Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 1055 > >|
1eius partis, quæ finis eſt totius motionis; ideò nominis notio reſoluetur in formam ſimpliciter.

Itaque
cum cætera per formam ſignificentur, & vt reſpiciunt formam quæ item eſt finis, rectè
dicitur
vnumquodque à forma & fine ſuum nomen ſumere.
Quapropter animal animam quę
forma
eſt, præcipuè ſignificat.
a Signo illud eſt, quòd non prius animal appellatur, quae acceſſe­

rit
anima, ſed embryon, aut ſemen.
imò non ex forma ſimpliciter ducitur nomen, ſed vbi iam ex­
tirit
actus ſecundus, id Ariſtotele docentes 5. de Gen. anim.
Idem quoque in arte contingit, quan­
do
non prius appellatur ſcamnum, quàm ipſi extremam manum artifex impoſuerit, ſed lignum,
proximè
nomen ſignificat compoſitum, & pari quidem ratione in natura & arte.
Et rationi con­
ſentaneum
eſt ens (vtar enim liberius hac voce, quàm politiores hactenus declinarunt, quia lege­
rim
eam à C. Iulio Cæſare fuiſſe receptam) ens, inquàm, primùm ſignificare ſubſtantiam,
& inter ſubſtantiæ parteis ipſam formam, ob eam cauſsam, quam nuper attulimus, quòd tum ve­
quippiam ſit non animal.
aut equus, ſed ens ſimpliciter, vbi formam obtinuerit. Conſimilique
modo
reliqua prædicamenta dicimus primùm notare formam, tum deinde compoſitum.
poſ­
ſumus
item nominationis huiuſce originem altius aliquantò repetere, vim prædicamentorum
ſpectantes
: quippe quae duas habitudines præſeferant: alteram, qua ſubiecta reſpiciunt, in quo­
rum
ratione inſunt: atque alteram, qua ſubſtantia concipitur.
neque enim ſola qualitas hac voce

notatur
, ſed ſubſtantia qualis: ſiquidem accidens ab Ariſtotele ponatur inſeparabile, b nec ens

ſimpliciter
, ſed ens aliquid, vel aliquo modo & velut aliud quid exiſtens, quia videlicet non ſit
albedo
, ſed album quod eſt ſubſtantia.
Vt igitur quantum & quale ſunt talia propter formam:
ideòque.
nomen ſignificat primo formam accidentis, deinde compoſitum in ſuo quodque genere
(conſtat enim ſingula prædicamenta ex poteſtate & actu proportione) c ſic etiam, vt entia

quæ
reſpiciunt ſubſtantiam, probabile eſt ita dici propter formam, quia ſic dicuntur propter ſub­
ſtantiam
, hæc verò eſt ens propter formam.
Ab eadem forma dicitur quoque compoſitum,
vt
efficiens. (Nam compoſitum eſſe id quod efficit propriè, docebitur in progreſſu) ſi vniuo­
cum
fuerit, vt pleraque eſſe ſolent, de quibus regulæ traduntur in methodis: tum quòd habet
in
ſeipſo formam per quam agit, tum quia gratia formæ operatur, & efficiendo tribuit formam.
Materia quoque aſſecuta eſt appellationem ſuam à forma; quandoquidem talis poteſtate dicitur,
quale
eſt actu compoſitum, in quo ineſt forma, vt poteſtate ſubſtantia, poteſtate quantum, & quale.
Atque hoc quidem in natura & arte commune eſt, licèt efficientis denominatio non eodem ſem­
per
modo procedat, vt mox apparebit.
Etenim libet prius ordinis noſtri cauſſam reddere, ne vi­
deamur
cum Ariſtotele pugnare.
quandò nos materiam efficienti poſtpoſuimus & compoſito,

ſimulque.
compoſitum cum efficiente collocauimus. Ariſtoteles autem proximè à forma poſuit
materiam
, in extremo verò recenſuit efficiens.
Atqui nos ordinem nominationis ſpectauimus
& efficiens cum compoſito numerauimus, vt partem eius.
Ariſtoteles autem in phyſicis ordi­
nem
principij reſpiciens, quia materia foret principium, compoſito ipſam præpoſuit.
d in prima

verò
philoſophia motui ſubiecit efficiens, e quia cætera ad rei conſtitutionem pertinerent mul­

interius; efficiens externum eſſet, & à rei ſubſtantia remotum.
Reſtat vnus motus qui com­
plectitur
ortum & interitum quem item ab Ariſtotele demonſtratur f à fine in natura nuncupationem

ſumere
.
tametſi aliter in arte ac natura quandoque contingat. g (neque enim id perpetuum pu­

to
, vt nonnulli, neque id in Ariſtotelici contextus explanatione neceſſarium, neque id neceſſariò
monſtrant
verba ipſius Ariſtotelis) ſiquidem in arte nominatio motus ab efficiente nonnunquam
ſumatur
; in natura non ab efficiente; ſed, vt reliqua, à fine.
Verùm vtcunque ſe res habeat, cauſ­
ſam
libet indagare, cur ab efficiente, non à fine motus in arte qui eſt effectio, nuncupetur, præci­

puè
propter Auerroëm qui lib. 4. Collectaneorum rationem quandam reddit, ex nobiliore lo­
co
, vt potè è 2. Phyſ. repetitam cui plurimum tribuit.
Ea verò talis eſt. Motum ſumere no­
men
ab eo, cum quo magis conuenit genere.
Sed motus in arte cum genere efficientis conue­
nit
magis.
Et motus igitur in arte ſumit nomen ab efficiente. Nunc explicandum eſt, quem­

admodum
effectio cum genere efficientis potius quàm materiæ, ſeu formæ conueniat: quandò
terminetur
forma, & ab ea tanquam complemento contineatur & materia fundetur, in eaque.
per­
ducatur
ad ſummum, ab efficiente verò ſegregetur.
& videndum quid verba ſonent Auerrois.
Cauſſæ complures eius differentiæ ſolent afferri; variiſque modis Auerrois verba capiuntur ab eius
patronis
.
etenim quidam ait id ab Auerroë non fuiſſe verè aſſeueratum motus ab arte factos eſſe
ex
eodem genere cum efficientibus, quo enim pacto medicatio & ædificatio ſunt eiuſdem gene­
ris
cum medico & ædificatore?
ſiquidem medicus & ædificator, ſeu medicina & ars ædificandi
ſint
habitus: medicatio verò & ædificatio ſint paſsiones (& hîc etiam liceat ea voce vti, quam
M
. Varro non eſt aſpernatus) vbi pro forma fluente ſumantur: intellige nunc formam fluen­
tem
eam quæ ab imperfecto ad perfectum promouetur, vt albedinem ſecundi gradus quæ ad
quartum
eſt deducenda.
proptereà ſubiunxiſſe Auerroëm, aut ſaltem ita videri. Verùm eſto id.
At oportebat etiam reddere cauſſam, cur ita videretur. Itaque alij Diui Thomę explanationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index