Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Rurſus cùm efficiens & finis bifariam ſe reſpiciant, & vt in optatis, atque vt imponitur ab effi­
ciente materiæ; & illo quidem modo monet finis; altero pendet ex efficiente, quæ conſiderantur
ex his cauſsis, quatenus mouent, alias excellunt, quare finis, dum mouet, eſt nobilior, & effi­
ciens, dum parat finem, antecellit, Sic dum res fit, & mouens, quatenus mouet; ſemper eſt eo;
quod fit, præſtantius, & eo quod mouetur ab ipſo, ſiue fuerit paſsio quæ afferat interitum, ſeu
perficiens; quòd inter id, quod mouet, & quod mouetur, ſemper quatenus huiuſmodi ſunt, in­
tercedit ratio poteſtatis & actus, ob id hoc principium generale redditur, quemadmodum etiam

aſſumptum fuit aliquando ab Ariſtotele.
a At verò etiam ſi cauſſa præferatur effectui, multis ta­

men ſimilitudinum notis cauſſa & effectus inuſta ſunt.
Vnde etiam ſolet extare effatum com­
mune philoſophis & medicis.
Similem differentiam in cauſſa efficere ſimilem differentiam in
effectu.
b Et verò multa ſunt quæ communiter vtriſque inſunt. Nam cauſſæ per ſe effectus per

ſe producunt, eæ quæ per accidens conſimiliter conſtituunt effectus per accidens.
Sic cauſsis
actu effecta actu reſpondent, c & cum cauſsis poteſtate, congruunt effectus, qui eſſe poſſunt.

Si cauſſæ item communes effectus communes exiſtunt: quod ſi ſingulares fuerint; effectus quo­
que ſingulares erunt.
Ita etiam perpetuorum cauſſas perpetuas eſſe credendum eſt d & ſenſilium

ſenſiles, ſi cauſſas proximas accipiamus.
Sed extat præcipuè ſimilitudo inter agentia vniuoca;

ſi vniuoca propriè ſumantur, ſiquidem illorum proprium ſit efficere perpetuò tale, qualia ipſa
exiſtunt, vt ſiquid etiam ſit, quod ab alio fiat, vbi fiat per ſe & per verum motum, ſemper à ſi­
mili producatur.
e Ita calidum à calido propagatur, & à quanto quantum, ſubſtantia conſimi­

liter à ſubſtantia: atque ita quidem, vt à ſpecie ſpecies, & genus à genere producatur.
Nam fit
homo animal & viuens homo ab homine; animal ab animali, viuens à viuente generatur.
& ab
eodem omnia hæc; quòd idem homo eſt & animal & viuens.
Ab alio verò cauſſarum genere,
quod eſt non vniuocum ob cauſſæ præſtantiam ſimilis effectus gigni neutiquam poteſt.
Itaque
reſtat ſolus materiæ formæque.
conſenſus; ſiquidem tantum efficiat agens non vniuocum, quan­
tum materia ſuſtinere valet: neque enim ex hac materia equum verbig.
faceret, ſed apem neque
ex eadem materia virum produceret.
Itaque optimè dicitur, pro materiæ merito formas exhi­
beri; quandò lumen aliter in pellucido recipiatur atque in opaco, vel polito corpore: ita vt, quan­
uis
materia coërceatur à forma terminante eius infinitatem; materia quoque temperet & limi­
tet formæ conditiones & vires efficientis: & quod forma efficere melius; hæc contra reddat de­
terius.
Noui equidem à philoſophis multos de rebus hiſce ſermones haberi: cęterùm quia non

ad veritatem conuellendam, ſed ad eorum explanationem afferuntur.
atque ita retinentur, vt
tanquam vera defendantur eorumque.
omnium in phyſica creberrimus vſus eſt, ea nos itidem
more hypotheſeon paucis conficere voluimus.
Ac de generalibus phyſiologiæ principiis ha­
ctenus dixiſſe ſit ſatis.
Ratio I.
II.
III.
IIII.
A
V.
Ad I.
B
Ad II.
Ad III.
C
a 2. Prior.
D
Ad IIII.
b 9. Met.
Tit. 17.
E
F
III.
I.
G
II.
H
a 1. Polit.
c. 5.
b 1. de An.
Tit. 88. lib.
de ep. c. 2.
2. de part.
an. c. 16. 17.
A
a 2. De ge­
ner.
Anim.
c. 4.

