Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſioni
motus quiſquam contrarius eſſe potest.
Neque enim motus rectus conuerſioni contrarius eſt: ob eamque.
cauſſam, neque conuerſio recto: commeant enim. Nam ſiquis motus foret conuerſioni contrarius; is
ſanè
rectus eſſet: at rectus non eſt: neque conuerſio igitur.
Connexum fidem ſuam aſſequitur à natura
ſpatij
, ſuper quo fit motus: etenim ſpatia hæc contrarias formas obtinere videntur: & motus igitur,
qui
in his ſpatiis obeuntur, erunt contrarij.
contrarias autem formas eſſe talium linearum ſic probat Ari­
ſtoteles
: ſiquidem, in circulo duo ſunt, quæ ſecum pugnare cenſeantur, concauum & conuexum: non
poſſunt
verò hæc ſtare ſimul cum recto, cùm hæc vndecunque inflexa ſint; linea autem recta nulla ex
parte
: concauum igitur, & conuexum lineæ rectæ opponuntur: verùm circulus è concauo & conuexo
conflatur
: maximè igitur opponitur lineę rectæ.
quare etiam motus rectus erit conuerſioni maximè
contrarius
: hic tamen non eſt: quandò motuum repugnantia ſumitur à repugnantia terminorum:
atqui
locus ſuperior inferiori, nec alius vllus locus opponitur: aſcenſus igitur deſcenſui contrarius eſt:
nec
alius quiſquam motus.
Quoniam verò in hac ratione conſtruenda Ariſt. vſus ea voce μάλιστα ſu­
ſpicionem
iniecit, ne fortè loco dialectico occupato rem tanti momenti ſuper qua æternitas cæli ſtrue­
retur
, topicè tractarit; occaſionem præbuit eius interpretibus aliqua aduertendi.
neque item à nobis exi­
ſtimatus
eſt dignus, qui prætereatur, in quo etiam Simplicius tanquam à difficultate oppreſſus de acceptis
hęſitarit
; vtrùm .ſ.
hęc ratio foret à maiori, quemadmodum cenſuit Alexander; an ſit demonſtratio ne­

gans
: proptereà quòd Ariſt.
non pronunciarit μᾶλλον: nanque huic opponitur τὸ ἧττον. ei verò, quod
eſt
maximè, nihil opponitur: quanquam & ipſe vt tueretur Alexandrum, adiecit etiam μάλιστα accipi,
vt
oppoſitum eius, quod eſt, nullo modo, ex quo item hæc ratio referri poſſet ad genus eorum quæ ſunt
à
comparatis.
Nam lego apud quoſdam eam abſolutam demonſtrationem putari; neque illi officere, ſi à con­
muni
loco ducatur: quoniam proprius reddi potest, & contractus ad certum ſubiectum efficit fidem quæ
demonſtrationi
conueniat, & pariat ſcientiam.
Sed tamen, vt explicem animi mei ſenſum, non puto
ego
, tametſi quædam loca propria reddi poſſunt, & in propoſitiones conuerti; ita vt tanquam ſyllogiſmi
partes
aſſumantur; hunc noſtrum in huiuſmodi poſſe numerari.
Prætereà proprium in demonſtratio­
ne
, non ſic accipitur, quia propoſitio fiat; nec quae ſit ex inhęrentibus ſimpliciter, ſed ex iis quæ per ſe ſunt,
& vinculum definitionis continent: doceant igitur, quemadmodum ab intimis rei principiis ea propo­
ſitio
petatur: nihil enim complectitur quod per ſe ſit.
Idcirco aut ita dicendum; nihil referre, quemad­
modum
accipiatur illud coniunctum.
quae in eo nulla fides poſita ſit, neque demonſtratiua, neque dialectica;
ſed
in probatione aſſumpti: quare etiam concludi ratio potuiſſet hoc modo.
Motuum repugnantia petitur
à
terminis oppoſitis, ſed quantum ſpectat ad terminos, rectus recto, non autem conuerſioni opponitur.
Aut ſi progreſſus eius rationis, & vis illius loci perſpiciatur: apparebit allatum fuiſſe potius ab Ariſt.

