Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 1055 > >|
1nihil eſt commune vniuocum, ente .ſ. & non ente ſecundum rem verò oppoſita poſitiuè: nanque tali

quodam
oppoſito ſemper priuatio nititur, ea verò ſemper ſunt aut in eodem genere, aut diuer­
ſorum
generum, aut ipſa diuerſa genera, ſemper tamen in eodem prædicamento.
illa nos hic
accipimus
, quæ ſunt prima ſecundum rationem, quæ duo in vnoquoque genere prima defendi­
mus
: & cùm genus, vel vt prædicatum in quid, vel vt ſubiectum conſiderari poſsit, cùm ex illis
item
duplex contrariorum genus exiſtat; a ex primo quod appellatur ſecundum formam, expo­

ſteriore
quod ſecundum materiam; hoc quidem quod præſefert aliquam viciſsitudinem, illud
verò
immutabile: & ſecundum rationem quoque in vtroque prima contraria formam, & pri­
uationem
eſſe dicimus, cùm ſecundum rem multa ipſorum paria poſsint exiſtere.
hinc eiuſdem
generis
multæ oppoſitæ differentiæ quarum nullus eſt ordo; b veruntamen omnes reſoluuntur

in
contradictionem, vel oppoſitionem habitus & priuationis, vt rationis particeps, & brutum,
in
brutum, & non brutum, rationis particeps, & non.
Ob eamque rem acceptum eſt ſine pro­
batione
ab Ariſtotele.
In vno genere vnum eſſe par contrariorum primum. Hæc, tametſi pri­
mum
reſpiciunt genus, quod prędicatur, ſiue pertinent ad genus, quod eſt vt ſubiectum & ma­
teria
; reſpiciunt quoque facultates, vt ſcientiam & medicinam; quòd ea ſit obiecti cuiuſpiam,
in
quo contraria exiſtunt: nimirum corporis humani, quod capax eſt bonæ malęque.
valetudinis.

Vnum
verò contraria non eſſe docemur ex vi terminorum: ſiquidem contraria contineant ha­
bitudinem
quæ non conſiſtit in vno: non eſſe verò plura quàm duo ratio conuincit & ſi obijci­
tur
virtus & medium quæ duobus vitijs & extremis aduerſantur: nam contrarietas, vt ſic dixe­
rim
, eſt maxima differentia; ſi maxima perfecta, ſi perfecta finita: quapropter extra illam nihil
accipi
poteſt.
Ergo duo ſunt ſolum ipſa contraria; aliter vltra extremum aliquid eſſet. Etenim
cogitare
oportet contraria continere ſpatium quoddam: veluti terminos, quod indicat ſenſus.
Omnis autem vnius ſpatij terminati duo ſunt termini non plures: aut enim termini non eſſent
intra
illos; & ſic contraria non maximè diſtarent: aut illi termini non eſſet; proinde neque con­
traria
, ſi qua maior eſſet diſtantia.
Duo ſunt igitur extrema. Ergo & omnis contrarietatis, hęc
verò
contraria ſunt.
Nec obſtant medium & virtus. nam medium non opponitur extremis vt
contrarium
, ſed vt ad aliquid: & virtus opponitur vitijs, vt moderatum immoderato, vel vt bo­
num
malo: nunc mali & immoderati duę ſunt ſpecies plus & minus ex quo exiſtunt vitia.
Sed
redeo
ad illa.
Quicquid eſt, eſſe ſubſtantiam vel accidens. eodem quoque gradu procedunt
ſubſtantiæ
partes & accidentis: ſiquidem partes accidentia accidentia ſint, & qualitatis qualita­

tes
, quanti quanta, & cęterorum omnium partes pro ratione.
Quamquam nonnulli ſubſtantię
partes
in dubium reuocarunt; & rationibus quibuſdam colligere voluerunt partes ſubſtantiarum

non
eſſe ſubſtantias, eorum ergo rationes diluere placet, ne fortè nos poſtea perturbet.
In primis
illi
accipiunt.
In quibuſcunque finis aliquis eſt, huius gratia agitur quod prius eſt, quodque. con­
ſequitur
.
Sed animata corpora fiunt è ſimplicibus & prorſus inanimis. Ergo ſimplicia & inani­
ma
animatorum gratia ſunt.
Itaque illorum forma; ſiquidem finis & forma idem ſint potiſsi­
in habentibus animam.
Signo etiam eſſe poteſt: nanque vbi ſeparentur à toto animato, non
amplius
eandem ſeruant rationem, ſed ambiguè talia ſunt, nec digitus amputatus amplius digi­
tus
appellatur.
Deinde mixta inanima carent fine: non ergo ſunt ſubſtantiæ. Probatur verò

antecedens
.
quòd de illis diſſerens Ariſtoteles efficiens expoſuit & materiam: de illorum fine
meminit
nuſquam.
quod verò conſequitur, ita colligitur. Nam quicquid eſt vel eſt ſubſtantia
vel
accidens.
At accidentia fiunt ex conſequente; neque finem omnino habent: ergo quicquid

habet
finem eſt neceſſariò ſubſtantia.
Poſtremò lapides & metalla putreſcunt ſolùm & ita cor­
rumpuntur
; atque aliter ac animalia, ipſa enim prius corrumpuntur, poſtea putreſcunt.
quòd ſi
non
corrumpuntur; nec generantur igitur.
ſi non generantur: ergo neque ſubſtantiæ ſunt, ſiqui­

dem
generatio ſit propria ſubſtantiarum.
Sed enim mihi videtur Ariſtoteles etiam cum ſubſtan­
tijs
partes ſubſtantiæ numerare, & tradere notas, quibus eas dignoſcamus eſſe ſubſtantias, quo­
modocunque
ſint ſubſtantiæ partes.
quando noſti partes ſubſtantiæ dupliciter eſſe, vel quæ cor­
poris
totius molem compleant, quas integrantes cum cęteris vocare liceat, vel eas quibus eſſen­
tia
continetur.
Nam ſi integrantes accipias, obſeruabis eas collocari in natura conſtantibus, quæ
ſubſtantiæ
ſunt, at differunt ab accidentibus quæ ſunt ex natura.
c hæc verò ex materia & forma

componuntur
quæ per ſe ſunt; & idcirco illa etiam quæ conſtantur ex his, ſubſtantię ſunt, perſpi­
cuè
verò numerantur in ſubſtantiis d cęli elementorum animantiumque. partes ab Ariſtotele. e ſi rur­


ſus
inſpicias eſſentię partes.
quoque tanquam membra ſubſtantiæ recenſentur: cùm ſubſtan­
tia
triplex ſit, compoſitum, forma, & materia, quæ ſunt partes compoſiti.
Idem quoque Ariſto­
teles
illa monet eſſe ſubſtantias, f quę non ſunt in ſubiecto; ſed elementorum, metallorum, viuen­

tiumque.
partes non ſunt in ſubiecto, eædemque. ſunt hoc aliquid. cur ergo ſubſtantiæ non erunt?
Docuit item partes ſubſtantiæ ſubſtantias eſſe quandoquidem id quod ſe habet vt accidens, &
eſt
in ſubiecto, non eſt pars: vſque adeo vt neque credam partem quanti in quanto eſſe vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index