Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
a ea verò cùm in rerum naturalium definitione requiratur; ſępius item ab Ariſt. pronuntiatum

ſit, definitiones naturales ſine motu non eſſe tradendas: ſiquidem materia ſenſilis ex motu, eanque
priore ſenſili conſtaret.
Veruntamen, vt placet hoc, quae materia ſenſilis huiusmodi ſit accidentium bene­
ficio; propterallatas rationes haud aſſentiar motum vt primum quid in rerum naturalium definitio­
nibus eſſe ponendum; ſed vt notam duntaxat eius principij ex quo proximè fluit.
Concedam
quoque ſicuti natura per motum veluti principium definitur, ſic & materiam ſenſilem, vt principium
per motum probè definiri; ſunt enim relatiua principium, & id cuius eſt principium.
ſi ea ſecundùm
formam conſideres; non ſecundùm materiam: tantum in definitione ſubſtantię non id quod rei prin­
cipioque
.
comitatur accipiendum eſt; ſed rem cui hæc comitatur, per eam habitudinem menti ſe­
ſe offerre quidem fatebor, ſed cùm tali habitudine ſubſtantiam complere negabo, & aſſeuerabo Phi­
loſophum accepiſſe motum quo materiam per ſe alioquin ignotam illuſtraret, vnde initium ſpe­
culationum ſuarum deſumeret; notis enim inſiſtant oportet.
Proinde materiam illam puto ſumi in
definitione rerum natura conſtantium, cui hæc accidunt, ideſt, illam facultatem, vnde proximò
exiſtunt accidentia quæ pellunt ſenſus.
Ideòque. non conſtituitur per accidentia; neque per ipſa defi­
nitur, neque item ſubſtantia ſenſilis; ſed ex accidente noteſcit, & ex ipſo prius quid accidente ſi­
gnificatur.
Quare monebat nos Alexander; b vbi Ariſt. aſſumeret motum, interpretandum eſſe ma­


teriam ſenſilem, quaſi ex conſequente ſignificetur materia ſenſilis quæ nos alioqui latet eo planè
modo quo ſubſtantia ipſa naturalis nomine corporis exprimitur, quod eſt primum genus quan­
titatis, quae ab hoc conſequente nunquam deſeratur, mente noſtra aut non, aut ægrè admodum ea
ſeparante c quæ inſunt perpetuò, ab illis quibus inſunt, vt hominis formam à carnib. & oſsib. quae

in iis ſemper apparet; idemque.
efficeret mens in circulo, quæ forma nulli certę materiæ per ſe ad­
dicta eſt, ſi quiſque in ære extaret, neque enim ſine ęre concipi poſſet.
Ac ſi rem interius ſcrutari veli­
mus; non ſine certa ratione vſurpatur in deſignanda materia, quippe quae accidens non ſit ens ſim­
pliciter, & ab omni ſubſtantia ſuaptè natura ſegregatum, ſed ſit propriè ſubſtantia ſic affecta.
cu­
ius affectio cùm moueat ſenſum; efficitur, vt ſubſtantia ſingularis, aut materia ſenſilis quæ alio­
qui ſentiri per ſe non poſſet, per accidens ſentiatur, à quo ſi cogitatione ſepararetur, iam non am­
plius ſenſilis & ſingularis eſſet, ſed intelligenda, & vniuerſalis, quia tantum neque per ſe mouet mentem,
cùm ſit pura poteſtas, cogimur item materiam intelligendam notare aliquo accidente quod ipſi
inſideat immobiliter, vt motus.
Itaque etiam motus quà deſignat materiam generatim ſumptus ingre­
ditur definitiones naturales methodo non tam euolutioni rei conſulente quàm captui noſtro.
Quoniam verò accidens ita ſe habet ad ſubſtantiam, vt & contraria quandoque. in eadem ſpecie

reperiantur, d vt album, & nigrum in homine, & in eodem indiuiduo nonnunquàm; & mas & fę­

mina in pleriſque partibus animalis, alia non item, vt æternum, atque caducum; & hæc quidem per
ſe, illa per accidens: quæ per accidens inſunt, materiæ ſenſili atque illi quidem ſingulari adſcribun­
tur, neque enim poſita, vel ablata rerum naturas immutant, ſicuti neque ſenſilis illa materia; quapro­
pter nec eſt eſſentiæ pars, ſed exiſtentiæ ſolùm, quod eſt aliquid eſſentiæ ſuperueniens, vt ſuo lo­
co demonſtrabitur.
Ex hoc efficitur, vt in indiuiduo ſint accidentia ſua ipſius propria, tamen non
idcirco ſubſtantiam indiuiduam conſtituant, ſed ſingularis eiuſdem principij, materiæ nimirum
ſigna ſint, quibus item ſublatis, verùm vt poſterioribus, materia quoque tollatur; velut etiam motu
ſublato natura, quanquàm vt poſteriore, de mundo, aut ſaltem è conſpectu tolleretur.
Atque ha­
ctenus de modo quo nobis materia noteſcit, vt autem ſit, ita cogitare oportet omnem ſubſtantię
mutationem eſſe circa ſingulare, quod ſanè conſtat ex materia & forma, in materia verò propter
formam etiam inſunt accidentia certa; cùmque.
mutationi ſubiiciatur id quod eſt potentia tale per
ſe, per accidens autem id quod eſt actu, efficitur, vt aut ei quod factum eſt, accedant quæ ſunt
propria formę genitę, & ſi quę etiam quę non repugnantia retinentur ex quorum cumulo fit in­
diuiduum.
itaque eſt cum accidentibus quæ pendent ex forma, vel coni genitę & corruptæ, vel ex
pręſente pro potentia materię pręcedentis, ſunt & alia quibus ſupponitur quidem forma ſubſtan­

tiæ, non ſunt tamen ex forma, verùm exiſtunt ex infinitate materiæ, nec amplectuntur vniuerſam
ſpeciem, quare dicuntur indiuidui veluti gignitur aër ex aqua quæ eſt aër poteſtate, remanet in
aëre pelluciditas, accedit raritas, leuitas, calor, quę potentia latebant in ea materia: eſt etiam ver­
big.
quòd extra ſuum locum detineatur, quod eſt accidens. ex his omnibus fit non modò aër, ſed
hic aër.
Hęc igitur materia ſenſilis & indiuidua principium eſt ſubſtantię ſingularis, eaque cùm
habeat adnexa illa accidentia perpetuò cum illis aufertur: & cùm abſtractio fiat ab hoc & illo
albo & à cęteris conſimiliter, ſequitur vt etiam fiat abſtractio à materia ſenſili: itaque ſicuti ab­
ſtrahendo ſingulare degenerat in vniuerſum, & abſtractione facta non remanet hęc ſubſtantia
ſingularis, vt aliqui opinantur, ſed vniuerſalis duntaxat, & ſpecies aut genus: ſic non remanet
materia ſingularis, & ſenſilis, ſed efficitur vniuerſalis & intelligenda.
Cùmque. & hęc accidentia,
& materia ſenſilis vnum reapſe exiſtant, factum eſt, vt Ariſtoteles in rerum naturalium definitio­
nibus accidens poſuiſſe videatur: cęterùm iis ſignificatur materia ſenſilis: nam ſicut ſe habent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index