Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tiſsimè & elegantiſsimè fuerit expoſitus à M. Tullio a in omni genere notitiæ, nihil nocebit

(opinor) ſi in hunc locum aptiſsimè illius verba conferantur.
Ipſe igitur primum de iis agens in
quibus appetitus exercetur, ea ſcribit quæ certè ex media philoſophia deprompta fuiſſe fatebe­
ris, & cum placitis Ariſtotelis maximè congruentia.
De prima ergo hominis conſtitutione di­
ſputans ſic ait.
“Hanc initio conſtitutionem confuſam habet & incertam, vt tantummodo ſe
tueatur, qualecunque ſit.” Iam enim accepimus, omne animal ſeipſum diligere, & ſimulac or­
tum eſt, id agere, vt ſe conſeruet, quòd hic primus ad omnem vitam tuendam appetitus à natu­
ra datur, ſe vt conſeruet, atque ita ſit affectum, vt optimè ſecundum naturam eſſe poſsit.
ſe in­
quàm tantummodo tueatur, qualecunque ſit.
“ſed nec quid fit, nec quid poſsit, nec quid ipſius
natura ſit, intelligit.
Cùm autem proceſsit paullulum, & quatenus, quicquid ſe attingat, ad ſeque.
pertineat, perſpicere cœpit. tùm ſenſim incipit progredi, ſe ſeque. agnoſcere & intelligere, quam
ob cauſam habeat eum quem diximus, animi appetitum: cœptatque.
& ea quæ naturæ apta ſen­
tit, appetere & propulſare contraria.” Sed illud prorſus diuinum quod ex Accio profitetur,
vnde contemplationis origo deducta eſt, qua ſeſe vſque ad Deum Optimum Maximum, ſolus
homo euexit ab ignorantiæ gradu per admirationem eorum quæ ſenſibus & confusè ſubiiceren­
tur, ad exquiſitam & diſtinctam notitiam rerum procedens, & ſummas eorum cauſſas attin­

gens.
Ecce paſtores Heſperidum, Columbi nauem, panſis velis ad littus appellere conſpiciunt:
rem nouam procul admirantur; quid eſſe poſsit ignorant; inſulam moueri ſuſpicantur.
aut con­
citari nimbum, propè Deos illam vehi cenſent.
itaque ſecum fremunt, Quare, vt apud Accium
paſtor ille qui nauem nunquàm ante viderat, “vt procul diuinum & nouum vehiculum Argo­
nautarum è monte conſpexit, primò admirans & perterritus loquitur: ſic & ipſi murmurant
hoc modo.”
F
G
a 7. De hiſ.
anim. c. 6.
b 4. de Ge.
an. c. 3.
c 2. De die.
crit. c. 1.
d 3. de cau.
p c. 3.

Pi.
tibao 7.
de rep.
H
e 5. de fin.
f 1. ad Eu.
c. 3.
A
B
a 1. ad Eu.
c. 3.
C
b 1. ad Eu.
c. 4.
c 2. ad Eu.
c. 3.
D
d 7. ad Eu.
c. 1.
e 1. de Au.
T. 19.
f 1. Met.
a 2. Elen.
1. Rhet.

2. Met.
E
b 2. Met.
c. 1.
c 1. Phyſ.
T. 4.
F
G
d Auer. 1.
Phyſ. T. 5.
e 1. de par.
anim. c. 3.

12. Met.
T. 4.
H
f 3. de An.
c. 33.
A
a 5. De fin.
B
-Tanta moles labitur
“Fremebunda ex alto ingenti ſonitu & ſpiritu:
Præ ſe vndas voluit: vertices vi ſuſcitat:
Ruit prolapſa: pelagus reſpergit: reflat:
Ita dum interruptum credas nimbum voluier,
Dum quod ſublime ventis expulſum rapi
Saxum aut procellis, vel globoſos turbines
Exiſtere ictos vndis concurſantibus,
Niſi quas terreſtres pontus ſtrages conciet:
C
Aut fortè Triton fuſcina euertens ſpecus,
Subter radices penitus vndanti in freto
Molem ex profundo ſaxeam ad cœlum vomit.”
Dubitat primo, quæ ſit ea natura, quam cernit ignotam: idemque iuuenibus viſis, auditoque
nautico cantu,
Sicuti inciti atque alacres roſtris perfremunt
Delphini -Item alia multa.
“-Syluani melo
Conſimilem ad aures cantum & auditum refert.” Ergo vt hîc primo aſpectu inanimum
quiddam ſenſuque vacuum ſe putat cernere,; pòſt autem ſignis certioribus quale ſit id de quo
dubitauerat incipit ſuſpicari: ſic philoſophi & vniuersè omnes qui ex ignorantia traducuntur
ad ſcientiam, primo aſpectu mundi conturbati, cùm poſteà vidiſſent motus eius finitos & æqua­
biles, omniaque ratis ordinibus moderata, immutabilique.
conſtantia, intellexere ineſſe aliquem,
non ſolum habitatorem in hac cœleſti ac diuina domo, ſed etiam rectorem & gubernatorem,
& tanquàm architectum tanti operis & tanti muneris.
Hæc M. Tullius præceptorem Platonem
imitatus qui oculos ex tam admirabilium rerum conſpectu nobis ad Dei cognitionem duces
optimos extitiſſe prædicauit.
Ita ergo peruenitur ad ea quæ ſunt nota natura, ſiue ſimpliciter,
& per ſe nota, fortè etiam ſecundum naturam quæ dici ſolent maximè vniuerſalia; quòd per
plura pertinere ſolent.
Quanquam vereor, ne quod diſcrimen inter hæc exiſtat: neque ſolum
in eo quòd ita propter varias cauſſas appellentur; “verum etiam quòd reipſa diſtinguantur.”
Etenim natura nota & per ſe, illa dicere conſueuimus, quæ ex aliis tanquam ex fidem facienti­
bus ſolum; non vt explicantibus quid, aut cur ſint, colligantur.
immò cùm primum ex notis
nobis indicata ſunt, in ſeipſis ſuæ lucis & veritatis cauſſas habent, atque illas quidem ita effica­
ces, vt lucem veritatemque afferant iis quæ naſcuntur ex ipſis; quapropter ex ipſis illa noteſce­
re opus eſt: & planè non hæc ex notis nobis, vt nota nobis ex ipſis apta ſunt.
Cùm enim cognitio
noſtra à ſenſu neceſſariò ducat originem, per ſenſilia quæ poſteriora ſunt, tranſeundum eſt.
at ſi mens
aut ſpecies obiecta libera foret à materia, progreſſus hic vtique neceſſarius non eſſet.
Signo illud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index