Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
explicatione continetur.
Primo quidem. Philoſophum naturalem noſſe ſolum quòd ſubſtantiæ
materiæ immunes exiſtant.
Altero verò Philoſophum diuinum noſſe quòd ſunt & quid ſint. Ve­
runtamen admodum diſparem eſſe rationem qua illas eſſe vtrique cognoſcunt.
quandò naturalis illas
eſſe cognoſcit per accidens potius quam per ſe, nimirum ex ſolo motu.
Cęterùm non id dico, phyſicum
in earum notitiam ex ſolo motu peruenire, tanquam medio, cùm & id etiam in diuina methodo
contingat: ſed quòd notio quam habet de ſubſtantia illa philoſophus naturalis, ſemper includit mo­
tum, vel quòd efficiat motum, mouet enim phyſicè; vel quia notatur per priuationem motus.
Nam quia
eſt nobis ignota, ſic deſcribatur oportet per ea quę ſunt nota nobis.
ob eanque. cauſſam octauus phy­
ſicorum pars erit methodi naturalis, tametſi explicat ſubſtantiam à materia ſeparatam.
quam verò tale
ſubſtantię genus non modò mouet materiam, ſed habet functiones proprias citrà omnem materię co­
gnationem; neque ſunt ſolum principia ſubſtantię mobilis, verumetiam ſubſtantię ſimpliciter & ſunt
entia beatiſsima; neceſſe eſt item ſit alia ſcientia quę in earum ſpeculatione verſetur quę non reſpiciat
motum, licet auxilio motus eius cognitionem adipiſcatur.
Itaque vt hanc rationem pręſeferunt, ſpectat
ad diuinum philoſophum noſſe, quòd eſt hoc ſubſtantiæ genus.
Ita fit, vt eius explicationem abſoluere
nequeat philoſophus naturalis, quòd habeat item alias functiones quę lateant ipſum, quia non in­
cludant motum.
cùm verò primus philoſophus conſideret ens quod eſt, vel ſenſile, vel ſeparatum, &

cauſſas eius, liceat illi eius eſſentiam abſolutè tractare.
& quà principium eſt rerum ſenſilium, & qua eſt
res quędam à materia ſecreta.
Quantum verò eſt de quęſtione quid eſt, aſſero eam nullo modo ad phyſi­
cum
pertinere.
nam verſatur in eius cognitione per accidens, & eam tantum cognoſcit, quà reſpicit motum.
Sed primus philoſophus illius vniuerſas functiones intelligens attingit eſſentiam. (ſiquidem in his
operari & eſſe idem ſint, & idem quoque eſſe & eſſentia.) & ita per ſeipſam cognoſcit & quid ſit, &
quòd ſit.
quanquàm habitus huiuſce notitię nulla methodo explicatur; a ſed eò nos deducit me­

thodus, vt poſtquam notuerit, maximè intelligatur, & per ſeipſam.
Ergo, inquies tu, cognoſcetur à
nobis eſſentia ſubſtantiæ ſeparatæ, quod tantum à probatioribus philoſophis non conceditur.
Prętereà
ſi idem eſt eſſe, & eſſentia in hoc genere ſubſtantiæ.
Si igitur nouit phyſicus quae ſunt; idem quoque eſ­
ſentiam
noſcat oportet.
Velim equidem hęc dicta accipi in bonam partem. quae .ſ. illam attingimus, quia ſeſe
nobis maximè prodit: attamen quia mens tantum lumen ſuſtinere nequit; ideo negant philoſophi
comprehendi ſeparatorum eſſentias.
Et planè quemadmodum oculus noctuę fontem lucis attingit, non
tantum ipſum ferre poteſt ob nimium ſplendorem; ſic menti noſtræ dicimus euenire.
Iam verò quòd phy­
ſicus noſſe nequeat eſſentiam ſubſtantię ſeparatę, id omne naſcitur ex notione quam habet de illa,

