Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in ſeipſo principia motus.
& cùm motus ſit duplex, verus & metaphoricus, vt verus eſt notior
nobis ita mobilitas habilitatem indicabit ad verum motum primò & præcipuè, non autem ad
non autem ad metaphoricum.
hæc ſubſtantia mobilis neceſſariò corpus eſt, ſolùm ab eo differt,
modo concipiendi, ſiquidem, vniuerſalior eſt notio ſubſtantię, quàm corporis, atque vniuerſalior
quidem, non vniuerſitate prędicationis; totidem enim ſubiecta comprehendit ſubſtantia ſenſilis,
quot corpus de prædicamento ſubſtantiæ, ſed vniuerſitate modi, quia ſine limitatione, ſcilicet ea­
dem ſubſtantia comprehenditur quæ ſub nomine corporis quantitare quodammodo limitatur.
Et cùm ens etiam in prima notione ſubſtantiam ſignificet, atque illam quidem ſenſilem, efficitur
item, vt ens ad eandem ſubſtantiam contrahatur.
Ergo re uera idem ſunt ens mobile ſeu natura­
le.
ſubſtantia mobilis, ſeu naturalis: & corpus mobile, ſeu naturale. Nec vllum argumentum po­
teſt opponi, quin his ſtantibus euerti poſsit.
Ac primùm, quod extremo loco oppoſitum eſt, quòd
ſubſtantia non eſt ſubiectum congruens cum mobilitate.
Iam enim patuit ſubſtantiam accipi, vt
in prima ſui notione & vt id ad quod cęteræ ſubſtantiæ referuntur.
ea verò eſt ſenſilis ſubſtantia
cum qua motus conuertitur: nulla enim talis ſubſtantia eſt quæ non ſit mobilis, nec vllum mo­
bile, quin ſit ſubſtantia ſenſilis.
Sic contra nos argumentum D. Thomæ non valet, vbi probat
ens eſſe ſubiectum, non ſubſtantiam, aut corpus, quia ſit ens proprium motus ſubiectum, vt ex

definitione apparet.
quandò ens, quod in illa definitione ſumitur, aut adæquat ſubſtantiam ſen­
ſilem, aut vt rectius dixerim, eſſe ibi eſt non res, ſed apprædicatum, ideſt, non ſignificat vt termi­
nus, ſed vt copula: ſed cùm dicitur eius, quod eſt, & reſoluitur copula in terminum & copulam,
& hoc quid communius eſſe videtur, quàm corpus & ſubſtantia.
dico ipſum non vniuerſitate
prædicationis eſſe communius, ſed vniuerſitate modi.
Sic quoque defendetur D. Thomas qui ens
pro ſubiecto ſumpſit: neque enim ens vniuersè accepit, ſed quod æqui pollet ſubſtantiæ ſenſili.
Iam verò quòd accipitur corpus, etiam facilè reſpondere licet; ſi ſubſtantiam ſenſilem idem eſſe
re cum corpore cogitemus.
Itaque dum corpus efficitur ſubiectum motus, dum principia, partes,
& proprietates afferuntur, etiam talis ſubſtantia ſubiectum motus efficitur; & eius principia, par­
tes, & proprietates explicantur.
Nec ea nos perturbant, quæ D. Thomas oppoſuit qui in prima
notione mobilitatem reſpicere volumus, motum verum qui corporis eſt, non metaphoricum qui
eſt animi.
Atque vbi opponitur demonſtrari id quod mouetur eſſe corpus, multos exitus habet
oppoſitio: tùm quia probatur de corpore motus qui eſt actus, in ratione verò ſubiecti accipitur
mobilitas quæ eſt habilitas.
Prætereà non idem probatur & conſtituitur. conſtituitur ſanè in cor­

pore mobilitas, at corpus de mobili probatur.
Ne verò mirum videatur, vt vnum ſit perſpicuum,
& reciprocum ſit obſcurum, cùm ſępe in mathematicis vſueueniat probari reciprocum.
quod
optimi mathematici docent ad 6. primi, quanquam id quod pro ſubiecto accipitur, vnum eſt vt
totum hoc corpus, ſeu ſubſtantia mobilis, & eſt veluti terminus ſimplex.
ideo nullo pacto demon­
ſtrationi
ſubiicitur.
De ratione autem quæ affertur è 1. de cęlo rurſus ſeſe offeret occaſio diſpu­
tandi.
Veruntamen & iterum repugnet quiſpiam. eo quòd omnes affectiones ineſſe videntur in

