Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1horum verò hic quidem aſsignat materiam ille verò formam & rationem. ſunt enim idem λόγος & εῖδος. ὁ μεν γάρ

λόγος ὁ δὲ τοῦ πράγματος.
hęc enim ratio .i. definitio, nimirum appetitus vltionis eſt ratio, hoc eſt, froma
δὲ τοῦ πράγματος, illa verò rei, i.
illa definitio feruor ſanguinis qui circum cor, aut calidi eſt rei quod
eſt compoſitum, nam quod exiſtit actu eſt: atqui non forma extra materiam, ſed in materia; hoc verò iam eſt con­
poſitum
.
oportet enim eſſe hanc in tali materia, ſi exiſtet, vt in ędificio ratio talis eſſe poterit, quae eſt integu­
mentum
, quod prohibet noxam quę infertur à ventis, & imbribus & ęſtib. Hic verò .ſ.
definiens dicet lapi­
des, & lateres, & ligna: alter autem in his formam horum gratia. Τις οῦν ὁ φυσἰκὺς τοῦτων; Quis igitur horum na­
turalis?
En tibi Ariſt. dubitantem, non aſſerentem dialecticum definite per formam. Nunquid ilie qui circum ma­
teriam
, rationem verò ignorans, an qui per rationem ſolam; an potius qui ex vtriſque?
Vbi item videre potes ab Ariſt.
nihil eſſe aſſertum, quae definitio p materiam ſit naturalis. Rurſus interrogat ἐχθ́νων δέ τὴτις ἑχατεζος;
ideſt, vterque autem illorum quis erit?
i. qui aut per formam ſolam, aut per materiam ſolam definiet; phyſicus'ne
an dialecticus; an alius quiſpiam pręter hos?
quę verba omnia relata ſunt ab interpretibus ad λὁγον, vt ſi
ſermonem dixeris explicantem quid eſt; cum referenda ſint ad τὸν ὁζιξονα. & ſimilitudo generis in cauſſa
fuit erroris.
Respondet conſtituta diſtinctione ſcientiarum, quae quædam eſt de rebus in materia, quatenus huiusmodi;
alia de reb. quae ſunt in materia quidem, tantum, non quoad ſunt in materia, tertia quę de ſeparatis à materia:
itaque inquit.
An non eſt aliquis qui verſetur in materiæ paſsionib. quae non ſunt ſeparabiles μη δ' ἧχωριστὰ.
i. quatenus non ſunt ſeparabiles; ſed phyſicus de omnibus quęcunque talis ſunt corporis, & huiusmodi materiæ

opera, & paſsiones.
quęcunque verò non fuerint eiuſmodi, alius; & de quibuſdam quidem artifex, ſi euene­
rit, i.
fortè, vt faber, aut medicus. Nam faber de naturalibus etiam, non vt naturalia ſunt agit, vt qui de ma­
chinis: etenim aliqua de mathematicis aſſumit; & fortè medicus, dum tractat vulnera circularia, tunc enim
ad geometram confugit.
Reliqua ſunt perſpicua. Ex qua interpretatione, qua nulla cum verbis Ariſt. con­
gruit
magis; optimè cernis nihil ab Ariſt.
conſtitutum de definitione dialectica, & hinc omnes Latinorum
nugas atque dubitationes proſterni, & profligari.
Sic igitur conſideratio formarum in materia ſenſili,
quatenus huiusmodi, vniuerſa eſt phyſica, ex quo definitiones omnes naturales abſolutæ ex materia conſta­
bunt, & illa, vbicunque facta fuerit intelligenda, hoc eſt, à conditionib.
indiuidui ſecreta, quę toto prior
erit, formæ pars erit & quiditatis naturalis; quae ab eo forma nequeat, neque item cogitationis virtute di­
uelli.
Propterea non male Lat. 1. de ortu diuiſerunt partes in materiales, atque formales has, quae formę partes
eſſe cenſerent, illas quae ſolius materiæ vicem ſuſtinerent.
Et illæ materia à Philoſopho propriè nuncupatę,
& cum docuerit partes eſſe rei quæ definienda eſt, & definitionem docere ſanè quid eſt compoſitum ex ea
materia in qua actu forma conſiſtit, ſed euolutionem eius quod à tali materia ſecretum eſt quod eſt idem àc
quiditas quæ eſt ex forma; monuit hæc item ſecum congruere partes rei, partes definitionis, rationis, quidi­