ad
confirmationem partis oppoſitæ noſtri problematis.
habetur enim fides eius, quòd motus rectus ſit con­
uerſioni
contrarius, quę ſanè topiça eſt.
poſteà verò fides adſcribatur alterius oppoſiti quę ſcientiam faciat.
Nec mirum cum exercendi ingenij, ac veritatis inueniendæ gratia ſępe ſoleat Ariſtoteles: ponere qua­
ſi
conflictum rationum certarum & probabilium.
quapropter hæc diſtributio præſtaret omnibus mea qui­
dem
ſoina, ſi ductum huiu ſce rationis in argumenta duo partiremur; quorum primum topicum foret eo vſque.
Qui autem ſuper recta, atque alterum demonſtratiuum in iis quæ ſequuntur; quaſi illa coniunctio ſit ad­
uerſatiua
; ducitur verò à principiis propriis huius methodi, nempe ab oppoſitione terminorum. Hunc
rationum
ductum agnouit item Auerroës a qui dixit ex hoc manifeſtè ſequi, conuerſionem motui recto

non
eſſe contrariam: nam ſi aſcenſus & deſcenſus propter terminos contrarij ſunt, cùm motus cœleſtis
non
ſit ad terminos eoſdem; non potest igitur vllo modo eſſe recto contrarius.
Confirmat etiam propo­
ſitum
à natura contrariorum; ſiquidem ea inter ſe afficiunt & deſtruunt.
ſi ergo cœlum pugnaret cum
elementis
; certè propter eius immenſam vaſtitatem factum iam eſſet, vt inane foret apud nos omnibus ele­
mentis
iam in ſubſtantiam cœli conuerſis: cùm tamen tantum abſit, vt cœlum deſtruat, vt potius conſer­
uet
: quinimmo ipſius motu ceſſante neceſſariò quoque omnium generatio finiretur.
Neque obſtat, ſi oppo­
nas
Auerroi, quia ſi motuum repugnantia à locorum, terminorumque.
repugnantia ſumatur, eadem via
concludere
licebit igni cęlum fore contrarium dicam enim.
Motus contrarij ſunt ad loca contraria;
huiuſmodi
verò ſunt motus ignis & cœli: quapropter opponuntur.
Si ergo vera ſunt ea quæ teſtatur
Ariſt
.
ex repugnantia motuum fieri coniecturam de repugnantia ſubſtantiæ; planum eſt, quòd ignis & cę­
lum
contraria eſſe concludentur: ſiquidem à centro, & ad centrum loca ſunt, motuſque.
contrarij, ſed ignis
moueatur
à centro, ad centrum verò cœlum.
Tum etiam quia nullus ortus ſine interitu: ſi ergo cœ­
lum
generat; idem quoque corrumpit.
Nam quantum certè ad primum pertinet, etſi audiuimus quoſ­
dam
fateri motus ſpecificari à terminis, quomodocunque parentur, & ab illis motum præfiniri ſemper, &
denominari
, & quomodocunque oppoſitos aſſequi contingat ab illis varietatem ſumi, ſed in motu recto
duntaxat
; neutiquam mihi arridet hæc ſententia: primùm, quae vniuersè pronunciatum eſt ab Ariſt.
motus à ter­
mino
ſpecificari.
Deinde obſeruamus eius progreſſum in toto volumine de cœlo, quia cùm Ariſt. in­
uenire
vellet numerum corporum ſimplicium ex ſuis motib. eos item per terminos ſeparauit, & dixit
à
medio, ad medium, & circum medium: quare etiam ſub hac propoſitione motus cœleſtis, & ipſa demum
conuerſio
comprehenditur.
Ac nos anteà docuimus, cùm à centro terræ mouetur aqua ad aëris ſuper
ficiem
, illum eſſe aſcenſum, vbi de ſphęra ignis eodem agatur, eſſe deſcenſum.
Proptereà manentes in
eodem
propoſito, nimirùm quòd tria motum internè conſtituant, ſubiectum .ſ.
& termini vtrique; nega­
mus
centrum eſſe eodem modo terminum grauium quę igni opponuntur, & cęli.
eſt enim grauium, vt àd què;
cœli
verò, vt circum quem; hoc eſt, ſimul à quo, & ad quem, veluti poſthac explicabitur.
Addo etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index