Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1Profectò ſi præſtantius eſt imperare, quàm ſeruire a & imperat ciuilis artes in ciuitate conſtituens,


& ſingulis ciuibus ſua munera præſcribens, necnon illa curans quæ pertinent ad philoſophiam, in­
ſtituens quas ſcientias in ciuitate, & quouſque ciues eas recepturi ſint.
prudentisque. officium eſt
ſancire & decernere b quaſcunque ſcientias vir ciuilis admittit in Repub. manifeſtum eſt ciuilem

omnibus aliis facultatibus & ſcientiis eſſe præponendam.
Attamen, ſi vera ſunt Ariſtotelis docu­
menta, vt de facultatibus ex functione ſit iudicandum, & de functione ex rebus obiectis, aliter ſen­
tire oportet.
Nam contemplatio rerum æternarum eſt, formarum & mentium, quæ ab omni
materiæ concretione liberæ ſunt, vnde omnis imperfectio deriuatur, omnia verò per ſeipſa pul­
cherrima & honeſtiſsima habentur.
Et contemplatio ipſa per ſeſe munus eſt præſtantiſsimum,
cùm ſit bonum continuum.
neque enim requirit inſtrumenta corporea, aut parum admodum,
ex quorum vſu defatigatio naſcitur, eadem quoque æterna eſt, cùm reſpiciat obiecta, nulla habi­
ta ratione materiæ ſenſilis, vnde omnis mutatio naſci ſolet.
& cùm res neceſſarias contemplatio
tractet, miras affert voluptates, nanque in eo poſita eſt voluptas, vt expleatur deſiderium, & ita
ſedetur, vbi fine potitum fuerit, at tùm maximè noſtra mens ſedatur, vbi rem ſic eſſe nouit, vt ali­
ter ſe habere non poſsit; id quod ſola contemplatio præſtat, officia verò ciuilis ſemper laborioſa
ſunt, de fine ſemper anxia, quia facilè mutatur; itaque ſemper cogitant, & quid agendum ſit aſsi­

duè conſultant.
Contemplatio in ſeipſa ſpem omnem ſui repoſitam habet, auxilia reſpuit, in ſo­
litudine exerceri poteſt.
Proinde Scipio nunquam ſe minus ſolum quàm cùm ſolus eſſet, eſſe di­
cebat.
Tùm etiam propter ſe expetitur & libera eſt. cęterarum functionum alius eſt finis. Demum
nulla actio ſiue effectio poteſt exhiberi, niſi contemplatio præcedat, quę quid agendum, quomo­
doúe agendum ſit, dictatur.
Conuerte te nunc, quæſo ad actionem. hæc, vt dictum eſt, auxilium
contemplationis implorat, aliud ex ſeipſa producit, vt ex fortitudine pacem, virtus indiget exter­
nis.
nam liberati ad largiendum pecuniis opus eſt. iuſto ad pręſtandam iuſtitiam ſatellitibus forti
viribus & armis.
eadem ſedat animi perturbationes; tranquilla autem mens optimè ſpeculatur.
Actio reſpicit hominem quatenus humana conſtat natura: contemplatio beatarum mentium
munus eſt & hominis, quà partem propè diuinam in ſeipſo continet.
Quanto igitur Deus homi­
ni præſtat; tanto quoque actioni contemplationem pręſtare putandum eſt.
Etenim actio eſt fun­
ctio ſecundum virtutem moralem; atqui functio quæ ſecundum mores eſt, ad res pertinet huma­
nas.
nam functio ſecundum fortitudinem & iuſtitiam, cęterasque. virtutes atque omnino quæ na­
ſcuntur ex prudentia ſpectant affectus internos, vel actus externos, quæ ſunt res humanæ.
Nam

cum virtutibus prudentia coniuncta eſt, cùm eius principia quæ ſunt fines humani boni conſe­
quendi proficiſcantur à virtutibus.
Eæ verò ab ipſa prudentia ad bonum finem dirigantur: quan­
dò virtus efficit rectum propoſitum: prudentia verò vniuerſa regit quæ ad ipſum producunt, vt
quaſi clauum tenens virtutum moralium, ſecundum dirigat curſum, quo in optimum finem tan­
quam in portum ſecuriſsimum ferantur.
Itaque tanta eſt cognatio prudentiæ cum virtutibus, vt
à ſe inuicem diuelli nequeant: proinde prudentia virtus eſt hominis propria.
Huc accedit quòd
virtutes & prudentia ſunt compoſiti, quia pertinent ad illam animi facultatem, quæ poſita eſt in
ſenſibus, Deos autem quos deridenda vetuſtas approbauit, ocioſos quidem eſſe velle ineptiſsimum
ſed multò quoque abſurdius illis attribuere prudentiam quæ poſita eſt in delectu bonorum &
malorum; quibus mali nihil eſſe poteſt.
quid item illis opus eſt ratiocinatione qua vtimur ad eam
rem, vt apertis obſcura aſſequamur.
aut enim Deo nihil obſcurum eſſe poteſt, aut id ipſum non
curat.
Quid iuſtitia, quę ſuum cuique tribuit, pertinet ad Deos? hominum enim ſocietas & com­
munitas iuſtitiam procreauit.
Quo etiam pacto fortis Deus intelligetur? in dolore, an in labore,
an in periculo?
quorum Deum nihil attingit. Quis erit locus in cęlo temperantiæ, fineque etiam
voluptatibus obſcœnis ibi eſt locus?
niſi ea dicamus & ſtultiſsimè credamus quę plena ſunt futili­

tatis ſummęque.
leuitatis, ætates, veſtitus, ornatus, coniugia, cognationes, cupiditates, ægritudines,
iracundias, bella, prælia, vel quòd duos exercitus contrarios, vt apud Homerum, alij dij ex alia parte
defenderent, vel quòd cum Titanis aut gigantibus propria bella geſſerunt.
Quid illud quòd
D
c 6. Met.
T. 4.

Met. ſum.
3. c. 2.
E
a 3. de An.
lib. de mo­
tu an.
F
b 10. Met.
T. vlt.
G
H
A
B
C
a Gal. lib.
de part. ar.
med.
D
b 3. Top.
c 4. de par.
an. c. 10.
d 1. Rhet.
a 1. Eth. c.

2. 6. Eth. c.
E
b 1. Pol.
F
G
H
Sæpe etiam Iuno maxima cęli colûm.
Coniugis in culpa flagrauit quotidiana
Noſcens omniuoli plurima furta Iouis?
Et Mercurius, cuius obſcœnius excitata natura traditur, quòd aſpectu Proſerpinæ commotus
ſit.
& ea quæ de Vulcano Vergilius
Optatos amplexus, placidumque. petiuit
Coniugis infuſus. gremio per membra ſoporem.
Iam verò dij abſciſsi, exoleti, verſipelles, fures, in vinculis habiti, fulminibus appetiti, vulnera­
ti, qui dies ſupremos obierint, terrenasque.
ſepulturas meruerint, omnes ſtultitię terminos ſuperat.
Saturnus item cum obunca falce cuſtos ruris, vt aliquis ramorum luxuriantium tonſor; cum petaſo
gnatus Maię, tanquam vias aggredi pręparet; & ſolem puluerenque.
declinet, idem priuatus ἀργειφόντης.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index