Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in ſimili, non approbare.
Ex quo efficitur, vt nonnunquam ſic argumentatus fuerit Ariſtoteles.

Id ita euenit in hoc.
Et in omnibus igitur. a Quia natura ſimplex eſt & vniformis, neque vites

ſuas remittit, niſi à contrariis affligatur; neque habet in ſe principium quoddam, ſeu facultatem
cuius ope nunc aliquid accipiat, reſpuat aliàs; neque cur id magis nunc quàm mox expetat.
cuiuſmodi in homine reperitur quam voluntatem dicimus. idcirco ſemper nititur in ſummum
quod poteſt.
Et cùm ea ſit contrariorum vis, vt ſeſe viciſsim retundant; probabile quoque eſt
ipſam plus ab initio valere quàm in progreſſu; nihilominus, quia principio materia repugnat
& plagas quæ ab efficiente infliguntur, fortiter repellit; neque facilè induci poteſt vt deſerat il­
lam formam, qua cum diutius conſueuit; minor eſt ab initio progreſſus.
At verò cùm materia
bonum illud, quod ab efficiente obiicitur, cęperit deguſtare, libenter etiam cedit imperanti, &
quaſi vires addens efficienti, magis proficit. (ſemper enim bene mobilior ad virtutem fit etiam
quodcunque incrementum ſumpſerit à principio) b ac ſi demum contrario dominetur efficiens

ad illum perfectionis gradum promouet, quem, vel in ſe habet, ſibi ſimile in ſpecie producens,
ſi fuerit vniuocum; (quicquid enim deficit, materiæ prohibentisque.
vitio tribuendum) vel con­
tinet virtute, & modo quodam præſtantiore quàm ſi actu poſsideret tantum eo tempore confe­
rens, quantum materia poteſt accipere.
Nanque & id ſenſus oſtendit eſſe duo cauſſarum gene­

ra, quorum vnum ſit vniuocum, vt cùm homo hominem gignit, alterum verò quod ab Ariſto­
tele nominatur actus, ſiue perfectio; ſiquidem vibex à baculo non ſibi ſimili producatur.
nun­
quam prouehit vlterius: niſi fortè habilitas materiæ tanta fuerit, vt paullo momento poſsit im­
pelli.
Nam facilius eſt voluere globum quàm cubum. Itaque nihil agit vltra gradum ſuum;
efficiens quidem vniuocum nihilo plus contribuens quàm in ſe habeat; materia verò non acci­
piens, niſi id quod ipſa ſubſtinere poteſt, vbi efficiens ſit diuerſum.
ac ſiquando ſecus appareat.
cauendum eſt ne forte ſit accidens: nanque album per accidens efficit animal, neúe etiam inſtru­
mentum; huius verò proprium eſt, vt alterius virtute munitum moueat.
itaque illius beneficio
plus multo poteſt quàm per ſe ipſum valeret.
aut ne id propenſioni materiæ ſit adſcribendum:
quia ſæpe ſit vt ipſa per ſe moueatur eodem modo, quo ab efficiente moueretur.
c ideoque. paullo

momento plurimum impellitur.
Proinde monebat Galenus d nonnulla exiguum conſecuta

momentum maximos progreſſus interdum facere.
quare etſi vera propoſitio; propter id quod
naſcitur ex euento, facta dubia probationem aliquam poſtulare viſa eſt: itaque ſic confirmari
potuit.
tum quòd eius oppoſitum tollit aliud principium quod eſt euidentiſsimum. omnes enim

fatentur vniuerſa ex Deo eſſe, eumque.
eſſe cauſſam omnium perfectiſsimam. atqui non valeret, ex
ipſo ſunt omnia, ergo eſt cauſſa perfectiſsima, nam dicet quanuis dicere poſſet aliquis, id quod eſt
perfectius, ab eo produci, quod eſt imperfectius, tum item ſi effectus quàm cauſſa perfectior eſſe
poſſet: diuidamus cogitatione effectum in duo, nempe in id quo ſecundum perfectionem adæquat
ſuam cauſſam, & in id quod exuperat: quæro vnde'nam habeat effectus ille exuperantiam, non
ex ſe: quia quicquid eſt in effectu, habet cauſſam, non à cauſsis: quia nihil dat, quod non habet
actu, ſeu virtute, Quòd ſiquando par fuerit, aut propemodum vtriuſque contrarij robur & agen­
tis & patientis, in tertium vtraque ſimul degenerant.
Omnis verò efficientis promotio ſenſim
paullatimque.
fit, vt non appareat vllo vnquàm tempore naturam ab extremo ad extremum facere

mutationem, niſi per certa & conuenientia media feratur.
Nam ſicuti bonus grammaticus ac­
cipiens puerum informandum prius vocem componere docet; deinde monſtrat vocum notas;
tum inſtituit ad orationem ſtruendam, ad extremum tradit præcepta ornatè loquendi: ſic natu­
ra per debitos apparatus ab imo ad ſummum procedit.
Neque tantum ordinatus iſte progreſ­
ſus in rebus producendis obſeruatur; verùm ſi ordinem quoque rerum ſpectes, ab imo quod

eſt propemodum nihil, ad ſummum per interualla conuenientia procedit.
Cęterùm de hoc aliàs.
Nunc illud ſpeculemur, quemadmodum natura efficiendo media tranſeat. Id autem accipien­
dum nobis eſt, cùm in habentibus intentionem & remiſsionem, tùm in omnibus aliis mutationi­
bus per ſe, quæ ſcilicet non pendent ex alia mutatione, etenim ex eo dexter cùm ego tibi ſim, fio
ſiniſter; non ſanè, quia muter; ſed quòd tu ipſe moueris: at verò albus fio, aliquid ipſe accipiens,
& in me ipſo facta perturbatione.
e De his ergo mutationibus loquor. In omnibus autem acci­

pio per hæc tempora, quod pluribus poſteà perpendetur, ineſſe neceſſario quædam media, ſeu
gradus quoſdam, ſeu materiæ proceſſus & poteſtatis, quibus ab imo & non ente ad ſummum &
oppoſitum perducatur, vt cùm à primo gradu ad octauum albedo ſit prouehenda, natura à pri­
mo ad ſecundum, mox ad tertium, & ſic ordinatè procedendo producit albedinem.
Hęc quidem
media ſunt, quæ vocat Ariſtoteles.
f ita definiens. In quod prius aptum natura eſt perue­

nire id quod mutatur, quàm in quod vltimum mutatur, ſecundum naturam continuè mutatio­
nem patiens, vbi mutatio vult eſſe continua, non intermiſſa; ſiquidem, vbi intermittatur, illud
momentum, in quo mutatio ceſſat, iam extremum eſt, quo res iam mutata eſt & exiſtit, non am­
plius mutatur.
ac ſiquid ipſi reſpondeat, quod ſit ſecundum naturam, ideſt forma: ſin minus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index