Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
principio fineque.
caret. Si infinitum, & vnum. Nam ſi vel etiam duo ſint; extrema habeant ne­
ceſſe eſt, ex quo efficitur illa terminos habere, quod quidem infiniti rationem tollit.
Si vnum &
ſimile item.
Nam ſi diſsimilia fuerint; iam non erit vnum, ſed plura. Idem quoque immobile ſit
neceſſe eſt: proptereà quòd ipſum aliquò ſecedere oporteat: id verò aut plenum erit, aut inane:
plenum non capiet.
Inane nihil eſt, niſi inane, ideſt, quod corpore vacat; at tùm corpore non va­
caret.
Si moueri non poteſt, neque igitur affici: ſi non afficitur, neque dolet, neque ægrotat: ac ſi
dolet & ægrotat, neque dolor nec ægritudo pelli poterunt.
Neque item erit mixtio, vel adiectio:
non ſanè mixtio, quòd inter ſe ſimplicia penetrare nequeunt, vt coëant ad mixturam, neque adie­
ctio, cùm id quod adiicitur, extaret in adiectione.
Sed hoc non eſt; itaque in nihilum abiret. Ve­
rùm ſicut ex nihilo nihil fit naturaliter, ſic in nihilum nihil abit naturaliter.
Igitur nihil omnino
mutatur, nam cæteroqui ſemper efficietur aliquid ex nihilo fieri, aut abire in nihil.
Hæc eſt, vt­
puto, ratio Xenophanis, licet difficilè poſsit exprimi è verbis Ariſtotelis, quòd mendoſa admodum
ſint.
Parmenidis ratio ſic colligitur ex Ariſt. a Quicquid eſt præter ens, eſt non ens. nec contra­

dicentia poſſunt vnà conſiſtere.
Ergo non ens erit, ideſt nihil. Itaque ens vnum. Idem quoque (vt
aiunt Græci) addidit aliam rationem qua vnum & indiuiduum eſſe confirmaret, hoc modo.
Nam
ſi diuideretur; ergo bifariam diuidatur, eodemque.
pacto ducatur diuiſio partium: ſi hoc continuè

fiat, vel ſuperſunt extremæ quædam magnitudines minimæ & numero infinitæ, è quibus exiſtet
totum, vel erit inane, & in nihil planè diſſoluetur, & ex nihilo igitur exiſtet: non deducetur autem
ad infinitas illas minimasque.
magnitudines: quod enim vndequaque ſui ſimile eſt, id vndequaque
etiam vult eſſe diuiduum.
Quapropter erit inane, & rurſus ex nihilo conſtabit. Et vnum igitur.
Hanc rationem, quòd vtitur ſectione cuiuſque partis in duas; ἐκ διχοτομίας ab Ariſt. dictam fuiſſe
volunt.
b At verò cùm hæc ratio, ne verbo quidem ab ipſo, nec in lib. de plac. neque 1. Phyſ. aut etiam

1. Met. nam particulam 33. Primi Phyſ. cenſeo ſecus atque ipſi fecerint, exponendam, nec vſquam à
Platone c ſignificetur; accipiatur vt poſteriorum philoſophorum ratio duntaxat, & ex peruerſa

verborum interpretatione deſumpta.
Verumenimuerò multis vitiis ſcatet argumentatio Xeno­
phanis, quorum magna pars, vt eorum opinio conſentit; in ratione Meliſsi notantur.
At verò quin
duo ſunt capita reprehenſionis Ariſtotelicæ aſſumptorum falſitas, & carentia formæ ſyllogiſticæ;
cùm aſſumptorum falſitas patefacta veritate detegatur, & habita ſcientia perſpicua fiat; nos autem
in primo aditu veſtibuloque.
naturalis philoſophiæ verſemur; adde etiam quòd multa ad horum
certa notitiam requiruntur; hac parte dimiſſa alteram aggrediemur quam etiam diligenter per­

ſecutum fuiſſe videmus Ariſt.
cum 1. Phyſ. tùm item in libello ſeparato de veterum placiti. Atque
eam quidem partem diſputationis ita tractat Ariſt.
vt aliorum conſenſu philoſophorum monſtret
nullam ineſſe neceſsitatem in ijs quę à Xenophane illata fuerint.
Ac primum illud. Tametſi ex ni­
hilo nihil fit; attamen eſſe poſſe ortum & interitum rerum, ſiue rectum & in infinitum ortus in­
teritusque
.
principiis ſuppetentibus, vt apud illos, qui vel infinita poſuere principia, ſeu conſimilia,
quemadmodum Democritus atomos eiuſdem generis infinitas, vel contraria, ſicut infinitas con­
trariorum
ſpecies Anaxagoras, & fortè Anaximander, vel etiam apud eos qui vnum poſuere prin­
cipium mobile, & denſi rarique.
viciſsitudine varias rerum ſpecies iugiter oriri & interire voluerunt,
ſiue etiam, vt ij poſuere qui circulo quodam facto ortum & interitum ire ac redire crediderunt,
quod dixit Empedocles.
Neque obſtat infinitum ortui rerum: ſiquidem circulus ille Empedocleus
etiam ad æternitatem conſeruandam multum valet.
Neque item ęterno repugnat finitas. quoniam
etſi terminis caret durationis; at non ideò caret terminis magnitudinis.
Rurſus neque infinito
multitudinem repugnare ſic manifeſtum eſt, vt protinus tanquam abſurdum ſit habendum, pro­
ptereà quòd non modo Empedocles infinita duo, terram, ſcilicet, & æthera, vel aëra vtraque infi­

nita poſuit, verumetiam Xenophanes ipſe conceſsit.
non ita dico, quin infinita duo ſecum pugnent:
ſed quòd à quibuſdam philoſophis & quod plus valet, ab ipſo quoque Xenophane, cùm fuerit
poſitum, vt abſurdum poſteà ſit inductum.
Non pugnant hæc quoque ſecum. non eſſe ſimile &
vnum; neque enim abſurdum eſt id quod vnum ſit, vt vnus homo partes habere quæ diuerſis, immò
contrariis qualitatibus affectæ ſint.
poteſt etiam fieri, vt quanuis totum ſibi ſimile ſit, multa exiſtant,
quia partes habeat ſimiles, neque idcircò vacuo ſint interſtinctæ, licet raritate denſitateque.
ſeparen­
tur, atque ita ſeparentur, vt etiam vnum totum maneat ſiue finitum, ſiue infinitum: nec ob id plu­
ra ſint infinita, quia partes in infinito non neceſſariò ſunt infinitæ.
Conſimilique. ratione etiam ſi vnum,
ſiue ſit vacuum, ſiue non ſit: non neceſſe eſt ipſum eſſe immobile, quòd & in ſe ipſo mutationem
aliquid accipere poteſt: & motus item ſine vacuo fieri poſſe cenſetur.
Nec quominus vnum, infi­
nitumque
.
& mobile eſſe ſecum non pugnent, impediunt, quia nihil à ſeipſo moueatur, aut quòd
infinitum non poſsit moueri, quod oſtenſum eſt 3. Phyſ. nanque hic merita corporis ſimpliciter
expendimus, non ſenſilis, vt 3. Phy.
& motum, quatenus exiſtit in mobili, ſpectamus in quo exiſtit,
quod & vnum & infinitum eſſe poteſt.
Hæc modo è tantis tenebris, verum educere potuerimus,
aut paullò plura contra Xenophanem dixit Ariſt.
Vnus Zeno reſtat. nanque contra Parmenidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index