Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 316 > >|
1dum ſcripſit. Quod pati potest ab actu, non eſt actus; cum ni­
hil à ſe ipſo patiatur, ſed à contrario, & quod omnem actum
accipit, non eſt actus; quia neceſſe eſt, vt quod accipit, ſit omni­
no expers rei illius, quam accipit, & quod cuilibet actui ſub­
sternitur, aliquid certè erit, ſed non actus, nihil enim idem ſi­
bi ipſi ſubiicitur.
At materia prima ab omni actu patitur,
omnem actum accipit, & cuilibet actui ſubiicitur, vt pati poſ­
ſit ab actu, finiri ab actu possit, quemlibet possit accipere actum,
& in opus prorumpere ſine actu minime possit.
Ergo materia
prima eſt infra omnem actum, & ſupra nihilum, vt paullo an
te memorauimus, ſola, nuda, pura, ſimplexque natura facul
tatis, ex ſe ipſa informis, nullaque ſpecie, ſeu forma, prædita,
quo possit Protei cuiuſdam fabuloſi more in varias ſe ſe for­
mas induere, quibus naturæ ipſius vniuerſitas exornetur; &
hæc pulcherrima rerum caducarum deſcriptio ab interitu vin
dicetur: nihil enim habet materia præter facultatem ad con­
trariorum paria quæuis accipienda, per quam facultatem
& ipſa eſt, & omnia gignuntur, & vicissitudo rerum omnium
caducarum perpetuum curſum ſeruet.
Vnde hallucinatum fuiſſe Themistium credimus, qui actum
quemdam entitatiuum (vt vocant) commentus est, quem ma
teriæ aſcripſit: multoque fœdius lapſi ſunt posteriores, qui ma
teriæ actum existendi aſcripſerunt; putauerunt enim, mate­
riam primam ita comparatam eſſe, vt veluti omnia corpora,
exiſtere possit.
Verum ſolus Ariſtoteles rem hanc obſcurissi­
mam comprehendit; illiusque naturam propriam intus, & in
cute nouit; propriisque coloribus ad viuum expressit, dum di­
xit, materiam nullum certè eſſe actum, nullum alium actum
habere, id quod alibi demonstrauimus.
Sicut materia eſt principium patiendi, ita forma est prin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index