibus, aqua
ſcilicet atque aere lata terræ figura subſtentaretur.
Non pro
pter ocissimam cæli conuerſionem, vt Empedocles tradidit: non
propter æquabilitatem, vt Anaximander docuit; sed quia
ſic ſtatutum eſt à natura, vt corpora omnia grauia vndecum­
que deorſum ferantur ad totius mundi centrum descendat, il­
ludque pertranſire non possint; sed ibi quieſcant: alioqui con­
tranaturam propriam iterum in sublime volabunt: omnes
enim totius mundi partes, vbicumque extra centrum extite-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index