Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 1055 > >|
1
eius aſſeclis defendamus experientiam cum conſuetudine fuiſſe numeratam, quaſi idem ſint, aut
conſuetudinem experientia conſequatur, quippe quòd omnis conſuetudo poſtulet experientiam.
Atqui mihi magis iudicium Euſtratij probatur aliud facientis experientiam à conſuetudine:
a quoniam conſuetudo ex actione ſuboritur, experientia ex obſeruatione, & collatione plurium

ſingularium conſimilium, vt quòd rhabarbarum purget flauam bilem, in hoc & illo ægroto ex­
perimur; nec quicquam propterea conſueuimus.
Quoniam verò dicere poſſes non omnem pla­
nè ſed aliquam experientiam cum conſuetudine conuenire, oſtendam ego id eſſe ex euento &
fortuitò, non neceſſario & per ſe, quando multæ ſunt conſuetudines, quæ ſine vlla aduerſione,
ſenſu notitiaúe contrahuntur, veluti quòd ſibi quiſpiam vellicet barbam, aut curuus incedat, ſine
illis verò nulla experientia conſtare poteſt, quid enim obſecrò experimenti facies, niſi aduerteris?
quid
aduerteris, niſi noueris aut ſenſeris?
Hæc quidem omnia, quæ nuper commemorauimus princi­
piorum
notitiam faciunt, offerentia terminos menti, quos ſimulac ipſa contemplata fuerit, ita eſſe certiſ­
ſimè cognoſcit & maximè credit, & ad eorum normam refert omnia, quæ conſequuntur.
Sed
cum è principiis rerum nonnulla ſint euidentia, neque præmonſtratorem poſtulent, alia recon­
dita ſint & ignota nobis ea quæ paulò ante recenſuimus, omne principiorum genus amplectun­

tur, ſiue notum ſit nobis ſiue ignotum.
Verumenimuero conſilium noſtrum eſt in naturalis ſcien­
tiæ veſtibulo conſtituere illa quæ ſine acri ratione noteſcunt, & in notis nobis collocantur, ſiue ſint
poſteriora, ſeu priora natura, quæ de domo quicunque afferre ſolet, aut paucis admonitus à præ­
ceptore, admittere; quæ in ſenſu & experientia poni dicimus, & accipi ita eſſe ſolum, quia ſcili­
cet nulla eorum cauſſa afferatur.
Quocirca dictum quoque eſt ab Ariſtotele b quòd ita ſit, eſſe

principium, non illud ſanè, quod legitur 2. Poſt. c & eſt in numero quæſtionum, quod falsò non­

nulli Ethicorum interpretes opinantur; ſed id, quod numeratur in præcognitis.
Etenim prin­
cipia ſic prænoſcuntur, quòd ſunt.
In phyſicis autem à ſenſu, & experientia trahunt originem,
his verò nititur inductio, quæ principiis proximè terminatur; vnde miniſterio facultatis ſentien­
tis opera mentis ſuccedit.
Hinc pendet vniuerſa fides, quę demonſtrationibus habetur, quia per
ſe credunt, atque ita, vt cæteris, quæ deducuntur ab ipſis, fidem communicent: neque enim cauſ­
ſa vlla eſt, cur vera ſint: ſed quod ita principiorum termini ſe habent, vt aut indiſſolubili vincu­
lo connectantur, aut quòd alter alterius rationem compleat.
Ideo noſcimus & credimus, quia
nouit mens eorum terminos, vtroſque ſenſu indicante, atque ita certò vt de illorum connexione
non dubitet.
Neque enim volumus eſſentialem illam connexionem quam aiunt imitatores

