Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 291 > >|
1momum autem, & gingiber numerantur inter medicinas calídas
tertij gradus, & hoc opus comparatur ad corpus ſicut dicit Gale­
nus, & Serapio non ad linguam, ut medici noſtri temporis interpre
tantur.
Ex quo patet, quod aliqua medicina poterit eſſe quarti ordi
nis, & non lædere linguam in guſtu, & alia tertij ordinis, quæ non
ſolum lædet linguam, ſed ſenſum eius corrumpet, et deſtruet, quod
contingit propter ſubſtantiam tenuem craſſæ miſtam cum ſiccitate
pari ipſi calori.
Sed non oportet hęc nunc tractar, enon ſolum quia
non ſit locus, ſed etiam quòd confuſa ſit per ſe ipſa materia abſque
eo, quod difficultatem difficultati addamus, ſolum ergo eas dubita
tiones adiungemus, quas uolentes declarare propoſitionem præſen
tem, neque ſuperfugere, neque declinare poſſumus.
Nam de ſicco,
& humido, cum ſint longè minoris actionis, quàm calidum, & fri­
gidum, & præcipuè humidum, non uideo quomodo poſsit Gale­
nus ſtatuere medicinam humidam tertij gradus, nedum quarti,
cum non poſsit inueniri medicina, quæ deſtruat corpus noſtrum
propter humidam qualitatem.
Et licet Serapio poſuerit gingiber

& enulam & zelim in tertio ordine calidorum & humidorum: &
inter frigidas, & humidas in tertio portulacam, aizoum, & uirgam
paſtoris, & fungos.
Primum non auſus eſt ponere medicinas ullas
calidas, aut frigidas in quarto ordine, quę ſint humidæ.
ſecundum,
quando dicit medicinas calídas, aut frigidas, atque humídas in ter­
tio ordine, intelligit ſolum de qualitate actiua ſcilicet caliditate, uel
frigiditate, & non de humida qualitate, quod oſtendit de gingibe­
re, & enula, dicens, quod ſunt calidæ in tertio ordine, & humidæ
humido crudo, non auſus addere ordinem, quia non uídit ratio­
nem, qua poſſent dici humidæ in tertio.
Et clarius in capite de zei­
len, quem ſtatuerat inter medicinas calidas, & humidas in tertio, di
cit quod eſt calida in tertio, & humida in primo, ergo non intelligit
per medicinas calidas & humidas in tertio ordine, quod ſint humi­
dæ in tertio ordine.
Clarius etiam de frigidis & humidis, nam por­
tula cam dicit eſſe frigidam in tertio, humidam in ſecundo, & quod
maius, eſt cum collo caſſet aizoum inter medicinas frigidas, & hu­
midas in tertio ordine, dicit, quod eſt frigidum in tertio ordine, ad­
ijcit, quod eſt ſiccum parum, & de uirga paſtoris nihil dicit de hu­
mido, ſed dicit, quod aſtringit, ex quo concludo, quod ſecun­
dum mentem Serapionis nulla eſt medicina humidior portulaca,
etiam uidetur innuere de fungis, ſatis eſt quod non excedunt ſecun
dum ordinem in humido neque calida neque frigida, ſed frigida ſunt
humidiora, ut fungi, & portulaca, quia frigiditas in generatione
humidum magis admittit, quàm caliditas, & calida magis hu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index