Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1ticis, medicis & ad alios artifices attinentibus promiſcuè diſputare valeant: itaque eiſdem auctor

ille propria principia denegauit, attribuit aliena.
Vel etiam vniuerſalis eſt, quia conſideret aliquid
nulla differentia contractum, vt ſiquis hominem conſideraret ſimpliciter quem medicus obſeruaret
quà bonam valetudinem ipſi reſtituere poſſet, aut alius, quatenus eſſet compos riſus.
vbi ſanè nulla
ambitus ratio habetur, ſed notionis.
idem enim homo eſt qui conſideratur ſimpliciter & per eadem
indiuidua funditur, atque is in quo riſus capacitas aduertitur, aut recuperatio ſalutis, ſed eiuſdem
rei notio reſtringitur acceſſu nouæ conditionis.
Tertio dici poteſt artifex vniuerſalis qui rem ge­
neratim conſiderat, nec ad eius ſpecies deſcendit, vt ſiquis animal conſideraret, hominis, aut equi
conſiderationem prætermitteret.
His ita poſitis facile eſt diſſoluere problema & diluere rationes
quibus auferebatur facultas naturali philoſopho diſſerendi de materia prima, & illam plenè co­
gnoſcendi.
quandoquidem eam ſic cognoſcit, vt nulla methodus plura de materia diſquirere poſ­
ſit, nec eius internas affectiones explicare, & ſiqua ſunt quæ intrinſecus ad eius conſtitutionem per­
tineant, vt relatio & habitudo ad formam & compoſitum & omnino facultas, vberrime tractare
valeat.
atque adeò vt ad hanc tractationem nihil adiungere liceat primo philoſopho. Idem quoque
philoſophus naturalis vſum & miniſterium materiæ nouit & optimè tenet cuius gratia ſit inſtituta
materia, & quemadmodum beneficio cauſſæ mouentes ad actum qui ſuus eſt finis, materia proue­

hatur, & per formam euadat in naturam.
Proinde etiam phyſicus materiæ notionem reſoluit in
cauſſas ſuperiores vſque ad ſummam atque omnium perfectiſsimam quæ primus eſt finis.
Non ſic pri­
mus philoſophus.
quippe qui per externa principia melius quidem norit; ſed interna, vt dictum eſt,
implent cognitionem quibus nihil addit præter illa quæ naturalis philoſophus indicauit.
& cùm
vniuersè cognoſcat, magis quidem cognoſcit, quia nobiliore quodam modo, & veluti architecton,
non quia tractet accuratius.
accuratiſsimè autem tractare materiam phyſici ſolius eſt. vſque ad ali­
quid planè phyſicus explanat formam; quòd forma ſimpliciter accepta aliud eſſe habet, quàm vt
reſpiciat materiam, idque.
à philoſopho naturali non ſatis explicari poteſt, ſed eſſe omnis materię po­
ſitum eſt in habitudine ad formam illam quæ probè cognoſcitur à philoſopho naturali.
Sed iam

pondus ſingularum rationum exploremus.
Obijcitur primùm omnem ſcientiam ex omnium cauſſarum
cognitione pendere; non omnes autem à phyſico noſci.
Propoſitio fallaciam preſefert. quippe quòd
ſcientia ſit abſoluta, vbi cauſſæ internæ & conſtituentes ſolum habeantur, & eſto quòd velis etiam
rei propoſitę notitiam in omne genus cauſſarum diſſoluere, id quoque pręſtat phyſicus.
At non
nouit planè vim externarum cauſſarum, vt primus philoſophus: fateor.
Sed quis eſt auctor, vt ad cu­
iusque rei cognitionem in genere exacta cauſſarum omnium cognitio requiratur?
ſat eſt, ſi optimè te­

neat cauſſas illas, quà reſpiciunt rem propoſitam; vt cum phyſica nouit finem, non in ſe ſimpliciter,
ſed quatenus efficit motum in materia.
quicquid nouit vlterius, iam non eſt officium naturalis.
Atque hęc quidem verè pronunciantur. mihi tantum magis arridet, quòd plena cuiusque rei ſcientia ex

internarum proprietatum notitia ducatur.
Quod dicitur. Materiam quia ſit poteſtas, à phyſico non
poſſe cognoſci: ſic diluitur.
quoniam actus & poteſtas ſunt nomina ad vnum, & per alias res per­
tinent quam naturales.
itaque ad communiorem diſciplinam ſpectant, quàm ſit naturalis. Sed cùm
aſſumuntur in certa methodo, propria fiunt eius methodi, vt de circulo dictum eſt apud grammati­
cos 1. Poſt. ideò quantum eſt de illorum notione quæ accommodatur ad phyſicen, actus & poteſtas

ibi optimè cognoſcuntur, & plus ſine dubio, quàm prima philoſophia.
Confirmas etiam. quia for­
ma cognoſcitur magis quàm materia.
Sed forma non plenè cognoſcitur à naturali. Reſpondeo,
ſi forma cum materia conferatur, maiorem haberi cognitionem formæ quàm materiæ.
Cæterùm
non id inquiritur nunc: ſed propoſita cognitione materiæ quæritur an'ne eius cognitionem, qua­
liſcunque ſit, plenè phyſicus aſſequatur, an primus philoſophus.
& obiectio fallaciam continet
elenchi.
pręterquam quae materia cognoſcitur per formam quę poſita eſt in materia: hęc verò optimè co­

gnoſcitur à phyſico.
quapropter nihil obſtabit, quominus phyſicus, etiam ſi non ſimpliciter cogno­
ſcat formam, poſsit tantum aptè cognoſcere materiam, & quatenus eius ingenium patitur.
Aſſumit Auicenna

phyſicum eſſe artificem particularem; proinde non noſſe materiam primam.
certè ſi minoris ambitus eſſe vo­
luit Auicenna phyſicum, quam primum philoſophum, mea quidem ſententia, decipitur.
vterque enim conſide­
rat idem ens quod in decem prędicamenta ſecatur.
vterque primò ſubſtantiam ſenſilem ſpeculatur, cuius
accidentia cauſſasque.
vult indagare. Nec quicquam aliud exprimit ens quod vel à primo philoſopho,
vel à dialectico tractatur, quam id quod aliqua prędicamenti formula ſignificatur, cum qua (vt anteà
dictum eſt) ſubſtantiæ notio ſemper exiſtit.
Nec quae quacunque euagetur. quanquam nullus eſt artifex
huiusmodi; neque etiam dialecticus.
omnes enim quaſi cancellis quibuſdam coërcentur, quos egredi non licet. ac
quęuis methodus habet ſuam propriam rationem qua munus ſuum pręſtet.
& dialecticus illud habet, vt ex
conibus progrediatur: ac niſi ita fecerit, ſuum munus tranſiliat, & vt inquit Ariſt.
a lateat alteram ſcien­

tiam faciens.
Itaque non poſſum non accuſare Philoponum qui crediderit ob id ab Ariſt. pronunciatum.
b omnes methodos quarum ſunt principia, cauſſę, & elementa, propter dialecticen, eo quòd cauſsis,

principiisque.
careret, & diſſerens de mathematicis aſſumeret principia mathematica. cùm ſic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index