Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 1055 > >|
1via & facile ſcientiæ doceri queant, vnde formatum ab Ariſt. 1. de arte dicendi τὸ ὁδοποιε̂ν, quod

eſt via & ratione perſequi.
Hinc etiam libri de arte diſſerendi Methodici nuncupari Rhet. vel quae à me­
thodo in ſcripti fuerint: ſunt enim analytici, vel quae ibi ratio methodorum contineatur.
Igitur ſcientia,
& contemplatio methodo conuenit: agere & efficere iam non eſt amplius methodi, ſed vſus.
Proinde
cùm pars illa theorica ſit de munere methodi, vnaque.
ſit conſiderandi ratio, licèt fines diuerſi ſint,
cuiuſque contemplationis non reputo abſurdum, ſi eædem viæ atque ordines in artium & ſcientiarum do­
ctrina methodoque.
tradenda teneantur. Nanque inuenire, iudicare, notum facere quæ omnia præſtat
methodus, ad omnem doctrinam communiter pertinent.
Altera pars eſt eruditio, ſeu peritia, παιδείαν
Ariſtoteles vocat quæ iam flagitatur in addiſcente.
De hac, etſi multa præclarè ſcripta ſunt ab
Octauiano Ferrario philoſopho ſapientiſsimo; nihilominus aliqua huc conferre viſum eſt, vt ſi­
quid valeant ad naturam & vim methodi percipiendam, lector iis vtatur.
Itaque παίδευοϊς, & παιδέα
ſignificat ſimplicem & puerilem inſtitutionem qua bonis legibus inſtitutæ reip.
ſolebant informare
teneros adhuc animos, cùm ad ſuam ipſorum, tum corporis virtutem comparandam, quæ plerunque
conſtabat ex quattuor membris, litteris, gymnaſtica, muſica, & pictura de quibus 8. Poli.
multa diſ­
ſeruit Ariſtoteles: idem quoque meminit de altera eruditione quæ anteit quanque ſcientiam; ſiquidem
eius auxilio diſcens in ſcientiæ myſteria poſsit introduci: huc enim ſpectat παίδευσίς.
Vnde illa
abuſus eſt Gorgias a non promouens ſuos auditores vlterius. videtur aut prima fronte nobis of­


ferre rudem quandam notitiam & imperfectam, & citra cauſſas; addo etiam non eſſe illi verum propoſitum:
oritur aut ex vſu & experientia vel rerum quæ ſunt certi cuiuſdam generis, vel ſunt infinitæ, nec cer­
to genere comprehenduntur: itaque duplex eruditio ponitur ab Ariſtotele, & de ſingulis, & de vniuerſis.
Rudem quoque & imperfectam notitiam Plato Gorg. citra cauſſæ verique. contemplationem tribuit eru­
ditioni, ſeu peritię, ἐμπειριαν ille vocat, cùm coquinariam conferens cum arte medica, iubet eam
appellare peritiam, quia nullam habeat rationem eorum quę affert; nec doceat qualia ſint natura; pro­
ptereà nullam cauſsam reddit, ideòque.
artis nomine dignam non putat, necnon ipſam vſu quodam & expe­
rientia conſtare docet, memoriaque.
eius quod accidere conſuerit. proinde ſimulachrum artis &
ſcientiæ potius eſſe quae horum quicquam.
Ea numeratur in habitibus (vt dictum eſt) atqui habi­
tus finem habet, cuius gratia comparatur: dirigitur aut ad iudicium.
At verò iudicium aliud eſt
in ſciente & docente; atque aliud in addiſcente & rudi, & perfectum quidem in ſciente & docente,
vt de quaque re verè & rectè iudicare queat & cauſſam certam aſsignare ſiue certo rerum genere,
ſeu de oimbus quod officium eſſe puto primi philoſophi.
In addiſcente verò & rudi imperfectum,
& vſque ad terminum quendam progrediens: nulli ſanè viro denegatum.
ex quo efficitur, vt omnes
etiam ſine vlla diſciplina, & accuſare, & purgare poſsint, b & ea quę inter ſeſe obiiciunt, aut reſpue­


re, aut approbare, ſed in addiſcente, tantum valens ad id, vt principia quæ afferuntur à doctore,
fidem apud ipſum inueniant, & vt intelligat modum quo res tractandæ ſunt, ſiue diſponendæ,
ſeu confirmandæ.
Magnum enim quid poteſt auditio & conſuetudo. ita vt qui tempus contriuerit
in mathematicis quę ſunt certiſsimæ & conſtantiſsimæ veritatis, is cùm ſe contulerit ad rem medi­
cam
, non facilè ſe perſuaderi patiatur à veriſimilibus quæ ob rerum fragilitatem medicina conſectatur.
c Variæ ſunt enim rerum conditiones, neque omnes eadem præcepta ſiue leges admittunt, quocirca etiam ſuus

ad quanque modus diſpoſitionis & confirmationis fuit accommodandus: ad hunc percipiendum
apparat eruditio, qui ſanè nihil veri continet.
Ecquid enim veri eſt in illo, quae prius agendum ſit de ani­
mali, aut planta, quae rationes ad ſenſum dirigendæ, & quae ex notioribus facienda doctrina?
quæ omnia
neceſſe eſt approbet quicunque ratione & via diſcere ſtudeat.
Sed cùm regulæ iudicandi tradantur
item ab Analytico; ad idem quoque iudicium corroborandum & dirigendum valebunt admodum præce­
pta Analytica.
Vt enim omnis naturæ habilitas arte & diſciplina rectior fit & expeditior, ita quoque
vis animi, ſi regulas agendi attuleris, & tutior, & promptior euadet.
Itaque Analytice docens de­
monſtrationum modos & vſus, animum parat auditoris ad optimè intelligendum ea quę poſthàc
in methodo ſunt exponenda.
Ex hoc natum eſt, vt veteres hac eruditione carentes valde admodum

à ratione vera aberrarint δι' ἀπειριαν, inquit Ariſtoteles & δι' ἀπαιδευσῖαν τῶν ἀναλητικῶν.
&
eos accuſauerit, qui ſimul ſcientiam modumque ſciendi veſtigarent, d neque Analyticæ clypeo

muniti conflictarentur cum ſcientiis: etenim velut milites inermes, inferiores è pugna diſce­
dant neceſſe eſt: proinde δεἰ πεπαιδεῦθαι; hoc eſt, eruditum eſſe, quàm in campum docen­
dus ipſe deſcendas.
Atque hæc eſt potiſsima methodi pars; quandò ſic exponitur, vt docea­
tur: nam ſicut efficiens in natura ſuo fine fruſtratur, nec formam inducere poteſt in materiam;
niſi probè ſubacta fuerit, ita omnis opera docentis ſine hoc audientis apparatu erit inanis.
Neque
eſt hoc ſolùm iudicium Ariſtotelis, ſed etiam ſapientiſsimi Galeni qui quodam in loco ait
initium prauorum dogmatum illud vnum eſſe nihil de demonſtrationibus prius eſſe contem­
platum; verùm vnà res inquirere & tanquam ſcientem quid ſit demonſtratio; tentare demon­
ſtrationes afferre.
Idem quoque longo ſermone ſcribens ad Hieronem notat eorum arrogan­
tiam ſine arte Analytica ſcientias aggredi volunt; multaque incommoda commemorat in quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index