ſubiecto per rationem quam formalem vocant.
at non per mobilitatem ineſt corpori eſſe in loco,
ſed per ſuperficiem.
Prætereà ſubiectum vult eſſe vniuocum, aut ad vnum. Sed hoc quod nos

ſubiectum facimus, nihil ex his eſt.
Nanque ſubſtantia naturalis eſt, vel elementum, vel ex ele­
mentis, & corpus cęleſte quæ nihil habent vniuocum.
quandò differunt vt caduca & æterna.
Nec ſunt ad vnum. ſiquidem ea quæ ſunt ad vnum, ſic ſe habeant, & vnum ſit, à quo cętera mu­
tuant eſſentiam; Sed non ita ſe habent inferiora ad cœlum.
cuius rei ſignum: quia non vtuntur

illò in ſuis definitionibus.
Adde etiam quòd de ſubiecto prænoſſe oportet, quòd ſit, & quid ſit.
At vbi'nam habetur definitio ſubſtantiæ naturalis? Dicimus ſanè ad primam etiam locum eſſe

proprietatem quæ pullulat à rei natura, vt poſita res in ſua natura ſit etiam in ſuo loco.
vnde etiam

dici ſolet.
Dans formam, quæ eſt natura; dare etiam conſequentia formam, in quibus numeratur

locus.
eſt etiam locus naturalis terminus motus naturalis. Ad ſecundam ſic reſpondemus ad con­
ſeruandam rationem eorum quæ ſunt ad vnum, ſatis eſſe, ſi prius accipiatur in quid eſt poſte­
riorum logicè, hoc eſt, in quocunque genere cauſſæ.
Cùm igitur cęlum habeat vim efficientis ad
ea quę intra orbem Lunæ continentur, ita etiam in illorum definitione comprehendetur.
hęc nos

docuit Auerroës.
a Tertia ſic tolli poterit. Subiectum generale cuiuſque facultatis ita ſe habere,

vt genus generaliſsimum.
quare non reſoluitur in alia principia ſuperiora. quocirca neque defi­
nitione ſubiicitur.
Verùm ſufficit inchoata quædam notitia rei illius quæ per nomen ſignificatur
quam vnuſquiſque etiam ſine præmonſtratore poteſt habere.
in methodo poſteà principia ex­
quiruntur, ex quibus conſtat.
hanc reſolutionem ſiquis ad definitionem dirigi putet haud repu­
gnabo (eſt enim propriè deſcriptio) atque illam colligi autumabo non Primo de cęlo, vt Auer­
roës opinatus eſt, quoniam ibi ita definiri puto corpus naturale, quatenus continet interuallum
& pendet à quanto; ſed initio ſecundi.
Phyſ. b poſtquàm explicatum eſt, quid ſit natura, & vbi

oſtenditur quid ſit habens naturam.
Sic igitur ſubſtantia naturalis ponetur phyſiologiæ ſubiectum.
e 2. Phyſ.
Ratio I.
E
a 1. Met.
c. 1.

1. Phyſ. T.
c. 83.
II.
2. Phyſ. T.
c. 26.
III.
F
b 6. Met.
que 4.
c 3. de cę­
lo T. 2.

3. Me. T. 7.
T. 18.
G
d T. 2.
e T. 5.
f c. 1. 2.
g c. 8.
h T. 29.
i T. 30.
T. 41.
k T. c. 8, 15
T. c. 6.
T. c. 1.
T. c. 5.
l T. 2.
H
m 7. Met.
T. 8.
n 1. Phyſ.
T. 78.
o 5. Met.
T. 6. 21. 22
23.
p 2. Phyſ.
A
B
a Auer. 3.
de An. T.
c. 39.
C
D
Ad I.
Ad II.
Ad III.
Ad IIII.
a 12. Met.
T. 43.
E
F
G
b I. de par.
an.
c I. Eth.
ad Eucl. c. I.
H
A
B
a 6. Met.
Ratio I.
C
D
b 1. de cę­
lo T. 5.
E
F
a 1. de cę­
lo T. 5.

6. Phyſ.
T. 32.
b 6. Met.
T. 1.
c 2. Phyſ.
T. 4.
d 1. de cę­
lo T. 1.
G
H
A
B
C
Dubitat. I.
II.
III.
Ad I.
D
Ad II.
Ad III.
a Epit. Me.
T. 4.
b 2. Phyſ.
T. 4.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index