Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
1
FERDINANDO
MED. S. R. E. CARD.
AMPL MAGNOQ ETRVR.
DVCI SERENISSIMO.
FRANCISCVS BONAMICVS A BIFORTO. S. P. D.
SILEAM ego ſolus, & in tanta totius Etruriæ lætitiæ
dum omnes boni te vnum ſuſpiciunt, te in oculis vnum fe­
runt & tibi vno conſenſu gratulantur, iaceam torpens, nec
aliqua ſignificatione meæ erga te pietatis gaudium meum
testificer, ac postquàm meæ lucubrationes multis ab hinc
annis inchoatæ, nunc demum abſolutæ in tua feliciſſima
tempora excurrerunt; patris, fratrisque; tui ſingularis in me
charitatis monimentum diutius condi patiar?
E veſtris
ergo magnificentiæ fontibus ortæ ad te properant, & quæ
eſt animi tui benignitas, & celſitudo in aliquo eſſe apud te
loco non dubitant; iure autem tibi debitæ, quòd me ſemper
alueritis, & honestiſſimo huic meo qualecunque ſit ocio conſulueritis, vt magnæ profecto
culpæ ſim affinis, niſi tantis beneficijs antehac prouocatus, quando maiora non poſſum; id
quod grati animi officium foret, aliquid olim reponam.
Et quanuis hæc tenuia ſint, cle­
mentia, gratiaque; tua fretus, ni faciam, vt impudentia potius accuſanda, quàm conatus vl­
lus in me deſiderari poſſit.
Ac ſi quid valet ad hoc perficiendum labor improbus, & in­
duſtria, rerum nouarum indagatrix ingenioſa, vt non deſperem, auſpice te, ſi non plenis ve­
lis in portum, at ſecunda ſaltem, vt aiunt, nauigatione peruenire poſſe, E ſi non vulgo pla­
cere, cuius iudicia varia, inconſtantia, neque ab omni perturbationis ſuſpicione libera ſunt:
tibi tamen & antiquioris, hoc eſt, græcæ Philoſophiæ cupidis, quod iamdiù ſaxum voluo,
probari; cur enim à te conſilium meum non laudetur, qui Græcè ſcias, & eius linguæ pe­
ritiſſimos ſummo in honore ſemper habueris, tanquam ab iis ipſis omnes ſcientiarum fon­
tes, atque illi quidem vberes, ſalubres, & perennes ſcaturiant?
Cur etiam non ab illis inſti­
tutum meum commendetur, quos ego ſolus, & reuereor iam, & colo, quibus vetera ſanè,
nec tamen antiquata recolo, & vnus quidem non renouo, ſed in tenebris abdita, & demer­
ſa ad lucem in tuo nomine reuoco: & exempla domeſtica imitatus aliquid poſteritati re­
linquere ſtudeo, cuius auxilio progrediatur vlterius; & via monſtrata contendat in ſum­
mum? fuit enim id ciuitati, totique; ditioni tuæ penitus inſitum, & innatum, vt aliquid aſſi­
duè cogitarent quo domi, forisque; magna gloria apud omnes eſſent.
In hac incunabula, &
rudimenta præſtantiſſimarum artium ab Italia vaſtata reperiuntur Picturæ, Sculpturæ,
Iurisperitiæ, Poëtices, Oratoriæ; in hac primum auctore Ioanne Boccaccio Græcæ litteræ
ſunt excultæ.
Quàm multa Medicinæ lumina protulit hæc vna ciuitas? quot viros for­
tiſſimos?
vt hinc maximi Reges, & Duces præſtantiſſimos, & viros ſapientiſſimos
ad imperia regenda, tanquam ſocios accerſiuerint.
Quocunque me verto, video etiam
nunc viros omni virtutum genere exornatos, quibus tanquàm ſtellis interstincta ditio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index