Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1quoniam nec per ſe, nec per accidens, nec per aliud mouentur,
a motu propterea minime ſoluuntur; cum cæleſtes globos in­
ceſſanter moueant; has Diuinas mentes Metaphyſica contem
platur, plures ſcientias his tribus excogitari non poſſe, propte­
rea quod non in plures partes omnia, quæ vniuerſi ambitu coer
centur, diuidantur, ſcriptum eſt ab Ariſtotele libro ſexto Di
uinorum particula ſecunda: hæ omnes, ſingulæque ſcientiæ
ab illis, qui motum ſustulerunt, tolluntur.
Quin etiam artes
omnes corporatis instrumentis vtuntur, quæ inſtrumenta, niſi
motu cieantur, in artem conuenire minime quidem poſſunt.
Adhæc facultates omnes, omneſque diſciplinæ, & artes, quæ
ratione, & intelligentia perficiuntur ex antecedente quadam
principiorum cognitione fiunt, quod ab Aristotele ſcriptum
est libro primo posteriorum analiticorum particula prima;
principiorum autem veritatem ſolo ſenſus iudicio constare
ſcripſit Aristoteles, tum in poſterioribus analiticis, tum in
proœmio libri primi Diuinorum: verum à ſenſibus ad princi­
pia prius cognita, & à principiis ad concluſiones loco omnium
postremo cognoſcendas ſine motu non progredimur: ergo qui
motum è medio tollunt, facultates omnes, artes, atque ſcien­
tias è medio tollere coguntur.
Anaxagoræ, & Empedocli, qui omnia quandoque moue­
ri & quandoque quieſcere crediderunt, perennis, indefeſſa­
que, & nuſquam ceſſans Diuinorum corporum agitatio, &
argumenta, quæ ad motus, & totius mundi æternitatem con­
firmandam libro Phyſicorum octauo in principio, & libro pri
mo de cælo in fine ab Aristotele ſcribuntur, tota (vt aiunt)
diametro opponuntur: ad quæ legenda lectores remittimus,
ne ab Ariſtotelis monumentis ad nostra auocare velle videa­
mur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index