Auerrois, in vno indiuiduo percipi, aut ab vna inductionis particula ſignificari, ſed inductione
iam abſoluta, vt conuenit, quæ illic terminatur, vnde non ſuccurrit aliquod indiuiduum aliter
ſe habens: d mentem protinus illam connexionem eſſentialem perſpicere: ob eamque. rem melius

affecti ſumus ad principia, quàm ad ea, quæ per demonſtrationem concepimus.
Sed enim, quia
primus eorum exortus eſt à ſenſu, ipſi verò præſentantur confuſæ quædam ſpecies, & inhęrentia
cum ſubiectis, quibus inhærent, vt riſus compos in ſubſtantia, & in linea punctum, atque in ſub­
ſtantia ſenſili principium motas.
Tum etiam, quòd tametſi incomplexa ſunt principia cogni­
tionis, ſunt tamen remota: pronunciata verò & propoſitiones ſunt proxima principia cognitio­
nis, & demonſtrationis; ex hoc efficitur, vt non incomplexa pro principiis ab Ariſtotele ſtatuan­
tur; ſed ſub forma hypotheſeon, neque quòd ſint ſimpliciter, vt plurimum pronunciamus; ſed
vt inhærentia ſumimus, vbi eſſe adiacet, & prędicatur.
Itaque non dicimus ſæpius eſſe motum,
ſeu multitudinem, neque item eſſe naturam; quoniam hæc ſine ſubſtantia ſenſili non exiſtunt,
ſed ita pronunciamus.
e Omnia aut quædam moueri: multa eſſe ea, quæ ſunt ſiue genere, ſeu ſpe­

cie, aut numero, aliiſúe differentia modis.
ſiquidem omnes has diſtinctiones ſenſus ipſe patefa­
ciat f res ſenſiles initia motus in ſeipſis habere & cętera huiuſmodi. Atque hactenus de gene­


rali principiorum conſtitutione dictum ſit, ad ſpecialia deſcendamus.
B
a 2. in
Tim.
b 1. Poſt.
T. 25.
c Abuma
zar.
C
d 4. Met.
T. 9.
e 1. Pri. ſeg.
3.

1. Eth. c. 9.
f 8. Phyſ.
Tt. 22. 26.
g 1. Phyſ.
T. 71.

1. De ortu.
h 2. Met.
T. 14.

7. Eth. c.
10.

De Mem.
cap. 3.
i Met. T.
26.
D
k Phyſ. T.
1.
l 1. Poſt.
T. 6.
m 1 Poſt.
Tt. 5. 25.
E
a Zim.
Tab. §
principia
ſcientię na­
turalis.
b Iand. 1.
Phyſ. que 7.
c 1. Phyſ.
T. 35.
d 10. Gran­
mat
. 1. Po­
ſter.
c. 25.
e 8. Phyſ.
T. 22.
f 1. Poſt.
T. 30.
F
g 1. Ven.
h 1 Eth.
cap. 7.
G
i 1. Phyſ.
T. 3.
k 1. Top.
cap. 2.
H
l 8. Met.
cap. 4.
m 2. Poſt.
T. vlt.
n 1. Prin.
ſeg. 2.
o 1. Met.
ſum. 1.
A
a 1. de ar­
te dicendi
cap. 10.
B
b 1. Eth.
cap. 7.
c T. 1.
C
d 8. Top.
e 1. Phyſ.
T. 9.

8. Phyſ.
T. 22.
f 10. Met.
T. 12.
D
Distributio principiorum noſtrę methodi ponitur, & leuiter aliqua ad ipſa
pertinentia tanguntur.
Cap. II.
QVIA methodus omnis ex duabus partibus componitur modo ſciendi nimirùm & ſcien­
tia.
g Neceſſe enim eſt, in quaque methodo noſcere quatenus aliquid tractandum eſt,

quibus viis atque rationibus confirmandum, & quo quidque loco diſponendum.
Scientia rem
ipſam declarante & definiente, demonſtrante, & docente; etiam methodi principia ad hęc duo
capita commodè referri poterunt; erunt enim aliqua principia, quæ modum ſciendi ſpectabunt,
nonnulla quæ ſcientiam reſpicient.
Verum ſicut in methodo ratio tractandi, ſeu modus ſciendi
ſcientiæ præponendus eſt, h etenim abſonum eſt vnà ſcientiam modumque; ſciendi quærere: ſic

de principiis, quæ pertinent ad modum tractandi, priore loco verba faciemus.
Atque ea qui­
dem non pauca ſunt, horum primas ſibi vendicat, cum in omni contemplatione, tùm maximè in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index