Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 1055 > >|
1manifeſtiſsimè apparet de quo ipſi potiſsimum verba faciunt. Nam ſiquid eſt quod latiſsimè pa­

teat, hoc vnum genus eſt.
Etenim ſubſtantia per ſe eſt, in eaque. accidens collocatur: indeque. ortum
commune vtrorumque prædicatum ens.
Et ſanè ſi foret prius; quia Deus ab ente continetur, ali­
quid eſſet Deo prius quod in cogitationem nullo modo cadere poteſt, modò ſit recta.
Si igitur
ens eſt poſterius partibus & de illis ordine quodam prædicatur: quicquid in ſe habet, alij acceptum
referat oportet, & differentias igitur: etenim & ipſæ ſunt eius partes.
Tùm item differentiæ ſunt
vel ſubſtantiæ, & accidentis, aut communiter, aut ſeorſum.
At quomodocunque ſubſtantia & ac­
cidens illis generatim ſupponeretur.
atque ita eueniret, vt ſubſtantia & accidente poſteriores eſ­
ſent, multoque.
magis ipſo ente. Prætereà ſi generatim pertinerent ad ens, aut ipſum conſtituerent,
aut diuiderent.
Quòd ſi illas conſtituere fatearis: ex hoc efficeretur, vt aliquid eſſet ente prius.
Itaque non ens ente prius eſſet. Si eas diuidere concedas. At communiſsimum quo pacto diuidet?
Dices fortaſſe communiſsimam differentiam per omne genus entium pertinere, nec ob id impe­
diri diuiſionis officium, quemadmodum actus & poteſtas, vnum & multa, quæ quidem commu­
niſsima ſunt, & omnis genus entium peruagantur.
& tamen habent diuidendi facultatem. At pri­
mùm te admonebo hæc quidem collectim omne genus continere, non ſigillatim, veluti ſic actus
& poteſtas pertinent ad ſubſtantiam, vt Deus ſit actus ſimpliciter, nullo autem modo poteſtas, &

ita vnus, vt non ſit multa, materia contrà ſit poteſtas & indiuiduum ſic multa, vt neque illa vn­
quàm ſit actus, neque hoc vnum.
Quocirca non erit communiſsima differentia entis, quatenus
ens eſt, ideſt, res quæ ſub vna ſimplici notione comprehenditur.
Accedit eodem, quòd differentia
eſt ad aliud, & eorum eſt quæ aliquo pacto conueniunt.
Si ad aliud, non igitur vna; ſi conuenien­
tium, ergo habet aliquid prius cui accedens ipſum diſtinguat.
Nunquid ab ente ipſo differet? An
ſi ita differat; erit non ens, & ita non ens, vt non aliquid futura ſit, ſed omnino nihil.
Deinde eſto,
quòd hæc & huiuſmodi omne genus entium peruagentur & collectim & ſeorſum.
Atqui omnia
hæc, aut ſubſtantiæ ſunt, aut radices egerunt in ſubſtantiis.
Idcirco & in ſubſtantia exiſtunt, & ex
ipſis exiſtunt, ſicut actus accidentis.
Ideoque. ſubſtantiæ ſunt, aut in ſubſtantiam reſoluuntur. Vnde
etiam notio ſubſtantiæ præcedit ſimpliciter.
ob eamque rem primùm ſubſtantia, & accidens per
hæc diuidentur, non autem ens.
Quamobrem non erit differentiæ quæ diuidat ens, niſi quatenus
diuidit partes entis.
Neque ob id ea differentia quam iſti ponunt, à nulla certa determinataque
virtute proficiſcentem; ſed planè à ſubſtantia, vel accidente determinabitur.
Poſtremò quæ ineptia
iſthæc erit, ſi præter ens vna iſta communis differentia ponatur quæ à nulla certa virtute ducat

originem?
etenim ſic per ſe exiſteret, nullo poſterior eſſet. Nam ſic ab eo determinari poſſet. Nam
ſiue quid ſit origine, ſeu natura poſterius aliquam ab eo quod prius eſt, determinationem capiat
oportet.
& ab eo quidem, quod natura prius eſt: quòd orta, vt fertur, producentibus atteſtantur.
ab eo verò, quod eſt prius origine, quia quæ conſequuntur antecedentium conditionem imitan­
tur.
& vt itidem dici ſolet, formæ pro meritis materiæ tribuuntur. Et ſi prima ſint indeterminata,
quod indeterminatum eſt, determinato contra philoſophorum placita natura pręcedet.
Tùm etiam
ſi principia indeterminata & abſque ordine ſunt; nullus ordo iuerit in iis quæ conſequentur.
Ita nullus ordo in rerum natura, quem tamen eſſentiam mundi perhibent. Quandoquidem, ſi
ordo, ibi prius.
Si prius; ergo vnum. At hic non vnum: genus nimirum analogum, & differentia
à nulla certa virtute pendens, ergo neque prius: neque item ordo.
Atque hæc quidem me per­
ſuadent, vt antiquorum veſtigiis hæream potius quàm in eorum ſententiam, quanuis ſapientiſsi­
morum hominum cadam.
Cęterùm pertineant hæc ad ens, quibus de illis quæ enti comitantur
vnum, multa, neceſſarium, contingens quæ vel entis affectiones vel modi nuncupantur?
nunquid
ſunt ſubſtantiæ quantitates & qualitates, an aliud de illis iudicium facere oportebit?
quod enim
eſt huius quantitas qua ratione illud erit cuius eſt?
An ita dicemus hæc etiam ad prædicamenta

reduci bifariam, nec quidem ſimpliciter, quia ſubſtantiæ ſint, ſed vel vt ea quorum ſunt affectio­
nes, vtputa vniuerſitas ſubſtantiarum ad ſubſtantiam, cùm ſit ſubſtantiæ qualitas & ita ex rei na­
tura contingere, vel vt certa figura dictionis exprimuntur, & ita multa numeri & quanti rationem
continent pendens & independens ad aliquid, & ad hæc ſimpliciter & in recto referri.
Hæc ha­
bui, quæ de communibus ad vnum è re nata breuiter exponerem, quæ ſanè magno nobis vſui
fore ſpero, cùm propter definitiones Ariſtotelicas, tùm etiam vt ratio methodi, atque inſtituti
noſtri magis appareat.
H
A
B
C
D
a 2. Poſt.
E
a Alex. 1. que
F
b T. 10.
G
c 4. Top.
c. 2.

6. Top. c. 2
H
d 11. Met.
c. 1.
e 3. de cę­
lo T. 6.
A
a 1. Poſt.
b 8. Met.
T. vlt.
c 4. Met.
T: 3.

5. Met.
T. 14.

10. Met.
T. 8.
B
d 4. Met.
T. c. 3.
C
D
E
F
G
H
De methodis compendiaria diſputatio. Cap. XXIIII.
VSVS frequentiſsimus apud interprętes Ariſtotelis huiuſmodi vocum, viæ, inſtrumento­
rum, methodi, horumque.
inter ſe & cùm ordine affinitas ad ſeſe reuocat, & nos admonet,
ne tantam rerum confuſionem ſilentio patiamur inuolui, ſed accuratius ſingula perpendamus,
quantum tamen loci conſilijque.
noſtri ratio poſtulabit, non ignari complura volumina conſcripta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index