Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1Idea cuius eſt particeps; moueatur: quando à materia nihil
moueri poteſt.
Hæc ſi vera ſunt, neceſſe eſt, vt mobilia ſemper,
& continenter moueantur: cum Ideæ ſemper eædem ſint, &
eodem modo affectæ: quia ſunt æternæ, ſemperque illis eo­
dem modo ſubiiciuntur ea, quæ ab illis mouentur: nulla ergo
ratio eſt, cur aliquando moueant, aliquando non moueant:
quin etiam in his, quæ oculis cernuntur, præter ſpeciem, atque
Ideam, aliud eſſe principium ſpectatur, quod moueat: vt do­
ctus Præceptor non Idea, ſed doctrina, doctos diſcipulos effi­
cit: & bonus citharædus, non Idea, ſed arte pulſandi citharam,
bonos citharœdos facit.
Redarguuntur illi, qui dicunt materiam eſſe
principium mouendi.
Cap. XIIII.
Non minore ruina cadunt, immo prorſus maiore lapſu
ruunt, qui materiam dicunt, eſſe principium mouen­
di: hæc cum bene diſponitur (inquiunt) & qualitati­
bus illis informatur, ex quibus motus naſcitur, mobilia mouet.
Sed non rectè ſentiunt, vt diximus; quia nihil idem cauſa ef­
ficiens, & materia eiuſdem eſſe poteſt, cum materiæ proprium
ſit pati, ac moueri; mouere autem, & facere ſit alterius facul
tatis: vt ſcriptum reliquit Aristoteles libro ſecundo de ortu,
& interitu particula quinquageſimaſecunda: vt aqua, quæ
à Thalete Mileſio rerum omnium primum principium quan­
quam
ſtatuitur, non tamen ſe gignere, aut quauis ratione ef
ficere quicquam poteſt: ſed opus eſt aquæ efficientem cauſam
adhibere: ſine qua & nihil fiet, & nihil mouebitur, vt etiam
Empedocles qui quatuor elementis materiæ vicem gerenti­
bus, concordiam, atque diſcordiam, vt efficientes cauſas addi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index