Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ponatur, & in quod illa reſoluantur, ſeu rei principium ſit, ſeu cognitionis.
Ita in prima phi­
loſophia primum illud.
De quolibet verbum eſſe aſſerere, vel negare. in Morali bene educatum
eſſe, in mathematica continuum diuidi in infinitum, ex hoc quòd inter duo puncta quantęuis
linea ducantur, quòd in quolibet eius ſigno figura deſcribi queat: in arte medica fortè illud.
Contrariis contraria curari, in hac noſtra Motum eſſe. Proximè ab ordine eſt via à notis no­
bis quæ rerum occultarum tractationem ad rudium aures accommodat, poſtmodo inſtrumen­
ta, quibus fidem facit & docet.
Itaque magis ij laudantur, qui ſcientiarum principia finita con­
ſtituunt, quàm qui infinitatem acceperunt, a vbi eadem vtraque ſecta pręſtare poſsit, ideſt, nos

reddere certiores de cunctis problematis quę in conſiderationem naturalem cadere queunt.
Atque id non temerè à philoſopho ſumptum. Siquidem nihil ſciri poſsit principiis ignoratis.
Atqui ſi principia fuerint infinita, incerta ſint neceſſe eſt. Nanque id quoque tanquam certiſsi­
mum ratio ſumit.
b Infinitum qua infinitum eſt, ſiue ſit numero infinitum, ſeu magnitudine,

ſiue etiam forma, prorſus eſſe ignotum, vt ſi formæ infinitæ inter extrema intercedant, c inter­

quas oporteat fieri mutationem; ſi etiam ab imis ad ſumma quibus tanquam terminis prędica­
mentum vnumquodque conſiſtit, d aut cauſſarum progreſſus à proximis ad remotas, e aut vni­


uerſum infinitum, quemadmodum voluit Meliſſus, aut denique multæ ſpecies infinitæ, vt cen­

ſuit Anaxagoras: vel infinita corpuſcula per inane volitantia, vt accepit Democritus; non po­
teſt hæc neque ſenſus, neque mens pertranſire, neque comprehendere.
Quanquam hîc te mo­
nere volumus, infinitum non id ignotum eſſe, quod imperfectum eſt, & perducendum eſt ad
aliquem finem, quodque vlterius promoueri poteſt, vt poſuit Ariſtoteles: ſed quod omnem mo­
dum finesque.
tranſit, vt veteribus placuit. Atque illud quidem, ſi pro ſubiecto ſumatur, non au­
tem pro attributo, hoc eſt id de quo prædicatur infinitum, ignotum eſt: ratio verò infiniti, vt
quid ſit id quod infinitum dicimus, & nota eſt, & à phyſico tractatur.
Conuenit item in bene
inſtituta methodo, niſi quid certiſsimè indicet ſenſus, aliqua ratione perſuadere, vel inductio­
ne, vbicunque cauſſa non ſuccurrat, aut ſi cauſſam non habeat; veluti ſi ipſum cauſſa foret: ex­
plicare definitione, vt talem pateat eius eſſe naturam, qualem accepimus.
Nolo tamen te poſtu­
lare, definitionem hîc exquiſitam, quæ nulla eſt, niſi ſpeciei ſubſtantiæ, ſed expoſitione nominis
eſſe contentum, & ipſa vi termini, vt factum eſt ab Ariſtotele in explicatione principij.
f Quòd

ſi cauſſa poſsit, afferri cauſſam apponere oportet; rerum enim cauſſas habentium nulla cognitio
certa eſt ſine cauſſa.
Neque id prohibere valet, quo minus cauſſa reddatur, quia res ita perpe­
tuò ſe habeat.
g Vt enim omne id quod cauſſa vacat, perpetuum eſt, at id non reciprocatur.


h Omne id quod perpetuum eſt, cauſſa vacare. Nam quòd triangulus contineat duos rectos, in­

hæret perpetuò; atqui cauſſa talis euenti redditur à mathematico, quia nimirùm habeat angu­
lum externum æqualem duobus internis è regione conſtitutis.
Solaque illa æterna quæ principia
ſunt, cauſſa vacant: non omnia perpetua generatim.
Et cauſſa quæritur, cur duo motus ex ad­
uerſo fiant in cœlo quos tamen æternos eſſe phyſica concludit.
Si verò non libeat ſubnectere
cauſſam, i puta tu, quia non ſit eius loci, vel etiam, quòd longiores explicatus habeat, quibus in

præſentia parcendum ſit: ſaltem ſub forma hypotheſeos accipiendum eſt, id quod velis, non ab­
ſolutè pronunciandum, vel, vt fieri conſueuit in legibus edicendum.
Hæc præcepta ſeruans ad­
amuſsim præſtantiſsimus doctor, eo nomine celebratur ab Auerroë, quod nihil vnquàm ſine va­
lida ratione dixerit.
Neque verò quia ſemper cauſſam dictis ſuis adſcripſerit, quî enim rerum,
quę cauſſa vacarent, cauſſa reddi poterat?
eiuſdem enim vitij poſſet argui quod ipſe aliis obie­
cit.
quippe quòd non internoſcerent, quid demonſtrationi foret obnoxium, & quid contrà à
demonſtratione abhorreret: verùm, quia quicquid conſtituit & accepit, ita diſpoſuit, vt cuique
redderet id quod ſuum eſt, & ratione vſus fuerit, vbi ratio quæreretur, atque illa quidem acri aut
leui pro rei tractandæ conditione: quicquid ſine ratione aſſumendum fuerat vel quod eſſet cauſ­

ſa, vel quòd alio quodammodo noteſceret, prout de principiis anteà dictum eſt, tamen non ſine
valida ratione pronunciarit, quòd afferre potuit rationem ex illo habitu, qui pertinet ad modos
ſciendi ductam, qua commotus hoc cum ratione, illud verò ſine ratione acceperit.
Igitur non
ſine valida ratione locutus eſt Ariſtoteles; ſiue ex propriis ipſius rei principiis duceretur, ſiue ex
altero habitu, cuius eſt tractare modos ſciendi.
Non erit item alienum ab habitus huiuſce prin­
cipiis, ſi & hoc adiiciamus, quod frequentiſsimè ſolet à phyſicis vſurpari.
Vnumquoque .ſ. im­
petrare ſuam appellationem ab actu.
k Non eſt hoc noſtrum conſilium de nominum vi diſſe­

rere, ſed illa afferre in medio quæ pertinent ad propoſitionis huiuſce notitiam.
Scire igitur li­
cet ea quæ nominibus ſignificantur, ad hæc capita referri, formas, compoſita, motiones & materiam.
l Neque dubium eſt nomen primum ſignificare formam, quoniam verò forma finis eſt vniuerſæ

motionis, eademque.
eſt eſſentia tota, quæ comprehendit materiam quæ cadit in mentem, vtraque
autem hæc principia definitione euoluuntur.
ſi idem ſignificant nomen & definitio; profectò
nomen ſic formam ſignificabit, vt vniuerſam notet eſſentiam.
tamen quae in eſſentia primæ ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index