Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1
attinet; ille qui negat eas eſſe accidentia, ſpeciei naturam ignorare videtur.
Nam ſiue ſit ſenſi­
lis, ſeu talis, quę mente concipienda ſit, eſt actus quidam ſubſtantiæ cuiuſpiam à forma defluens,
& aduentitiè: inhærens, vt in aëre lumen à lucido corpore emiſſum.
Sic in animo ſpecies, & ſi­
mulachra ſe habent.
Itaque docet Ariſtoteles, has ſpecies in ſanguine & ſpiritu inſidere, a & ita

menti offerre res à quibus emittuntur vt lumen ſolem nobis oſtendit à quo effunditur.
Idcirco
geminam rationem & vim ſpecies obtinent: alteram qua ſunt habitus, & ita qualitates, atque
alteram, qua ſunt ſimilitudines & reſpectus, ſiue habitudines, qua referunt obiecta.
Sunt igitur
ſpecies accidentia.
Neque ita abſurdum eſt à ſpecie facultates animi nominari, quin viſio co­
lorata dicatur, & animus fieri leo & equus; ſicut manus cum enſe fit enſis & cum calamo cala­
mus: ex quo etiam dicitur forma formarum ſic vt manus organus organorum.
Differentiæ

quoque ad alterum ex his membris neceſſariò referuntur: ac ſi quo pacto media ſint habendæ
inter accidens & ſubſtantiam, ſic ſtatuendum eſt eas non per vtriuſque extremi negationem,
ſed participationem potius eiuſmodi eſſe.
Nam cùm in prædicamentis inſit ratio duplex; al­
tera quidem, qua rerum natura conſtituitur; vnde earum formas proprias, & communes ordi­
ne quodam proponunt; altera verò qua formas illas voce declarant, & certa loquendi for­
mula ſignificant.
Si rem ſpectes differentia prorſus eſt ſubſtantia: ſi verò modum aduertas, quo

voce exprimitur, imitatur qualitatem.
Non eſt enim in ſubiecto differentia, ſed dicitur
de ſubiecto; ſubſtat etiam: quandò aliqua ipſam conſequuntur & peream pertinent ad ſub­
ſtantiam compoſitam: quamobrem eſt ſubiectum, quòd primò excipit & pars eius quod de­
nominatur.
Etenim notio ſubſtantiæ vtrunque ſubiecti genus amplectitur. ſiquidem ani­
mus ſit ſubiectum, & corpus itidem in quo eſt animus.
Id verò, quòd accidens à Porphy­
rio deſcriptum ab illo accidente ſeparetur, quod in entis diuiſione accipimus non prohi­
bet, quominus afferat aliquam notionem ex his quæ in ſubſtantia, vel accidente continentur.

Nanque accidens, vt eſt aliquid ſubſtantię, & vt ſubſtantia ſic affecta; ſic etiam imaginem ſub­
ſtantiæ retinet, & eius aliqua veſtigia quaſi fingit, & imitatur.
Ex his aſſequutum eſt, vt prædi­
cetur in quid, b & ſit ratio ſuſcipiendi nonnullas proprietates. Itaque quantum eſt eſſentia li­

neæ; c idemque. finitatis ſubiectum & æqualitatis particeps; quapropter omnia propter quantum

finita vel infinita dicuntur.
referunt ergo ſubſtantiæ notionem. neque id, quod ita ineſt in acci­
dente, ineſt àc ſi foret accidens.
quî enim cogitari poteſt aliquod accidens in altero, vt in acciden­
te inſidere?
ſemper enim mens illud veſtigaret, cui inſidet; & in infinitum producta non habe­

ret vbi ſiſtere valeret.
Sed ſic inhęret, vt in ſubiecto: atque iam hoc notionem ſubſtantię præ­
ſefert.
tametſi moneo in ea notione accidentis vnà notionem ſubſtantiæ concipi, & ita cogitari
quantum eſſe finitatis ſubiectum: quaſi ſubiectum ſit ſubſtantia quanta notionem accidentis ſe­
paratam non eſſe perpetuò defendens, ſed incomplexam quidem, quia ſit vna notio accidentis
cum ſubſtantia; ac ſi denominatum aliquod cogitemus.
Tum verò eſt accidens, & ita definitur
à Porphyrio, & in Topicis; quatenus ad aliud refertur, ſine quò ſanè non exiſtat, ſed eſſentiali vin­
culo non iungatur.
Non igitur re, ſed modo & habitudine accidens à cęteris vniuerſalibus ſepa­
ratur, & ab ipſis prædicamentis.
Ita fit, vt nulla notio ſit quæ fugiat alterutram notionem ſub­
ſtantiæ vel accidentis.
multò minus aliqua res excluditur illa partitione: quod vereor ne dare
cogantur ij, qui elementorum formas intendi & remitti volunt; quia mediam vim obtineant inter
accidens & ſubſtantiam.
Et profectò notio formę ſemper eſt, vt ſubſtantiæ, cùm ipſa multa ſu­
ſtineat, quæ compoſito impertit.
Atqui dices, ita imperfecta eſt, vt accidenti conſimilis eſſe vi­
deatur.
At non eſt hoc alterius extremi naturam participare, & ſubiacere conditionibus acci­
dentis; ſed in genere ſubſtantię contineri, & vim retinere ſubſtantiæ; ſed eam defetiſcentem, &

imbecillem, conditiones eiuſdem, licet infimo quodam modo, accipientem.
Quare medium
non admittunt accidens & ſubſtantia.
Verumenimuero accidens in nouem genera diſtribui­
tur; quod item in omni ſcientia, arte, & methodo recipitur, vt perſpicuum.
Nam luſtranti quot
modis res in mentem noſtram, ſeu rectius dixerim, ſubſtantiæ cadere queant, & quot modis voce
explicari, & alteri ſignificari poſsint, hi decem ſoli occurrant.
Itaque & dialecticus hæc decem
principia rerum accipit, & moralis, & philoſophi omnes, quorum ſingulis vnum par attribuunt
contrariorum.
Id quod inde arbitror colligi, quia genus eſt vnumquodque ex his principiis
quæ prędicamenta dicuntur; genus autem præſefert quiddam quod ſecari poſsit in oppoſitas
differentias.
d Nunc differentia perfectè, ideſt, per extrema interualla ſunt ipſa prima contraria:

in vnoquoque genere igitur ſunt prima contraria; perfectè verò differentia monſtrat inductio,
e vt album & nigrum, dulce & amarum, rationis compos, & impos, æquale & inęquale. Porrò

prima contraria cùm bifariam ſumi poſsint vel ſecundum rationem, vel ſecundum rem, ac ſecun­
dum rationem quidem forma & priuatio quæ maximo diſtant interuallo, vt nihil longinquius
in ordine rerum mens concipere queat, nec quicquam ſit, quod minus alterutrius naturę ſit par­
ticeps quàm eſſe & non eſſe, ſunt verò ſecundum rationem, quòd conſiſtunt terminis, quibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index