cognoſcit enim ipſam cum habitudine ad materiam, atqui illa habitudo facit, quominus idem ſint eſſe
& eſſentia in ſubſtantia ſeparata.
ſiue vt rectius dicam, quòd nos hęc, veluti diuerſa concipimus
quę tantum idem reipſa ſunt; & quod per ſeipſum indiuiduum eſt, diuiduè comprehendatur; neque tamen
ea ſit complexa notitia, & in quam cadere valeat error: ſed per integumenta cognoſcitur, vt ſi ſolem
per nubem adſpexeris, totus quidem cernitur, ſed non dilucidè: ac veluti notitia ſimplici noſcuntur
homo & animal rationis compos, & ex toto, ſed homo confusè, & imperfectè, animal vtens ratione
diſtinctè & perfectè; ſic mentes diuinę totę, ſed confusè noſcuntur à phyſico, à primo verò philo­
ſopho diſtinctè.
Itaque accurata explicatio ſubſtantię ſeparatę non eſt muneris naturalis, ſed diuini:
& id ſibi voluit Ariſtoteles, vbi conſiderationem illam philoſopho naturali denegauit.
Ex his conuerto
me ad rationes in fronte capitis allatas.
Et quidem eiuſdem mentis dicimus eſſe noſſe ſit'ne res, & quid
eſt, vbi ipſam per ſe cognoſcamus; ſecus ſi noſcatur per accidens; quanquam eiuſmodi verborum
verus eſt ſenſus, ſicuti quòd eſt, cum ſit quęſtio ſimplex, ſyllogiſmo non oſtenditur; ſic neque ipſum
quid eſt: ideò nihil ad nos: ſed detur hoc.
Ergo quia primus philoſophus nouit ſubſtantias ſepa­
ratas per ſe, ſimul explicat vtranque quęſtionem.
non ſic philoſophus naturalis. cùm ens ex acci­

dente cognoſcat.
Diluuntur item rationes Auerrois. Nanque vbi probat primum philoſophum non
probare quòd ſint ſubſtantiæ ſeparatæ, quia ſuum ſubiectum eſſe probaret.
Falsò dicimus ſumi ſub­

ſtantias ſeparatas eſſe ſubiectum primę philoſophiæ.
ſiquidem ſit ens, quod complectitur decem prę­
dicamenta, eius autem principia ſunt ſubſtantiæ ſeparatæ, quæ per nota nobis perſpicuæ fiunt.
Et ſi­
quis eas ſubiecti partem eſſe defendere velit, ſi ſectator fuerit Auerrois, eum monebo non eſſe ab­
ſurdum apud illum in eadem ſcientia poſſe probari; ſunt enim pars ſubiecti totius.
Et quamuis ex motu

ratio procedat, dicam ego motum, quia notus nobis ab omni methodo vſurpari, tametſi nihil abſur­
di conſequetur, ſi etiam accipiamus ipſum eſſe medium, quod pertineat ad philoſophiam diuinam.

Quod obiicitur eius ſcientiæ demonſtrationem eſſe, vnde ſumitur medium dabo ſi medium fuerit prius.
ſi poſterius ſit facilè negabo, vt patet, ſi ſubalternans accipiat quòd eſt à ſubalterna. Ad vltimum ne­

gamus cognitionem ſubſtantiæ ſeparatæ abſolui 8. Phyſ. cùm ibi ſolùm explicetur quoad reſpicit
motum: ipſa verò alias habeat functiones à motu diſiunctas quæ ſunt officij ſuperioris.
Video te his
non acquieſcere, ſed nouis telis adhuc contrà nos inſurgere, quippe quae motus non poſsit eſſe medium de
prima philoſophia.
Nam motus quo ſubſtantiæ ſeparatæ demonſtrant æternus eſt. atqui motum ęternum
eſſe eſt theorema phyſicum, nec vllo modo primi philoſophi: proinde Ariſt.
vtit hoc medio, tanquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index