Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 1055 > >|
1
malis.
Proinde variæ ſunt eiuſmodi nominum formulæ, & ex iis quædam dicuntur ad vnum, ab
vno nonnulla, atque ab vno, vt puto, quęcunque ab eo primo, velut originis principio proficiſcun­
tur, cuiuſmodi ſunt efficiens & materia.
Quæ vero gratia cuiuſpiam ſunt, quoniam ad ipſum di­
riguntur, ad vnum optimè dici poterunt.
illa item quæ ad alterius ſimilitudinem nuncupantur,
ad vnum rectè dici poſſe crediderim.
quòd mens ab hoc quod præſens eſt, ad illud feratur, vnde
ſimilitudo ducta eſt, cui quoque ſi proprium cauſſæ genus aſsignare libeat, mea quidem ſenten­
tia licebit ſtatuere formam.
tale enim cauſſæ genus eſt παραδειγμα, & exemplar quod ad formam
Peripatetici referunt.
Quia tamen ordo ille non à rei natura perpetuò pendet, ſed à nobis ipſis.
quapropter in eadem re diuerſos diuerſam ſimilitudinem obſeruantes, & analogiam conſtituen­
tes diuerſis item nominibus tandem rem appellaſſe perſpicimus, vtputa, in vite ſplendorem ſpe­
ctantes gemmam latini dixere: noſtri lachrymam; itaque oculum vocarunt, & hi partem montis
inferiorem pedem ad animalis ſimilitudinem nominarunt, illi radices ad ſimilitudinem plantæ.
Inde quoque analogicè cauſſa formalis in eiuſmodi appellatione accipienda erit. Cæterùm quia
communia quæ ſunt ad vnum, præſeferunt ordinem quendam, vt hęc plenius intelligantur, ſcire
licet.
Non omnium ordinem obſtare vniuocationi, ſed illum qui quoquomodo reſpiciat eſſentiam.
Cùm verò ordo qui reſpicit eſſentiam, ſit ordo naturæ, atque hic, vel perfectionis quo id quod

perfectius eſt, anteponitur, vel originis quo prius imperfectius eſſe ſolet.
nulli dubium eſſe debet,
quin vterque ordo & ſeorſum & ſimul vniuocationem tollere queat.
Etenim vt ad vnum, vel
ab vno omnia in medicina reſpiciunt ſanitatem.
Hæc finis eſt & omnium perfectiſsima in arte
medica.
materia prius exiſtit, quàm forma & compoſitum, quæ & imperfectiſsima. Et ſubſtantia
prior eſt accidente & origine & perfectione.
Verumenimuero, cùm ordo qui reſpicit eſſentiam
geminus eſſe poſsit, aut ad id quod participatur, vt animal ab homine & equo, aut ad ea quę par­
ticipant, vt homo & equus.
ſi hęc animaduertantur, inficiari non poſſumus, quin adſit ordo per­
fectionis.
In vnoquoque enim genere ſpecies vna eſt quæ reliquorum ſolet eſſe menſura. quia
verò communibus ęquè participant, vnde vniuocationis ratio ducitur; vniuocationi hic ordo non
obſtat: ſed ille plane, ſi non æquè communi participant.
quòd ſanè tùm contingit, cum prioris
cuiuſpiam interuentu, quancunque cauſſæ rationem ſubeat, communi participat poſterius.
exem­
plig.
affirmatio & negatio ſunt enunciationes: affirmatio quidem prior, negatio poſterior. Atta­
men ita eſt enunciatio negatio, quia continet affirmationem, & ad affirmationem ordine quodam
neceſſariò refertur.
Ita quoque accidens eſt ens eò quòd entis. Et quamuis ad vnum ſint, nimirum

ad ſubſtantiam naturalem corpus caducum atque cęleſte, & in caduci eſſentia cęleſte concipi non
videatur.
in hoc Auerroëm audio, vt antehàc monui, qui eſſentiam & quid eſt logicè accipiat quę
patet per omne cauſſarum genus.
Hæc enim noſtratia pendent à ſuperioribus tanquam à cauſsis
efficientibus.
Ita igitur inæqualis participatio communis vniuoci vim minuit, ſed inæqualis gra­
dus perfectionis in partibus non minuit.
Vnde etiam Ariſtoteles primas ſubſtantias poſuit indi­
uiduas, & inter ſecundas ſpeciem magis quàm genus; quia penderent ſuperiores ab inferioribus
in eo quòd eſſent, ſed ſpecies ſub eodem genere ſubſtantias æquè conſtituit, licet gradibus perfe­
ctionis aliquæ anteirent.
Cauſſa hæc fuit; quia non pendent à ſe viciſsim in eo quòd ſint, verùm
ſeorſum exiſtere poſſunt.
Quamobrem ſic quoque Ariſtotelis dictum accipiemus, vbi vult diui­
ſionem generis adminiſtrari per illa quæ ſint natura ſimul, non ſanè quin ordo perfectionis inter
ipſa intercedat: ſed quia poſsit vnaquæque ſeorſum conſiſtere quæ ſcilicet ſub eodem genere con­
tinentur
.
Ergo ab oppoſito, ſi ſub eodem communi à ſe viciſsim pendeant in eo quòd ſint, qua­
cunque ratione id eueniat, ordo naturæ vniuocationi prorſus obſtabit.
Quantum verò eſt de eo
quòd arcenda ſint hæc communia à definitionibus, nanque illa iubet pellere Ariſtoteles à defini­

tionibus quæ ſunt extra prædicamentum, a & non vniuoca; quiſpiam facilè ambiget, & de illius

præcepti veritate dubitabit, aut accuſet Ariſtotelem inobſeruantiæ; quandò ſępiſsimè communia
hæc in Ariſtoteleis definitionibus obſeruata reperiuntur.
Nam ſic natura principium definitur,
& motus actus, ac coctio perfectio: principium verò, actus & perfectio ſunt ad vnum, & extra
quodque prædicamentum.
Sed ita fortaſſe ratio viaque. ſedandę controuerſię veſtigabitur, ſi monue­
rimus ea non accipi in definitionibus veluti communia, ſed contracta ad certam ſpeciem à qua
reapſe non diſtinguantur.
Nequis verò ſuſpicetur inanem eſſe illam definitionem; quia ſcilicet
idem per idem definiri videatur: audiat ea notionem habere ſimpliciorem, & ob id ratione priorem
quàm habeat ſpecies definita.
Sic fieri, vt non eadem ſint vtique definitio & definitum, & quòd
per prius & notius ea definitio tradatur quæ conſtat è nominibus ad vnum.
Ne verò te conturbet,
quòd diximus notionem communis quod eſt ad vnum, eſſe ſimpliciorem & magis vniuerſalem
quàm ſit notio partium; ne fortè credas à partibus ſeuocari commune, atque eſſe aliam notionem
eius à partium notione diuerſam.
Dupliciter enim ſimplicior & communior à nobis ponitur eius
notio quod eſt ad vnum.
Primùm, quaſi ſit indeterminata, vt ſcilicet dum profertur, tam ad vnum
quàm ad alterum concipiendum mentem ferre poſsit.
Non dico vnum neceſſariò ſine altero.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index