Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 1055 > >|
1
attinet
; ille qui negat eas eſſe accidentia, ſpeciei naturam ignorare videtur.
Nam ſiue ſit ſenſi­
lis
, ſeu talis, quę mente concipienda ſit, eſt actus quidam ſubſtantiæ cuiuſpiam à forma defluens,
& aduentitiè: inhærens, vt in aëre lumen à lucido corpore emiſſum.
Sic in animo ſpecies, & ſi­
mulachra
ſe habent.
Itaque docet Ariſtoteles, has ſpecies in ſanguine & ſpiritu inſidere, a & ita

menti
offerre res à quibus emittuntur vt lumen ſolem nobis oſtendit à quo effunditur.
Idcirco
geminam
rationem & vim ſpecies obtinent: alteram qua ſunt habitus, & ita qualitates, atque
alteram
, qua ſunt ſimilitudines & reſpectus, ſiue habitudines, qua referunt obiecta.
Sunt igitur
ſpecies
accidentia.
Neque ita abſurdum eſt à ſpecie facultates animi nominari, quin viſio co­
lorata
dicatur, & animus fieri leo & equus; ſicut manus cum enſe fit enſis & cum calamo cala­
mus
: ex quo etiam dicitur forma formarum ſic vt manus organus organorum.
Differentiæ

quoque
ad alterum ex his membris neceſſariò referuntur: ac ſi quo pacto media ſint habendæ
inter
accidens & ſubſtantiam, ſic ſtatuendum eſt eas non per vtriuſque extremi negationem,
ſed
participationem potius eiuſmodi eſſe.
Nam cùm in prædicamentis inſit ratio duplex; al­
tera
quidem, qua rerum natura conſtituitur; vnde earum formas proprias, & communes ordi­
ne
quodam proponunt; altera verò qua formas illas voce declarant, & certa loquendi for­
mula
ſignificant.
Si rem ſpectes differentia prorſus eſt ſubſtantia: ſi verò modum aduertas, quo

voce
exprimitur, imitatur qualitatem.
Non eſt enim in ſubiecto differentia, ſed dicitur
de
ſubiecto; ſubſtat etiam: quandò aliqua ipſam conſequuntur & peream pertinent ad ſub­
ſtantiam
compoſitam: quamobrem eſt ſubiectum, quòd primò excipit & pars eius quod de­
nominatur
.
Etenim notio ſubſtantiæ vtrunque ſubiecti genus amplectitur. ſiquidem ani­
mus
ſit ſubiectum, & corpus itidem in quo eſt animus.
Id verò, quòd accidens à Porphy­
rio
deſcriptum ab illo accidente ſeparetur, quod in entis diuiſione accipimus non prohi­
bet
, quominus afferat aliquam notionem ex his quæ in ſubſtantia, vel accidente continentur.

Nanque
accidens, vt eſt aliquid ſubſtantię, & vt ſubſtantia ſic affecta; ſic etiam imaginem ſub­
ſtantiæ
retinet, & eius aliqua veſtigia quaſi fingit, & imitatur.
Ex his aſſequutum eſt, vt prædi­
cetur
in quid, b & ſit ratio ſuſcipiendi nonnullas proprietates. Itaque quantum eſt eſſentia li­

neæ
; c idemque. finitatis ſubiectum & æqualitatis particeps; quapropter omnia propter quantum

finita
vel infinita dicuntur.
referunt ergo ſubſtantiæ notionem. neque id, quod ita ineſt in acci­
dente
, ineſt àc ſi foret accidens.
quî enim cogitari poteſt aliquod accidens in altero, vt in acciden­
te
inſidere?
ſemper enim mens illud veſtigaret, cui inſidet; & in infinitum producta non habe­

ret
vbi ſiſtere valeret.
Sed ſic inhęret, vt in ſubiecto: atque iam hoc notionem ſubſtantię præ­
ſefert
.
tametſi moneo in ea notione accidentis vnà notionem ſubſtantiæ concipi, & ita cogitari
quantum
eſſe finitatis ſubiectum: quaſi ſubiectum ſit ſubſtantia quanta notionem accidentis ſe­
paratam
non eſſe perpetuò defendens, ſed incomplexam quidem, quia ſit vna notio accidentis
cum
ſubſtantia; ac ſi denominatum aliquod cogitemus.
Tum verò eſt accidens, & ita definitur
à
Porphyrio, & in Topicis; quatenus ad aliud refertur, ſine quò ſanè non exiſtat, ſed eſſentiali vin­
culo
non iungatur.
Non igitur re, ſed modo & habitudine accidens à cęteris vniuerſalibus ſepa­
ratur
, & ab ipſis prædicamentis.
Ita fit, vt nulla notio ſit quæ fugiat alterutram notionem ſub­
ſtantiæ
vel accidentis.
multò minus aliqua res excluditur illa partitione: quod vereor ne dare
cogantur
ij, qui elementorum formas intendi & remitti volunt; quia mediam vim obtineant inter
accidens
& ſubſtantiam.
Et profectò notio formę ſemper eſt, vt ſubſtantiæ, cùm ipſa multa ſu­
ſtineat
, quæ compoſito impertit.
Atqui dices, ita imperfecta eſt, vt accidenti conſimilis eſſe vi­
deatur
.
At non eſt hoc alterius extremi naturam participare, & ſubiacere conditionibus acci­
dentis
; ſed in genere ſubſtantię contineri, & vim retinere ſubſtantiæ; ſed eam defetiſcentem, &

imbecillem
, conditiones eiuſdem, licet infimo quodam modo, accipientem.
Quare medium
non
admittunt accidens & ſubſtantia.
Verumenimuero accidens in nouem genera diſtribui­
tur
; quod item in omni ſcientia, arte, & methodo recipitur, vt perſpicuum.
Nam luſtranti quot
modis
res in mentem noſtram, ſeu rectius dixerim, ſubſtantiæ cadere queant, & quot modis voce
explicari
, & alteri ſignificari poſsint, hi decem ſoli occurrant.
Itaque & dialecticus hæc decem
principia
rerum accipit, & moralis, & philoſophi omnes, quorum ſingulis vnum par attribuunt
contrariorum
.
Id quod inde arbitror colligi, quia genus eſt vnumquodque ex his principiis
quæ
prędicamenta dicuntur; genus autem præſefert quiddam quod ſecari poſsit in oppoſitas
differentias
.
d Nunc differentia perfectè, ideſt, per extrema interualla ſunt ipſa prima contraria:

in
vnoquoque genere igitur ſunt prima contraria; perfectè verò differentia monſtrat inductio,
e vt album & nigrum, dulce & amarum, rationis compos, & impos, æquale & inęquale. Porrò

prima
contraria cùm bifariam ſumi poſsint vel ſecundum rationem, vel ſecundum rem, ac ſecun­
dum
rationem quidem forma & priuatio quæ maximo diſtant interuallo, vt nihil longinquius
in
ordine rerum mens concipere queat, nec quicquam ſit, quod minus alterutrius naturę ſit par­
ticeps
quàm eſſe & non eſſe, ſunt verò ſecundum rationem, quòd conſiſtunt terminis, quibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index