Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
a At verò hæc omnia planiſsimè intelliges ex Ariſtotele. Is enim ita docuit. b “Quæcunque verò


neque intelligendam, neque ſenſilem materiam habent, ſtatim vnum quiddam eſſe vnum quodque
eſt, quemadmodum id ipſum, quod eſt hoc quiddam, hoc quale, hoc quantum.
Quare non ineſt
in definitionibus neque ens, neque vnum.
Et ipſum quid erat eſſe ſtatim vnum quiddam eſt, quen­
admodum
& quod quid dam eſt.
Proptereà non alia aliqua cauſſa vlli iſtorum, vt vnum ſint, nec
vt quiddam ſint.
ſtatim enim vnumquodque quiddam eſt, & vnum quiddam, non vt in genere
in ente & vno, nec tanquam ſint ſeparata præter ſingularia.” Ariſtotelis ipſius verba ſunt hæc.
Οσἃ δὲ μὴ ἒχει ὑλην μήτε νουτὴν, μήτε αἰστητήν ἐυθύς ὁπερ ἔν τὶ εῖναι ἐστιν ἑκαστον, ὧσπερ καὶ
ὁπερ ὄντι τὸ τὸδε, τὸ ποιόν, τὁ ποσὸν.
διο καὶ ὀυκ ἒνεστον ἐν τοῖς ορισμοῖς οῦτε τὁ ὄν, ὀυτε τὸ ἑν,
καὶ τὸ τὶ ἦν εῖναι ἐυθὑς ἐν τι ἐστὶν ὧσπερ, καὶ ὂν τί. διο ὀυκ ἐστὶν ἑτερον τι αἴτιον τοῦ ἓν εῖναἰ ουδενὶ
τόυτων, ὀυδε τοῦ ὄν τὶ εῖναι.
ἐυθύς γαρ ἑκαστόν ἐστὶν ὄντι καὶ ἑν τι. ουκ ὡς ἐν γὲνει τῶ ὄντι καὶ τῶ
ἑνὶ ὀυδ' ὡς χωριστῶν ὄυτων παῤα τὰ καθέκαστα
.
Nam quanuis aliqua mendæ ſuſpicio ſubſit in
codice Gręco, & quędam ex his ab interprete Sepulueda omittantur, Alexandri tamen commen­
tarij lectionem noſtram perſpicuè receperunt.
Alia loca mitto c quibus tanquàm certiſsimum aſ­

ſumpſit Ariſtoteles ens, vnum & ſimilia non indicare naturam quampiam illis omnibus commu­
nem & velut adiunctam, quod poſteà non placuit Auicennæ: ſed vnum quodque per quod eſt, vt

album, aut homo, per idem eſſe ens & vnum, nec per vllum.
alium naturæ gradum, vt per quem
homo eſt animal, aut ſubſtantia.
Ex quo naſcitur, vt ſi dicamus hominem ens, nihilo plus ſignifi­
cemus quàm ſi hominem tantummodo pronuntiaremus.
Et planè quantum eſt de ente & vno
quæ ſunt extra genera & tranſcendentia, perbellè Auicennam reprehendit Auerroës.
d Si ens &

vnum ſignificant aliquid additum rebus, cùm illud item ſit ens & vnum.
ſin; nihil omnino eſſet;
vel eſt tale ſeipſo, vel per aliquid aliud.
Quòd ſi ſeipſo ens eſſe fatearis, eodem quoque modo
quælibet res poterit eſſe ſeipſa, nec per aliud quicquam.
Si contrà dixeris: rurſus eadem dici poſ­
ſunt.
nanque & illa, aut eadem ſeipſis erunt, aut per aliud. & ſic abibimus in infinitum. Sed ſit hoc
proprium entis & vnius quæ tranſcendentia ſunt, & omnium maximè communia: cętera tamen
idem de reliquis quæ ſunt ad vnum, erit iudicandum.
Audis igitur Ariſtotelem tibi naturam con­
munium
ad vnum explanantem, ex quibus inſtar corollarij colligemus.
Cùm partes eorum ſolæ
per ſe ſint, non poſſe primùm illorum definitiones conſtitui ex genere & differentiis; ſed potius
ex notionibus quibuſdam quæ nobis ſignificent, vt Græci dicunt διαφόρους τινὰς ἰδιότντας, ideſt
differentes quaſdam proprietates, quemadmodum illæ ſunt, non eſſe in ſubiecto & eſſe in ſubie­