Nota hic
noſtram in­
terpręta­
tionem.
B
b 1. Polit.
cap. 2.
c 1. Polit.
cap. 1.
d 4. de par.
an. cap. 6.
C
e 2. Rhet.
D
T. 43.
III.
f 5. De ge.
an. cap. vl.

3 De An.
T. 45.
E
IV.
F
a Theoph.
1. de cauſſ.
plan. c. 19.
b Auer. 2.
Phyſ. T. 77
V.
G
c que Mac.
d 1. Pol.
c. 5.
H
A
VI.
a 2. de cę­
lo T. 59.
b Præd.
B
c 7. Met.
T. 31.
d 2. de temp.
C
VII.
D
e c. de ſub.
f 5. Phyſ.
T. 2.
E
VIII.
F
G
a Hippoc.
Gal. 5. de
viſu part.
c. 4.
b 8. Phyſ.
T. 15. 63.

3. de cęl.
T. 24.
H
IX.
c 1. de Ge.
an. c. 1.
A
a Lib. de
2.
o. de ince­
ſtu anim.
c. 2. 10.

2. de part.
an. c. 14.

Gal. 4. de
vſu part.
c. 17.

4. de part.
an. c. 9.

1. de Gen.
an. c. 4.

2 de Gen.
an. c. 4.

10. Met.
T. vlt.

8. Phyſ.
T. 56.
B
b 4. de par.
an. c. 10.
c 7. Polit.
c. 4.
C
d 2. De cę­
lo T. 34.
D
a 1. Met.
E
b 1. De na.
F
IIII.
G
c 12. Met.
T. 40.
H
d 3. De An.
T. 19.
A
V.
a 3. de An.
b Gal. lib.
de differentia pul.
c 2. Phyſ.
d 3. De cę­
lo T. 61.
B
e Probl.
C
Specialia phyſiologię principia ponuntur; & aliqua admonitione perſuadentur. Cap. IIII.
MOX ad propria veniamus, & non longè ab inſtituto ſermone diſcedentes cauſſarum.
quoque naturam ſpecialius exploremus. Proximum igitur iis quæ diximus, eſt vt con­
uenientiam poteſtatis & actus exponamus: & hæc poſita eſt in multis quorum momentum in
omni philoſophia maximum eſt.
Neque verò dubium eſſe poteſt poteſtatem hiſce primis di­
ſtingui differentiis remoto nimirum & proximo, quis enim aquam dicat eſſe poſſe phialam, niſi
concedat adhuc neceſſe eſſe multas interuenire mutationes, vt phiala fieri queat?
nam prius in
vitrum cogatur oportet, idemque.
liqueſcat, mox efficiatur phiala. At idem non inficiabitur vitrum

liquefactum in phialam ſine vllius mutationis interuentu mutari.
& tum verè aliquid poſſe fieri
intelliget, cum nihil aliud flagitari videat ad id, vt phiala fiat.
tùm verò illa erit poteſtas proxi­
ma & vltima qua poſita res exiſtit è veſtigio.
f Cęterùm in actu quoque gradus iſti quodammo­

do obſeruari poſſunt.
vltimus enim atque perfectus cum vltima poteſtate cohæret, quicquid
antecedit, actus ille eſt imperfectus, qui cum motu coniunctus eſt, aliquid abſoluti præſeferens
in accidentibus in ſubſtantia formæ nihil attingens, quia ſit prorſus indiuidua.
Quapropter
etiam ſic erit actus proximus, ſiue extremus atque remotus.
Dicimus item è poteſtatibus per­
fectas eſſe nonnullas, alias imperfectas: ita quoque actus perfectos & imperfectos numerari con­
ſueſſe: imperfectos autem illos vocari qui ſunt cum aliquo motu coniuncti, vt diuidi in conti­
nuo, quod nunquam eò peruenit, vt diuiſum ſit.
quòd homo qui gignebatur, genitus ſit; ille
eſt actus perfectus.
Atqui ſecum congruunt differentiæ poteſtatis & actus. Nam cùm poteſtas
actum reſpiciat generatim; remota cum remoto actu coniuncta erit; proxima & extrema cum
actu proximo & extremo.
Tum etiam poteſtas imperfecta ſpęctabit actum imperfectum, per­
fecta verò perfectum.
Ex quo item tanta exiſtit inter vtraque naturæ cognatio, vt quicquid pa­
tiendo potentia valet, tantundem actus pręſtare poſsit; g cęteroqui fruſtra eſſet aliquid in natura,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index