Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1naturam fuerit; neque ex his motibus vllus eſt: nihil ergo potest omnino moueri. Eodem quoque pacto iu­

dicium
de quiete ferre licèt, aut enim ſecundùm naturam eſt, aut præter naturam: ac ſi naturalis non fue­
rit
quies, neque item erit quies præter naturam.
naturalis aut quies eſſe non potest; quoniam ſi motus
naturalis
non eſt, neque item potest eſſe quies naturalis: eſt enim quies illa ſecundùm naturam quæ finit mo­
tum
ſecundùm naturam: proptereaque hęc ſecundùm naturam mouentur, vt aſſecuta locum ſibi con­
uenientem
, in eo ſecundùm naturam quieſcant.
quae ſi motus eſt naturalis: ergo etiam erit quies natu­
ralis
: ita vt altero ex his, velint nolint, implicentur; aut hæc nulla ratione moueri, aut ſi mouentur, mo­
tum
illum & quietem non ſanè violentam eſſe, ſed naturalem.
Et quanuis aliquis illarum partium
ad
Ariſt.
dicere poſſe videretur ita argumentantem: ſi motus à natura non eſt, neque violentus fue­
rit
: ergo nullus eſt motus.
fateor id tamen nihil ad me, neque enim aſſero ego terram moueri, ſed quie­
ſcere
: ſi nullus ergo eſt motus; eſt igitur quies.
ſciat hic, ſublato motu bifariam quoque tolli quietem,
vel
quoniam ea quies extrinſecùs fiat ab eo corpore, quod circumuertitur: niſi ergo circumuertatur,
profectò
quietis cauſſa tolletur, vel quia ſublato motu narurali tollatur etiam quies præter naturam, quam
illi
tribuunt terræ, neque enim id quod præter naturam eſt, perpetuum eſſe potest: igitur olim mouebitur; at
motus
hic inde, vbi manet præter naturam, naturalis eſt: ſi igitur naturalis motus non eſt.
neque item
quies
eſt præter naturam, vt vides.
Sigillatim verò contra Anaximenem & alios eius ſectæ viros,
hæc
dicere licebit.
Si latitudo terrę cauſſa eſt, cur maneat ipſa immobilis: ergo ſi talem figuram non

habuerit
, manere certe non poterit: atqui terra lata non eſt, ſed ſphærica: non igitur manet immo­
bilis
propter latitudinem.
Sphæricam verò nos in præſentia ſtatuamus, tanquam rationibus efficaciſsi­
mis
ab Ariſt.
Aſtronomiſque. concluſum. Argumentum verò probatur; ſiquidem ea ſeries eſt, atque
connexio
effectuum & cauſſarum, vt ſi poſita cauſſa ponatur effectus, eadem quoque ſublata neceſ­
ſe
ſit effectum de medio tolli.
Præterquam quae & ipſi in cauſſa explicanda labuntur, nam dum perſua­
dere
nobis cupiunt, latitudinem eſſe cauſſam quietis, accipiunt magnitudinem: proptereaque illi effe­
ctus
, quos proximè conſequi latitudinem eius aſſerunt, omnes in magnitudine referendi forent; nimirum,
quae
aër tranſitum non inueniens coarctetur, & propter magnam copiam aëris concitati detineatur &
maneat
.
Sed aërem multum à magnitudine quidem, non à latitudine comprehendi oportet. quæ­
cunque
ergo ſit terræ figura, modo ſit tantæ molis, quantæ nunc eſt, idem ſemper efficiet.
ſi igitur po­
ſita
magnitudine aëris coarctatio, cui terræ quies comitatur, non ponitur primò; ſequitur etiam, vt ea
non
ſit cauſſa, cur terra conquieſcat.
Prætereà, ſi quae aliquid vertatur in orbem, vtputa cęlum, agitur
tetra
, & violatur aër: finge nunc tu ceſſare vertiginem, certè aut aër ille ferretur, aut non: ſi minus,
neque terra item moueri poterit, verùm ab aëre ipſo ſuſtinebitur: quare nulla vertigine opus fuerit.