tatis, ac formę: neque propterea tantum ſequitur has eſſe formas & quid eſt: nam quiditas & forma ſunt indiuidua
& tota formaliter, vt dictum eſt, verum partes earum eſſe quę ſunt materia per ſeipſas, vti partes domus quae
ſeparatę non ſunt domus, ſed partes & materia.
Reſtat nunc vt nonnullus antagoniſtarum rationes diſſol­
uamus, ſiquid fallacię continent, quae è noſtris dictis ſeorſum ſit indicanda.
Occurrit autem nobis Auerroës
inquiens, hominis quiditatem eſſe hominem vno modo, non hominem verò alio modo; eſſe autem hominem, i.
for­
mam
hominis, non eſſe hominem, qui eſt congregatus ex materia & forma, quæ item ſunt Ariſt.
ipſius dicta; ex
quib. apparet ſolam formam eſſe hominis quiditatem, neutiquam verò materiam.
Et verò id aſſeueratum eſt. Sed me­
miniſſe oportet, duplicem nobis hominem offerri alterum vniuerſalem collectum ex hiſce ſingularib. in quo,
vel vt rectius dicam, in notione cuius continetur etiam materies in qua ſubſiſtit actu forma quippe car­
nes, & oſſa, quę toto poſterior eſt; alterum verò, qui eſt homo mentis officio ſeparatus ab hac materia,
ſola ea reſeruata, ſine qua forma non potest nec eſſe neque cogitari, vt corpus organicum, qui eſt alius ab
homine illo primo, & eſt idem, atque eſſentia & quiditas ac forma quę definitione euoluitur: atqui horum
pars eſt ea materia, quę toto prior eſt; ideoque.
comprehenditur à forma, vt quicunque dicit formam etiam
ſignificet vnà tale materię genus.
veruntamen definitur ille primus homo, quia primò nobis obiicitur,

& nos cupimus noſſe quid eſt: ergo eius eſt definitio, ſed per definitionem explicatur alter ille homo
qui pars eſt huius: nanque hic ex materia conſtat quę toto poſterior eſt, & infinita, ille verò eſt for­
ma ipſa & quiditas cuius cum pars ſit materia toto prior, ergo etiam per tale materiæ genus explicatur.
Igitur quiditas non eſt homo ille primus, ſed hic poſterior, ille habet quiditatem & in eo materia toto
poſterior ſumitur quę excluditur quiditate: altera cum forma, vtpotè pars formę numeratur.
Hęc pars,
cum toto prior ſit, à poſteriore ſeuocari poteſt; itaque ſine forma concipitur; at ſine ipſa forma nullo
modo cogitatione comprehenditur.
ex quo efficitur, vt per ſeipſam abſoluat quaestionem, ex quo res eſt, quae
reſoluitur in materiam; vt ſi quęratur ex quo animans exiſtat, dicam ex corpore difformi, ſed cum quę­
ritur quid, quod reſoluitur in formam, cum ſit eius pars, etiam cum forma concipitur, nec ab eo materię genere
ſeparatur in ſolutione quaestionis.
animans enim i. quod conſtat ex animo qui eſt actus eiuſmodi corporis. Hinc noto
quaestionem de materia procedere quaestioni de forma tempore & origine, tum quae à forma ſegregatur, tum item quae eſt in genera­
tione, cum forma abſit, & ea præſente motui terminus imponatur: neque tantum ſimpliciter, quòd forma
& actus natura poteſtati formęque.
pręcedunt. Quæ verò opponit Achillinus, de illa materia dantur
quæ poſterior eſt toto: hęc enim non eſt pars quiditatis, ſed pars ſubſtantię compoſitę, & vehicu­
lum quiditatis; de illa quæ toto prior eſt, hęc nos aſſerimus eſſe partem quiditatis & formę, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index