Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1
Ad hæc cum amicitia ſphærum gignit, & in vnum omnia
miſcet, neceſſe est, vt ignis deſcendat, & terra aſcendat, alio­
qui miſceri non poſſunt: at iſti ſunt motus contra naturam, mo
tibus illis oppoſiti, qui à natura fiunt: ergo concordia contra
naturam mouet; & diſcordia naturalem motum concitat, cum
ex ſphæro diſcordia hunc mundum gignit: tunc enim neceſſe
est, vt ignis aſcendat, & terra deſcendat, vt ſua propria natu­
raliaque loca inueniant: ergo non ſunt hæ duæ cauſæ motus
naturalis; ſed altera naturalem, altera violentum motum exci­
tat: immo vtraque motum violentum fortè gignit.
Concordia,
dum confuſum ſphærum efficit, elementa ex ſuis naturalibus
locis ad confuſionem violentia moueri cogit.
Diſcordia pari­
ter, dum ſphæri partes inordinatas ad ordinem redigit, eaſdem
violentia fortè compellit.
Violentus etiam motus ille eſt, quem
concordia facit; dum concretum diſſoluit, & ignis partem ad
inferiora deſcendere cogit: pari ratione dum ex loco proprio
ignis in terram fertur; vt compoſitum a diſcordia generetur,
violento motu, quia contra naturalem inclinationem, cietur:
licet Empedocles eumdem motum naturalem putet.
Oppugnatur Anaxagoræmens, Democriti fortu­
na, Anaximandri principium infinitum, à quo­
rum nullo elementa moueri poſſunt.
Caput XI.
Nec Anaxagoræ mens, quam rebus omnibus anti­
quiorem facit, à qua elementorum quoduis in quauis
re inordinatè, & confusè abditum, ex illa temeraria
coaceruatione extractum, in ordinemque traductum, elemen­
tis motum dediſset.
Quia Anaxagoras mentem, quam prin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index