Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1Si duo ſint (ait Empedocles) motus quorum alter alteri celeri
tate præſtet, qui celerior eſt, minus celerem præcedit; eumdem
que ita cohibet, vt fieri non queat, vt aqua ex hydriis in or­
bem ſæpe conuerſis, incitatissimeque contortis, non effluit, quam
uis deorſum natura feratur, & hydriarum apertum labrum
infra ſit, quod motus, qui in orbem fit, motu recto celerior, mo
tum rectum præcedat, eumdemque prohibeat: ſed motus cæ­
li, qui in orbem fit, est celerior motu terræ recto: ergo motum
terræ rectum præcedit, & eumdem impedit; quo minus fiat:
ergo cum cælum in orbem fertur, terra moueri non potest,
ſed ſtare compellitur.
Hac ratione adductus Empedocles, ter
ram
ad centrum trudi, & in centro conſiſtere ipſe ſibi perſuaſit.
Hæc opinio poteſt refelli, quia motus terræ ad medium, &
quies eius in medio violenta est: ergo terra ad locum extra
medium natura mouetur, & natura in illo quieſcit: nam mo­
tui violento, & quieti violentæ naturalis motus, & quies na­
turalis opponitur, & locus ad quem eſt motus naturalis, & in
quo eſt quies naturalis, ei loco opponitur, ad quem violentus fit
motus, & in quo violenta est quies: violentum enim id eſt, quod
contra naturam fit, vt ſupra ſæpe numero diximus: ergo ter­
ra grauis ſurſum, quo leuia ferri ſolent, natura feretur, & in
loco ſuperiore natura quieſcet, quod ſi terræ ſurſum natura
fertur, & ibi natura quieſcit: quærendum eſt, quo ignis leuiſ­
ſimus natura moueatur, & vbi natura maneat: ignem ad me
dium natura moueri, & in medio natura manere non ani­
maduertimus, ſed violentia: immo quanto maior eſt ignis, tan
to celerius in ſublime fertur: ergo terra grauissima ad medium
natura mouebitur, & in medio natura quieſcet, & ignis leuiſ­
ſimus in ſublime natura aſcendet, ibique natura conſiſtet.
Præterea antequam quicquam à diſcordia prima vniuer

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index