Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1eſto, quòd mens in habitu, quam fœcundam vocant, ab iis incipit quæ ſunt nota natura.

Verùm
ſenſilia & effectus ita ſe habent, vt niſi è cauſsis illis cognoſci nequeant.
Itaque etiam no­
ta
ſimpliciter appellantur, quòd menti bene affectæ nota ſunt, quaſi certiſsima ſint; vt ſi aliter
eſſe
videantur; non rei ſanè, ſed menti non benè affectæ ſit adſcribendum.
nec ſecus àc dulce
ſimpliciter
illud iudicetur, quod guſtatui bene ſano tale apparet, quòd ſi ſecus appareat; non id
rei
vitium eſt, ſed guſtatus.
vitium pelle, iam dulce apparebit. Atque hæc abſolutè reipſa & na­
tura
priora eſſe puto, quomodocunque priora ſint, vel origine, vel perfectione, quia ſint cauſſæ.
Cęterùm notiora & priora ſecundum rationem, nil vetat eſſe poſteriora natura. a ſiquidem ea

quæ
hoc modo priora ſunt, ita ſint, quòd à cęteris per indifferentiam ſeparari queant, hoc eſt, vt
ſint
hoc vel illo definitè concipi poſsint, nec eorum cognitio plus ex hoc quàm alio pendeat.
vt ens quantum non plus quàm quale ſignificat, ita ſe habent vniuerſalia, quę prædicantur in
quid
.
ſunt enim prima ſecundum rationem, quòd ab intelligentia ſingularium ſuperantur:
At
cùm ex his quæ per indifferentiam communia ſunt, quæ prædicantur in quid ſint princi­
pia
rei, formalia ſunt item natura priora; quæ verò communia ſunt ad vnum (quod poſteà mon­
ſtrabitur
) ſint apta ex ſuis partibus ſubiectis, hæc priora tantummodò erunt ratione; re autem &
natura
poſteriora.
Nil igitur prohibet quominus ea quæ ſunt ratione priora, ſint poſteriora na­

tura
.
Quamobrem patet hæc non eſſe nota ſimpliciter, neque ſuaptè natura nota. quinimmò il­
lorum
cognitionem ex aliorum notitia neceſſariò pendere.
Illa igitur quo priora natura ſunt,
neque
ſecundum rationem ſolum, verum etiam reipſa priora, ſunt illa principia quæ per nota
nobis
exquirimus, & in methodorum fronte perſequimur in eorum veſtigatione ſententias ve­
terum
ſcrutantes, & quę verè dicta ſunt obſcurè tamen explanantes & cuncta in bonum ſenſum
transferentes
.
quam ſanè partem in methodo neſcio'num condemnandi ſimus, ſi reiiciamus ad
principium
ſcientiæ, quæ eſt mens qua terminos & principia cognoſcimus: nanque etſi compa­
ret
aliquis progreſſus rationis: is demum mente finitur.
Quòd ſi opponas eandem eſſe verorum
demonſtrationem
& confutationem falſorum.
b Quare, cum demonſtratio ſit ſcientis. igitur

eam
partem fore ſcientiæ.
Reſpondebo, ſi fuerit diſceptatio de principiis in aliqua ſcientia pri­
mis
: quia non poteſt eorum ſcientia tradi progreſſum quidem eſſe ſapientiæ vel dialecticum:
eius
verò terminum fore mentem; ſecus, ſi diſſeramus de his quæ non ſunt prima, vel pendent
à
principiis, quòd horum poteſt eſſe demonſtratio quæ item ſi probabilia fuerint; propter ma­
gnum
lumen principiorum, multò fidei plus efficiunt quàm ſi demonſtrationis certiſsimæ vis

adhiberetur
; eſt enim demonſtratio rerum per ſe ignotarum; ideò multam operam flagitant, vt
& perſpiciantur & credantur per ſe nihil afferentia lucis.
Neque de omnibus eſt ſelectio veri
cum
demonſtratione, verùm de iis quæ ſunt ex principiis, aut demonſtratio communiter accipi­
tur
pro omni genere probationis.
Sic ergo nota nobis in primo phyſiologiæ limine ab Ariſto­
tele
ſumpta eſſe defendimus.
a 13. Met.
c
. 2.
b 1. de cę­
lo
T. 100.
IN quaque diſceptatione magnus vſus haberi ſolet ex diſcuſsione ſententiarum quas alij pro­
feſsi
fuerint, ac mea quidem ſententia multas ob cauſſas, quarum aliquæ ſanè ab Ariſtotele
recitantur
: attamen & vna maximè neceſſaria mihi ſuccurrit quam neque in poſtremis haben­
dam
eſſe iudico.
Tamen autem eſt. Nimirum in ſcientia facienda præcipuè conſulendum eſſe ca­
ptui
diſcentis.
Neque enim eadem diſcipulo nota ſunt, ac præceptori; ſiquidem præceptor ve­

ra
rerum principia noſcat, & explicationem rei ab ipſius propria natura poſsit exordiri.
diſcipu­
lus
contrà, cum rudior ſit, multis eget tanquam apparatibus quibus erudiatur, & tantiſper infor­
metur
, dum vera principia rerum aſſequatur, & apud ipſum plus ſæpè poteſt auctoritas quàm
quæuis
efficax ratio.
In euoluendis igitur aliorum ſententiis multa deteguntur quæ mentem
diſcipuli
præparent ad concipienda principia quæ veterum auctoritas probabilia facit.
Tùm
etiam
rerum natura cognitu perdifficilis eſt; & quamuis vna ſit vnius rei ſcientia, quæ ducitur
ex
principiis quæ veriſsima certiſsimaque.
ſint; neque omnia ſcientiæ ſunt obnoxia; nec ſi ſciri
queant
, ab omnibus eodem modo tenentur; cum varia mihi tibique.
eiuſdem rei euenta & attri­
buta
ſeſe obtulerint ex quibus iudicia variantur.
Itaque non idem ab vnoquoque principium
diſciplinæ
ſolet adhiberi.
Fit igitur, vt ſi varia principia quæ in mentem veniunt ex aduer­
ſione
plurium ſententiarum, in promptu ſint; & id ſuccurrere poſsit quod impleat animum
auditoris
: & illud etiam, quod ſit maximè accommodatum, ad docendum quod ſcili­
cet
ab auditore facilè capiatur, & vera rei principia monſtret.
Aliæ quoque talis conſilij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index