Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
conſequendo; & ſiquo pacto collocetur ἐνλογικαῖς δυναμεσὶν ideſt in facultatibus ratiocinanti­
bus, non eſt ideo, quia ratiocinans agat; ſed vel quòd agendo proceſſum rationis imitetur; vel
quia nil prorſus efficiat; cuius non optima ratio poſsit afferri quæ petitur à duobus initijs: alte­
ro quidem, quod aliter effici non potuerit: atque id à materia ducitur, vt quòd cornigera careant
dentibus ſuperioribus: neque enim materia, cùm abierit in cornua, ſuppetit dentibus, aut quòd
ita fieri præſtiterit: hoc verò pendet à fine ex quibus omnis rerum naturalium ordo deriuatur,
& cunctorum ſenſilium commenſus conuenientiſsimus exiſtit quem generali nomine λὸγον
& rationem licet appellare.
Quamobrem ſic omnia diſpenſantur in vniuerſo, vt vis illa com­
munis & vniuerſalis quæ ſcilicet per omnia pertinet, tametſi tum ſuum robur oſtentat atque, vt
ita dixerim, ſapientiam, cùm animal producere aggreditur: non ſine ſummo iudicio cum pru­
dente patre familias ab Ariſtotele conferatur.
a Vt enim ille nihil amittit ex quo facere aliquid

commodi poſsit, & ita diſpenſat in cura rei familiaris, vt optimus cibus liberis præbeatur, dete­
rior ſeruis, omnium peſsimus ſociis animalibus, ſic in ortu ipſo natura ex materia ſynceriſsima
carnem & aliorum ſenſuum corpora conficit: in excrementis oſſa, pilos & reliqua generis eiuſ­
dem conſtituit.
Ab his tu de cęteris iudicium facito. Nil igitur in natura, quin illius vſus, aut
vnus, aut plures indicari poſsint quo, ſi careat, aliter habendum non erit, quam manus mortua,

ſine lapidea quæ ſolo nomine ſunt manus, ratione verò non item.
Nam cuncta officio, & pote­
ſtate definiuntur, b quibus ſi priuentur, iam non amplius eadem reputanda, ſed ambiguè. Quan­

quam vnum rei vnius vſum pro natura expectare oportet qui quidem ſit præcipuus.
Sic enim
optimè inſtrumenta proficiunt, ſi eorum ſingula non multis officiis, ſed vni deſeruiant.
Neque
tale quippiam natura facit, vt fabri ferrarij propter inopiam & πενιχῶς, ideſt more pauperum
gladium delphicum.
c quo & ad ſacra peragenda victimasque. ſecandas & ad cędendos fonteis

vterentur.
nec vt illi qui propter frugalitatem veru fabricabant, quo item lucerna figeretur: ex
quo dicebatur ὀβελισκολύχνιον d nomine ſcilicet, vtrunque ſignificante officium. Atque arti

quidem materia deficere poteſt; natura copiis omnibus affluit & abundat: itaque vnam rem vni
muneri delegat; & ſiqui alij vſus oſtendantur, huic vni quodammodo ſeruiunt, vt aliàs oſten­
demus.
Cùm verò nonnunquam eueniat, vt plura quidem officia, veruntamen non ſeſe viciſ­
ſim reſpicientia pręſto ſint; quid enim guſtui cum locutione, aut reſpirationi cum alimento?
ſic
natura rebus omnibus prudentiſsimè conſuluit quæ propter melius ita effecerit: id verò ſic con­
tingit, quòd vnum præſtat officium, quia neceſſarium ſit; alterum commoditatis ergò ſubiungit.

Neceſſarius enim fuerat guſtatus: quippe quòd animal ſuſtineri non poſſet, niſi aleretur, alimen­
ti verò ſenſus eſt guſtus qui quidem in perfectis perfectus eſſe perhibetur, & imperfectus in im­
perfectis.
os item neceſſarium, vt eo ſumatur alimentum. ſed ita fabricatus eſt ſenſus ille, vt non
alio inſtrumento, aut loco natura locutioni melius prouidere potuerit.
Sic etiam poſtquàm ore
cibus erat capiendus, indè quoque perbellè valuit ſubuenire calori ſpiratum efficiens per quem
exhalare poſſet, ne copia ſuffocatus extingueretur, & animal enecaret.
Neque hic talpæ oculos,
aut muli genitalia commemorare oportet, quorum nullus ſit vſus in rerum natura.
ſunt enim
hæc orbata & imperfecta, quòd efficientium progreſſus impediuntur ſuperante materia.
vt ta­
metſi efficientia ſummum conficere ſtudent; ex hac materia non aliud poſsint efficere, neque rem
vlterius promouere: non ſecus àc ſi optimus piſtor panem candidiſsimum ex hordeo, ſicut è
tritico vellet interere.
Neque enim ad eum candorem ſe perduci hordei materia pateretur.
quanuis ſuſpicandum non ſit, naturam rei potiori conſuluiſſe quam tamen, ſi pręſtare voluerit,
illud mali perpetuo ſit affixum, vt ſi cui legislatori ciuitatem ex opulentis conſtituere libeat, ade­
runt neceſſario pauperes, qui diuitum erunt aſſeclæ e. Multi enim ſunt, qui diuitum ope indi­


geant.
Vnde illud eſt Simonidis poëtæ dictum de ſapientibus & diuitibus. Nam cum Hieronis
Syracuſarum regis vxor, aliquando rogaret Simonidem, vtrum melius eſſet fieri ſapientem, an
diuitem?
ille reſpondit è veſtigio, fieri diuitem. quoniam viri ſapientes diuitum domos frequen­
tarent, & ab iis neceſſaria ad humanum victum petere cogerentur.
Facit igitur ea natura, ſeu vi­
detur potius facere fruſtrà; quoniam, vt faceret id, quod in eo genere optimum foret, parum hoc
mali admittere coacta eſt.
Atque id quidem rarò contingit, vt in tanta mole non videatur eſſe
curandum.
Neque hoc ipſum etiam præter naturam ſimpliciter, quippe quòd ex materiæ ne­
ceſsitate proueniat.
Nil igitur fruſtra natura & Deus efficiunt. Ex eo quoque fonte dimanat,
quòd nihil idem per ſe eſſe, & ab alio fieri queat; quo pronuntiato vſus eſt Ariſtoteles 1. de An.

idque generatim ſumpſit; ſiue ab aliquo, vt ab efficiente, ſiue vt à fine penderet: nam quid opus

eſt, vt quod ex ſe habet, ab alio mendicetur?
præterquàm quòd eueniret, vt contradicentia con­
ſiſterent: ſiquidem: quatenus ex ſe iam haberet; quatenus ex alio; deficeret.
Verùm neque etiam
f deficere Deus & natura ſolent in neceſſariis. ac ſiquando hoc eueniat, id incerto quodam caſu

fit, quo materia quidem contumax eſt; nec ritè eam tractantibus obedit: verùm, quia non pen­
det ex neceſsitate materiæ, non perpetuum eſt, velut illa quæ de talpa & mulo pronunciauimus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index