Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 316 > >|
1tæ ſunt differentiæ: & illius, quod actui primo, & illius, quod
actui ſecundo proportione reſpondet.
Quoddam (exempli gra
tia) in actu intelligendi refert animam, quoddam verò ſcien­
tiam, quorum vtroque intelligimus: ſed hoc alterum eſt vt ſub
stantia, alterum vt habitus.
Principium, quod eſt vt ſubſtan­
tia, duobus modis conſideratur: Primo vt actus primus, ſecun
do vt actus ſecundus: per actum primum nos formam intelli­
gimus efformantem materiam; dum in nullum opus egreditur,
ſed feriatur, ac ceſſat.
Per actum ſecundum eamdem formam
intelligendam putamus, dum agendo facultatem innatam, &
vim propriam exerit: non autem ſolam formæ actionem: vt
alij complures intellexerunt, quorum errorem libro ſecundo
de anima demonſtrauimus: vt puer, in cuius corpore anima in
eſt, & dormit, particeps eſt actus primi, ſine ſecundo: porrò
cum in eo vigiliæ vigent, & primus actus ad aliquod opus egre
ditur, ſecundi actus iam factus eſt particeps.
Elementorum
quies actui primo, cuius nullus est uſus, & qui ad opus non
redigitur; & eorumdem motus actui ſecundo, qui redactus
eſt ad opus, reſpondent.
Partitionis pars prior est Ariſtotelis libro ſecundo de ani
ma particula decima, pars poſterior est eiuſdem in eodem li­
bro particula quinta.
Tota partitio ex particula trigeſima
prima libri octaui Phyſicorum colligi poteſt.
Motus illæ, qui eſt actus ſecundus de quo nunc agimus, ge­
minus eſt: alter ad locum, alter eſt ad alias motionum ſpecies.
Primus adhuc eſt duorum generum naturalis alter, alter vio­
lentus.
Naturalis motus illæ eſt, qui fit à principio intrinſeco,
quod nihil est aliud, quam natura.
Violentus autem, cuius
cauſa, & principium est extrinſeus ad quod principium ex­
trinſecus mouens, nihil adiumenti affert id quod impellitur: vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index