Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1cipium poſuere præter materiam, mouens erat, ſiue amor, vt cenſuit Parmenides, a ſiue (vt me­


minit Cicero b) ſtephane à coronæ ſimilitudine dicta, hoc eſt, continens ardore lucis orbis, qui

cingit cęlum quem appellat Deum: aut etiam mens, vt putauit Anaxagoras, vel lis & amicitia
quas potuit Epedocles; licet ad illa confugiant vt tragici poëtę, cum explicare argumenti exitum
non poſſunt.
Igitur cùm illis certandum fuit & error eorum confutandus. id verò cum omni
induſtria confectum fuerit ab Ariſtotele; facit quominus ego credam ſententiam cęteroqui ve­
riſsimam nempe.
Naturam eſſe aut agere gratia rei cuiuſpiam, cum principiis eſſe numerandam.
Neque verò mihi placet quod aliqui defendunt, non directò certisque. rationibus, ſed elenchicè
tractari ſententiam illam qua ratione liceat inire certamen cum iis qui principia refutant.
Etenim
ſi diſputationis illius progreſſum animaduertas; ex propriis eius methodi principiis rem quo­
que confectam fuiſſe reperies, & aliqua vt vera aſſumpta, non data; qui mos ſcientiarum pro­
prius eſt; neque vt illò tendentia quò elenchica confutatio dirigitur (huius enim ſcopi ſunt quin­
que repugnantia, falſum, inopinabile, ſolœciſmus, & nugatio) ſed vt oſtendentia ſic eſſe & ſenſu
munita qui certus eſt index in phyſicis; & eiuſmodi quę in illa principia reſolui poſsint, quę phy­
ſicus pro certiſsimis accipit.
Et indicat hoc propoſitio quæſtionis quæ per notum exponitur quę
cauſſam ſignificat, nimirum διότι, ideſt quamobrem qua, tametſi optimi autores vſi ſint pro ſim­

plici, quæ eſt ο̂τι, ideſt quòd, nihilominus à nobis pro cauſſa accipienda eſt, eo quòd indicat
τό βέλτιον, & melius quòd finem eſſe ſuprà docuimus; eaque.
ſe profitetur afferre Ariſtoteles, vt
dubitationem ſoluat: atqui dubitationum ſolutiones ſunt ea quæ demonſtrantur.
Itaque non
elenchicè, ſed phyſicè tractatum fuit hoc theorema.
Planum eſt quidem eſſe finem, & ex hac
cauſſa reddi poſſe rationem complurium problematum: liquet etiam methodos accipere qua­
tuor genera cauſſarum: ſed illud obſcurum & inquirendum; ſit'ne aliquis finis, cuius ergò natu­
ra operetur: & an ſolus materiæ curſus, vt antiqui voluerunt; ea præſtet, quæ fini tribuit in na­
tura philoſophus.
Idcirco mea quidem ſententia erit hoc non principium, ſed theorema. Natu­

ram agere cuiuſpiam rei gratia.
Tritum quoque illud eſt apud philoſophos naturales cauſſam
ei præferri cuius eſt cauſſa.
Nunc cauſſa multis modis ea reſpicit quorum eſt auctor. Etenim vel
in nomine & ratione conuenit, vt cum filio pater, vel actus eſt & perfectio: rurſus cauſſa vel eſt
in mente, vel in reipſa: tum tertiò cauſſa vel princeps eſt, vel inſtrumentum.
Prætereà cauſſa eſt
aut poteſtas, aut actus.
Poſtremò cauſſa pertinet ad eſſe, cùm vbi quippiam gignitur; tùm etiam
poſtquam genitum eſt: nanque operatio iam eſt rei genitæ &cum fine cenſeri ſolet.
Atqui per­

ſpicuum eſt cauſſam illam quæ perfectio nuncupatur, modo quodam nobiliore quàm cauſſas
vniuocas, effecta ſua continere, ob eamque.
rem ipſis quoque præſtantiores eſſe, poſtquam ex illius
gremio, vt ita dicam, effuſa fuerint.
Cauſſas item in mente, qualem ponimus eſſentiam, quæ defi­
nitione explicatur, ipſi rei quæ exiſtit, præponendas eſſe ſuo loco docebimus, interim pro hypo­
theſi ſtatuatur.
Omnes etiam confitentur actum poteſtati, vt imperfecto perfectum præcedere,
& cùm materia ſit poteſtas, cęterę cauſſæ ſint actus generatim, materiam excipiunt quæ ſola pro­
pter imperfectionem non ſit effectui præferenda; quapropter etiam cùm agens actu exiſtat, pa­
tiens verò ſit poteſtate; agens patienti ſine controuerſia præponunt.
ob eamque. rem quia ſe habet
inſtrumentum ad cauſſam principem vt patiens ad agens, eodem iudicio perhibemus inſtrumen­
tum non modo cauſſæ mouenti poſtponendum, verùm etiam effectui poſtponi poſſe; vt ſi effe­
ctus à cauſſa vniuoca producatur, proptereà ſemen, licet imperfectum; cauſſa hominis quæ res
eſt perfecta, eſſe poteſt, cum à meliore principio deſcendat, quod eſt homo alter qui actu eſt, at­
que perfectus.
Ideoque. notabat veteres Ariſtoteles, quia rationem optimi honeſtiſsimi & pręſtan­
tiſsimi principiis denegarent, c quòd ex ſemine virum naſci perſpicerent, hoc verò imperfectum

eſſet.
neque intelligerent ſemen non eſſe principium, ſed inſtrumentum quod ex alio penderet:

id autem perfectum eſſet, cum actu exiſteret à quo ſemen pararetur.
Itaque principium optimum,
& honeſtiſsimum eſt.
Et certè ita ſit neceſſe eſt; cùm actus ſit principium ſimpliciter. Nam ma­
teria quoque cùm ſit potentia, principiorum numero excluditur.
d Hæc quidem à nob. conſen­

tienter cum cęteris aſſeruntur.
De vniuocis, & fine non conuenit: apparet enim eandem eſſe con­
ditionem Sophroniſci patris & Socratis filij; atque omnino generatim, cùm vna ſubſtantia indi­
uidua gignat alteram, nec vna ſit magis minusúe ſubſtantia quàm altera, neutram eſſe præferen­
dam.
Prætereà cum finis ſit vel generationis, vel rei genitę, quia rei genitæ finem in ordine acci­
dentium collocant, ea verò ſubſtantiæ cedunt omnibus modis, & hoc etiam cauſſæ genus effe­
ctui & illi cuius eſt cauſſa, præferendum non eſſe ducunt.
Nos contrà in vniuocis etiam cauſſas
effectibus anteponimus; quippe qui cauſſas in actu contemplemur.
tùm enim cauſſæ verè ſunt:
atqui cauſſæ in actu cum re conferuntur quæ eſſe poteſt & gignitur, nec dum exiſtit.
itaque ne­
ceſſariò præſtant.
Poſteà longo ſermone nob. oſtendendum eſt functiones eſſe ex ordine formarum,
& vt actus cum poteſtate conferri.
Quamobrem & ab hoc vſque ad illa tempora ſuperſedeamus.
ſatis hoc ſit, quòd ſi actus ſecundus eſt perfectior; actio quoque in ipſo efficiente inerit, vt perfectio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index