ita
non naſcetur terræ quies ab vlla vertigine; id quod illorum hypotheſibus ad primè repugnat.
quae ſi denique mouetur, quo pacto id contingit? an'ne ſecundùm naturam; an potius contra? ſi contra
naturam
mouetur & manet; erit igitur aliquis eius motus ſecundùm naturam, atque hic vel ſurſum
vel
deorſum.
Quod ſi indefinitè quolibet verſus: ergo quemadmodum ſuperior aër lationem, quæ
ſurſum
fiebat, non impediuit: vtique neque ille, qui ſubeſt, eam prohibere vnquam poterit.
vbi enim ratio
cauſſaque.
par eſt, effectus quoque progrediantur pares oportet. ſi igitur ſuſtinet aër, neceſſe item eſt, vt
ab
alio retineatur.
quare id ipſum, quod aërem cohibet, cauſſa quietis erit, potius quae ipſe aër. Hæc
verò
Empedocli obiiciebat Ariſt.
ſi vertigo cauſſa quietis eſt in terra. ergo nullam ipſe rationem red­
dere
potest, cur in ſphæro priuſquam diſcordia diremiſſet elementa, maneret terra, neque enim tum ver­
tigo
fiebat.
Rurſus ab. eadem cauſſa effectum eundem proficiſci neceſſe eſt. quam obrem, ſi olim verti­
go
cauſſa fuerit, cur terra ferretur ad medium, & maneret in medio: etiam nunc deberet eſſe cauſſa,
propter
quam terræ partes ad medium ferrentur, in eoque.
manerent. ſed horum cauſſa non eſt, neque
igitur
olim cauſſa fuit.
Non eſſe verò cauſſam, cur terrę partes deorſum ferantur, ita probauit Ariſt.
quia vertigo non peruenit ad nos, quia non tranſmittit vires ſuas vltra illam regionem aëris. quam

hypeccauma
nuncupamus.
Adde item ad hæc, quia vertigo, ſicut detrudit terram ad nos, detrude­
re
etiam alia corpora deberer, quæ tantum nunquam detrudit: nanque ignis non obſtante vertigine ſur­
ſum
fertur ſecundùm naturam.
Poſtremò facit Empedocles cauſſam, id quod poſterius eſt: nam
voluit
hæc ad ſua loca vertigine concitari.
at prius habebunt & propenſionem ad ipſa hoc quidem,
quod
leue dicimus, ſurſum: illud aut, quod vocatur graue, deorſum: proptereaque vertigo, non qui­
dem
omnia corpora mouet indiſcriminatim, verùm ea, quæ ſic nata apta sunt moueri, ſic patitur ignem
euolare
, terram verò deorſum propellit: atque id aut in immenſum, aut in præfinita quædam loca,
nec
quidem in immenſum, eo quia non ſunt in illo termini aſcenſus atque deſcenſus: ergo per ſpa­
tium
, quod finitum ſit.
illud igitur ſpatium, ſeu locus præfinitus. in quo manente eſt, quo ſunt nata
apta
ferri, & manere ſecundùm naturam.
nulla igitur cauſſa violans, quæ quietem inducat in terram, ſed
ea
prorſus naturalis.
Pugna cum Empedocle confecta nunc inſtar Anaximander. idem quoque Timęum
ſenſiſſe
legimus, quanquam pro Anaximandro Themiſtius legerat Anaxagoram, cum quo etiam eiſdem
armis
concertandum eſt.
Voluit ipſe quicquid eſſet in medio, manere: cum vel à mouentibus ini­
tiis
, vel à terminis motus æqualiter vndique diſtaret.
Atqui omne id quodcunque manet in medio, eo­
dem
modo affici oporteret: non aut afficitur.
nam ſi ponatur ignis in medio, iam diſtabit à termi­
nis
, & cauſsis mouentibus peræquale ſpatium, quemadmodum terra: quamobrem moueri non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index