Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
obtineret; quemadmodum etiam ſi quantitati ſubſtantia rurſus accederet; nihilo plus ſpatij poſ­
ſet implere.
Siquidem hæc omnia conſiderentur in potentia quanto quod eſt materia, ſed non ex­
plorata natura materię.
docueritque. philoſophus rationem diuiſionis ex potentia quanto a quod eſt

materia, tanquam ex fundamento deriuari, cui terminos, quibus poſitis verè quantum eſt, vt doce­
bimus aliàs, qui à forma imponuntur in natura, mens ipſa conſtituit in mathematicis.
itaque verè
poteſtate quantum eſt; actu ſolùm eſt quantum per deſignationem.
Quapropter, non potentia quan­
tum eſt mentis opus, ſed naturæ, ac ſiquo pacto mens in quanto poſsit, illud ſit actu quantum, quod
ipſa in potentia quanto deſignauit.
Neque refert quòd eidem termini ab Ariſtotele ponantur na­
turales & mathematici.
Nanque & ij qui deſignantur, ſunt eorum ſimulachta qui ſunt in natura,
vt quadratum quod ego deſigno in charta, præſentat quadratum quod ineſt aut ineſſe poteſt in
corpore naturali.
Quamobrem neque accedam ad eorum ſententiam qui defenſuri mathematicum
omne ſubſtantię genus prętermittere; ad id quod à nobis opponi ſolet.
Poſterius à priore non poſ­
ſe diſiungi, reſpondent id verum eſſe, quandocunque prius in poſterioris definitione ſumatur, & cum
ſine ipſo poſterius intelligi nequit: neque enim id ita euenire puto in ſubſtantiam ad accidens; cùm
placeat & ſubſtantiam in accidentis definitione comprehendi, & accidens non poſſe concipi ſine ſubſtantia.
a 1. & 2.
Met.
B
b 12. Met.
T. c. 5.
c 2. Met.
C
D
E
F
a 2. Poſt.
G
b 12. Met.
T. 44.
c 4. Phyſ.
d 11. Met.
T. 3.
e 7. Met.
T. 35. 39.
f 7. Elen.
H
g 1. de cę­
lo T. c. 2.
A
a 3. Phyſ.
B
Auicennæ rationes diluuntur quibus probat materiæ primæ conſiderationem eſſe ſolius
primi philoſophi.
Cap. XVI.
REDEO nunc ad rationes illas quibus probari videbatur materiam primam nihil attinere
ad philoſophiam naturalem, ſed materiam proximam primæque.
contemplationem eſſe ſolius
primi philoſophi.
Rationes autem complures ad idem allatæ fuerunt quibus ſigillatim reſpondere
oportet: ſed prius aliqua veluti fundamenta ſubiicienda ſunt.
Horum primo ſtatuetur quot modis
aliquid magis ſcire contingat, altero verò quid ſibi velit id quo plurimum nititur Auicenna, nimi­
rum primum philoſophum eſſe artificem conem, phyſicum verò particularem.
In primis igitur ſcire
magis eſt tum, cùm ſcitur per cauſſas id quod per effectum, & ſigna noſcebatur, ſiue id in eadem
ſcientia contingat, ſiue ſciatur per ſigna in ſubalterna, & in ſubalternante per cauſſas.
Prętereà ſi­
quid per priores cauſſas ſciatur, magis ſcitur.
priores autem cauſſæ ſunt, vel ex eodem genere à qui­
bus ſcilicet effectus pendet principalius.
vel è generibus diuerſis: quę ſeries ab Ariſtotele ſignifica­
tur 2. Poſt. vbi materies omnium infima, finis autem omnium primus eſſe perhibetur.
quod item &
ad eandem ſcientiam & ad diuerſas pertinere poteſt.
Et ſcire magis ille dicitur qui nobiliore modo
nouit quàm qui modo ignobiliore, vt Rex magis ſcit, quàm centurio, quia quod centurio ſigillatim

nouit, ipſe rex vniuersè cognoſcit.
Necnon magis ille ſcit, qui plura de aliqua re nouit, quàm qui
pauciora.
Et ille quoque magis ſcit qui rei ipſius eſſentia & quid eſt, maximè nouit. Cum verò quid
eſt & eſſentia logicè ſumi poſsit & phyſicè: ac logicè quidem omne cauſſę genus ſit quid eſt: phy­
ſicè vero ſola forma aut ad ſummum quod definitione ſignificatur, nos hic eſſentiam non logicè,
ſed phyſicè accipimus, & magis illum ſcire dicimus qui per formam nouit, & denique per intrin­
ſeca principia.
Et ille planè optimè ſcire videtur qui per formam nouit. Signo illud eſt. quòd de­
finitio potiſsimè nobis euoluit illa principia quæ rem conſtituunt, vt patet in iis de finitionibus quę
omnium perfectiſsimę ſunt; ſunt verò ſpeciei ſpecialiſsimę de prædicamento ſubſtantiæ, nam con­
ſtant
è genere & differentiis quibus primum forma exprimitur, deinde materia, ex quibus res ipſa
conſtituta eſt: aliæ cauſſæ omittuntur, niſi fortè cùm forma conueniant, vt in pleriſque rebus natu­
ralibus euenit.
ſed prorſus attenditur forma quam ſicuti res obtinendo perfectionem conſecuta eſt,
ita mens contemplando fine ſuo potitur: materia vt formę pars eſt, ſiquidem in forma contineatur.
Sed de his aliàs. Vltimò ſcire dicitur hic magis, quàm alter, quòd alterius cognitio illi ſuppona­
tur.
vt ſubalternans ſcit magis, quàm ſubalterna, quia pręter id quod rem eſſe nouit vt ſubalterna,

nouit prętereà cur ita ſit.
Quantum verò eſt de ſecundo fundamento; multis item modis aliquis
ſciens vniuerſalis eſſe fertur.
Etenim ille vniuerſalis qui ſpectat genus, ſi cum altero conferatur qui
ſolam ſpeciem tractat; veluti phyſicus vniuerſalis eſt, medicus particularis, quòd ille omnium rerum
naturalium vires explorat.
hic in homine conſiderando ſuam operam impendit. Proinde vniuer­
ſales artifices appellare ſolet Ariſt.
primum philoſophum, dialecticum, & ſophiſten, addere quoque
licet oratorem.
Nanque orator de eiſdem rebus diſſerere poteſt, de quibus dialecticus, & ſophiſtes;
Niſi quod hi vniuersè tractant, vt quid hominem deceat; ille quid deceat Socratem & ſigillatim
conſiderat.
qui omnes ſic appellati fuiſſe videntur, quòd ens vniuersè propoſitum habeant, non hanc
aut illam portionem entis.
vt mathematicus habet quantum. Secundo loco vniuerſalis artifex ille
dici poteſt qui efficit id quod vult ex communibus & per accidens nec accipit propria, & per fo ſic
dialecticus, ſophiſtes, & orator vniuerſales ſunt: primus philoſophus non eſt vniuerſalis, quoniam,
etſi de omni ente diſſerit, at illa quæ ſunt entis propria veſtigat, & quę per ſe inſunt, communia for­
tuitaque
.
reijcit. Tertiò vniuerſalis ille dici poteſt qui rem vniuersè conſiderat: idque. tribus modis,
(niſi fallor) intelligi poteſt, vel quia nullis legibus obligetur, ſed euagetur quà velit, & talem vi­
detur poſuiſſe Philoponus b dialecticum eiusque. affines, quippe qui de rebus naturalibus mathema­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index