cto quibus ſigillatim accidens & ſubſtantia deſcribuntur, & illarum actus potius ſenſui notiores
quàm natura priores.
Sequitur etiam, vt communiter definiri nequeant, ſed ſeorſum vnaquęque
pars ſua ipſius propria definitione ſit euoluenda.
Neque de illo communi demonſtratio colliga­
tur, quatenus ipſum eſt.
Et quanuis ab Ariſtotele vſurpetur ea vox, quatenus, quæ vniuerſitatem
ſignificare conſueuit: vt cùm dicitur primam philoſophiam contemplari ens, quatenus ens: vni­
uerſitas illa potius eſt collectiua, ideſt, pertinet ad omnes eius partes quàm ad commune aliquod
& abuſus quidam eſt vocis illius, aut ſi ita dicere placet eſt vniuerſitas rationis non rei.
Sed ea
fuit Ariſtoteli conſuetudo in tractandis iis quæ ſunt ad vnum, vt proprietates de primo demon­
ſtrarentur, quemadmodum in ipſo præcipuè ſubſiſtunt: ſecundum analogiam verò ad cętera ſi­
gnificata transferrentur: nec componens methodus quæ eſt à communioribus ad minus commu­
nia
in illis explicandis obſeruaretur.
Niſi fortè ea ſit compoſitio, qua procedimus ab eorum pri­
ma parte ad alias; quandò prima illa ſimplicior eſt, cùm ſine reliquis eſſe & concipi queat, reliquæ
ſine illa non item, ob eamque.
cauſſam ſint magis compoſitæ. Nam cęteroqui progreſſus in hiſce
notionibus à partibus ad totum in mente & ſecundum rationem reſoluens eſt.
ſiquidem commu­

ne ſecundum rationem ſimplicius, & prius ſit, quàm partes; at verò natura & reipſa magis com­
poſitum, atque poſterius.
Ita fit, vt progreſſus à partibus ad totum in hoc rerum genere duplex
fit, aut naturæ, aut mentis; atque mentis quidem progreſſus ſit reſoluens, naturæ autem ſit com­
ponens.
Sed hæc multò accuratius infra diſſerentur, vbi de methodorum conſtitutione nonnulla
tractare decreuimus.
Hæc profectò nobis redolere videntur antiquam illam puramque philoſo­
phiam Peripateticam, nec ab vlla adhuc factionum macula contaminatam.
Neque enim appro­
bare poſſumus illorum iudicium qui commune omnium genus analogum ſtatuunt, multoque.
mi­
nus communiſsimam, tametſi analogam differentiam, à nulla certa determinataque.
virtute deriua­
tam, quod video recepiſſe nonnullos, quanuis accuratos & graues ſcriptores, quorum nomen de
induſtria ſilentio prætermittimus, ne aut doctiſsimorum hominum diligentiam infringamus, aut
in inuidiæ, maleuolentiæúe crimen incidamus: dum eorum lapſibus & ſæpiſsimè dignis venia
notatis, tantisque.
laboribus in ſuſpicionem falſi vocatis ab eorum lectione veri cupidos abſterrea­
mus.
Tu interim rationes noſtras audito. Primùm enim ea quæ à nobis explicata ſunt, planè mon­
ſtrant
illud commune poſterius eſſe ſuis partibus, nec quicquàm deponere præter parteis quàm
ordinem quendam.
Quamobrem tota eius communis ratio ducitur à partibus; idque in ente

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index